Reader
The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints · William Prynne

The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints, Part 2 · Chapter 8 · Floating text 2 · Document · Part 9 – Part 13

De Benedictione et Coronatione Regis.

CVm Rex eſt coronandus, Epiſcopi Regni ad civitatem, ubi coronatio fieri debet, convocantur. Rex triduanum jejunium devotè peragit, per hebdomadam praecedentem, videlicet quarta et. ſexta Feria, et Sabbato. Dominica veró proxima ſequenti coronatur, qua ipſe Rex ſe ad Communionem parat. Eccleſia verò ipſa Metropolitana, ſive Cathedralis, ubi ſolemnitas celebrabitur, paretur et ornetur, quò meli…s fieri poterit. Ad altare majus parantur ea quae conſueta ſunt parari, Pontifice celebrante; et credentia juxta altare cum rebus opportunis. Super altare ponitur gladius, corona, et ſceptrum Regi danda, et oleum Catechumenorum, bombyx ad ligandum et extergendum brachium Regis, et inter ſcapu…as poſt unctionem, faſcia ad ligandum bombycem in brachio: Paratur in Eccleſia, in loco competenti, thalamus ſive ſuggeſtum pro Rege, in quo ſit Regalis ſedes ornata, et thalamus ipſe ſit ornatus pannis ſericeis, et aulaeis. Sed advertendum eſt, quòd altitudo thalami non ſit major quàm gradus ſupremus altaris. Paratur etiam in loco convenienti tentorium, ſive pap…lio, ſub quo Rex veſtes Regales, pro Regni conſuetudine, quae ibidem pro eo parantur, ſuo tempore recipit. Et ſi Regina etiam ſimul eſt coronanda, pariter pro ea illius thalamus, non longe à Regio, ſed illo atiquantulùm humilior; et ita ſunt ſituandi thalami, ut inde poſſint videri altare et Pontifer celebrans. Parantur etiam ante altare hinc et inde ſedes, pro numero Epiſcoporum coronationi intereſſentium.

Die autem Dominica, qua Rex benedicendus et coronandus eſt, omnes Epiſcopi conveniunt manè in Eccleſia, in qua hoc fieri debet; et Metropolitanus▪ ſive Pontifex, ad quem ſpectat, parat ſe ſolemniter cum Miniſtris, Miſſam celebraturus, paramentis tempori convenientibus. Epiſcopi verò induuntur ſupra rochetum (vel ſupra ſuperpelliceum, ſi ſint Religioſi) amictu, ſtola, pluviali albo, et mitra ſimplici. Quibus omnibus paratis, Metropolitanus in faldiſtorio ante medium altaris poſito ſedet cum mitra, et Epiſcopi parati hinc et inde ſuper ſedibus pro eis paratis, quaſi in modum coronae ſedentes, ſibi aſſiſtunt. Interim Rex veſtibus militaribus indutus, cum ſuis Praelatis domeſticis non paratis, ac Baronibus, Nobilibus, et aliis, venit ad Eccleſtam; et cùm fuerit prope Presbyterium, duo priores Epiſcopi ex paratis veniunt e… obviàm, et cum mitris capita illi aliquantulum inclinantes, ipſum inter ſe medium, birreto depoſito, uſque ante Metropolitanum deducunt: cui Rex caput inclinans, humilem reverentiam exhibet; qua facta, prior Epiſcoporum deducentium ſtans, detecto capite, verſus ad Metropolitanum, dicit intelligibilt voce:

REverendiſſime Pater, poſtulat ſancta Mater Eccleſia Catholica, ut praeſentem egregium Militem ad dignitatem Regiam ſublevetis.

Interrogat Metropolanus:

Scitis illum eſſe dignum & utilem ad hanc dignitatem?

Ille reſpondet:

Et novimus, & credimus eum eſſe dignum, & utilem Eccleſiae Dei, et ad Regimen hujus Regni.

Metropolitanus dicit:

Deo gratias.

Tune ſedet Rex medius inter duos Epiſcopos deducentes, congruenti ſpatio à Metropolitano, ita ut illi faciem vertat; ipſi etiam deducentes Epiſcopi, ſen…or ad dexteram, alius ad ſiniſtram Regis ſe collocant, ut et ipſi ad alterutrum facies vertant. Quibus ſic ſedentibus, poſtquam aliquantulùm quieverint, Metropolitanus coronandum Regem admonet, dicens:

CUm hodie per manus noſtras, optime Princeps, qui Chriſti ſalvatoris noſtri vice in hac re fungimur (quā vis indigni) ſacram unctionem et Regni inſignia ſis ſuſcepturus; benè eſt, ut te priùs de onere, ad quod deſtinaris, moneamus. Regiam hodie ſuſcipis dignitatem, et regendi fideles populos tibi commiſſos curam ſumis. Praeclarum ſanè inter mortales locum, ſed diſcriminis, laboris, atque anxietatis plenum. Verùm, ſi conſideraveris, quòd omnis poteſtas à Domino Deo eſt, per quem Reges regnant, et legum conditores juſta decernunt, tu quoque de grege tibi commiſſo ipſi Deo rationem es redditurus. Primùm, pietatem ſervabis, dominum Deum tuum tota mente ac puro corde coles. Chriſtianam religionem, ac fidem Catholicam, quam ab incunabulis profeſſus es, ad finē uſque inviolatam retinebis, eamque contra omnes adverſantes pro viribus defendes. Eccleſiarum Praelatis, ac reliquis Sacerdotibus condignam reverentiam exhibebis. Eccleſiaſticam libertatem non conculcabis. Juſtitiam, fine qua nulla ſocietas diu conſiſtere poteſt, erga omnes inconcuſsè adminiſtrabis, bonis praemia, noxiis debitas poenas retribuendo. Viduas, pupillos, pauperes, ac debiles ab omni oppreſſione defendes. Omnibus te adeuntibus benignum, manſuetum, atque affabilem, pro Regia tua dignitate te praebebis. Et ita te geres, ut non ad tuam, ſed totius populi utilitatem regnare, praemiumque benè factorum tuor…m, non in terris, ſed in coelo expectare videaris. Quod ipſe praeſtare dignetur, qui vivit et regnat Deus, in ſaecula ſaeculorum. Reſp Amen.

Rex electus accedit ad Metropolitanum; et coram eo, detecto capite, genuflexus, facit hanc profeſſionem, dicens:

EGo N. deo annuente futurus Rex N. profiteor, et promitto eoram Deo, et Angelis ejus, deinceps legem, juſtitiam & pacem Eccleſiae Dei, populoque mihi ſubjecto, pro poſſe & noſſe, facere ac ſervare ſalvo condigno miſericordiae Dei reſpectu, ſicut in conſilio fidelium meorum meliùs potero invenire. Ponti…icibus quoque Eccleſiarum Dei condignum & canonicum honorem exhibere; atque ea, quae ab Imperatoribus & Regibus Eccleſiis collata & reddita ſunt, inviolabiliter obſervare. Abbatibus, Comitibus, & vaſallis meis congruum honorem, ſecundum conſilium fidelium meorum, praeſtare.

Deinde ambabus manibus tangit librum Evangeliorum, quem Metropolitanus ante ſe apertum tenet, dicens,

Sic me Deus adjuvet, & haec ſancta Dei Evangelia.

Poſteà Rex electus Metropolitani manum reverenter oſculatur.

His expeditis, illo genuflexo manente, Metropolitanus, depoſita mitra, ſurgit, et ſtans verſus ad ipſum coronandum, dicit competenti voce ſequentem Orationem, quam etiam dicunt omnes Pontifices parati, ſimiliter ſine mitris ſtantes; dicunt etiam omnia alia benedictionem et coronationem ipſam concernentia, voce ſubmiſſa, Metropolitanum tamen in omnibus obſervantes, et imitantes.

Oremus.

OMnipotens ſempiterne Deus, creator omnium, Imperator Angelorum, Rex Regum, & Dominus dominantium, qui Abraham fidelem ſervum tuum de hoſtibus triumphare feciſti, Moyſi & Joſue populo tuo Praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilemque David puerum tuum Regni faſtigio ſublimaſti, & Salomonem ſapientiae paciſque ineffabili munere ditasti; reſpice, quaeſumus Domine, ad preces humilitatis noſtrae, & ſuper hunc famulum tuum N. quem ſupplici devotione in Regem eligimus, benedictionum tuarum dona multiplica, eúmque dexterae tuae potentia ſemper & ubique circumda: quatenus praedicti Abrahae fidelitate firmatus, Moyſi manſuetudine fretus, Joſue fortitudine munitus, David humilitate exaltatus, Salomonis ſapientia decoratus, tibi in omnibus complaceat, & per tramitem juſtitiae inoffenſo greſſu ſemper incedat; tuae quoque protectionis galea munitus, & ſcuto inſuperabili jugiter protectus, armiſque coeleſtibus circumdatus, optabilis de hostibus ſanctae Crucis Christi victoriae triumphum feliciter capiat, terroremque ſuae potentiae illis inferat, & pacem tibi militantibus laetanter reportet. Per Chriſtum Dominum nostrum, qui virtute ſanctae Crucis tartara deſtruxit, regnoque diaboli ſuperato, ad coelos victor aſcendit, in quo potestas omnis, regnique conſiſtit victoria, qui est gloria humilium, & vita ſalúſque populorum: qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. Reſp. Amen.

Poſt haec Metropolitanus cum mitra procumbit ſupra faldiſtorium. Rex verò ad ejus ſiniſtram in terram ſe proſternit, aliis Praelatis paratis ante ſedes ſuas ſimiliter procumbentibus. Tunc cantores incipiunt, et proſequuntur Litanias, choro reſpondente.

Cum dictùm fuerit,

Ut omnibus fidelibus, &c.

Reſp. Te rogamus audi nos.

Metropolitanus ſurgit, et accepto baculo paſtorali in ſiniſtram manum, ſuper electum Regem proſtratum, dicit:

Ut hunc electum in Regem coronandum benedicere digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Secundò dicit.

Ut hunc electum in Regem coronandum benedicere et conſecrare digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Producendo ſemper ſuper eum ſignum-Crucis. Idem dicunt et faciunt Epiſcopi parati, genuflexi tamen permanentes. Quo dicto, Metropolitanus redit ad accubitum, cantoribus reſumentibus, et perficientibus Litanias. Quibus finitis, Metropolitanus, depoſita mitra, ſurgit, illo proſtrato, atque Epiſcopis, depoſita mitra, genuflexis manentibus, verſus ad coronandum, dicit: Pater noſter.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos à malo.

V. Salvum fac ſervum tuum Domine.

R. Deus meus ſperantem in te.

V. Eſto ei Domine turris fortitudinis.

R. A facie inimici.

V. Nihil proficiat inimicus in eo.

R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiſcum.

R. Et cum Spiritu tuo.

Oremus.

PRaeteude Domine, huic famulo tuo dexteram coelestis auxilii: ut te toto corde perquirat; & quae dignè postulat, conſequi mereatur.

ACtiones noſtras, quaeſumus, Domine, aſpirando praeveni, & adjuvando proſequere: ut cuncta nostra oratio & operatio à te ſemper incipiat, & per te coepta finiatur. Per Chriſtum Dominum noſtrum. R Amen.

Poſt haec Metropolitanus ſedet, accipit mitram, et electus Rex coram eo genuflectit; et circumaſtantibus Praelatis paratis cum ſuis mitris in modum coronae, Metropolitanus intingit pollicem dexterae manus in oleum Catechumenorum, et inungit, in modum Crucis, illius brachium dexterum, inter juncturam manus, et juncturam cubiti, atque inter ſcapulas, dicens hanc Orationem.

DEus, Dei Filius, Jeſus Chriſtus Dominus noſter, qui à Patre oleo exultationis unctus eſt, prae participibus ſuis; ipſe per praeſentem ſanctae unctionis infuſionem Spiritus Paracliti ſuper caput tuum benedictionem infundat, eandemque uſque ad interiora cordis tui penetrare faciat: quatenus hoc viſibili & tractabili oleo, dona inviſibilia percipere, & temporali Regno juſtis moderationibus executo, aeternaliter cum eo regnare merearis, qui ſolus ſine peccato, Rex regum vivit & gloriatur cum Deo Patre in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.