Reader
The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints · William Prynne

The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints, Part 2 · Chapter 8 · Floating text 2 · Document · Part 14 – Part 20

Oremus.

OMnipotens ſempiterne Deus, qui Hazael ſuper Syriam & Jehu ſuper Iſrael per Eliam, David quoque & Saulem per Samuelem Prophetam in Reges inungi feciſti; tribue, quaeſumus, manibus noſtris opem tuae benedictionis, & huic famulo tuo N. quem hodie, licet indigni, in Regem ſacra unctione delinimus, dignam delibutionis▪ hujus efficaciam, & virtutem concede: conſtitue, Domine, Principatum ſuper humerum ejus, ut ſit fortis, juſtus, fidelis, providus, & indefeſſus Regni hujus & populi tui gubernator, infidelium expugnator, juſtitiae cultor, meritorum & demeritorum remunerator, Eccleſiae tuae ſanctae & fidei Chriſtianae defenſor, ad decus & laudem tui nominis glorioſi, Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Quo facto, Metropolitanus lavat et abſtergit manus, ſurgit cum mitra, deſcendit ante altare; ubi depoſita mitra, ſtans cum ſuis miniſtris facit Confeſſionem. Rex verò electus ad partem ſe retrahit, et genuflexus cum ſuis Praelatis d…meſticis idem facit. Similiter et Epiſcopi parati ſine mitris ſtantes, bini et bin… Confeſſionem dicunt. Finita Confeſſione, Metropolitanus aſcendit ad altare, et procedit in Miſſa, more ſolito, uſque ad Allelujah, ſive ultimum verſum Tractus, vel Sequentiae, excluſive, Prae…atis paratis juxta ſuas ſedes ſtantibus, vel ſedentibus, prout tempus requirit. Interim ſchola inchoat Introitum, et proſequitur in Miſſa; et Rex à ſuis ducitur in Sachriſtiam, vel ſub papillione ad hoc parato, ubi inter ſcapulas et brachium inunctum bombyce benè abſtergitur, et induitur Regalibus indumentis, ex more Regni Paratus itaque Rex, et ornatus, procedit cum ſuis Praelatis, Baronibus, et aliis ad eminentem et ornatum thalamum, in Eccleſia ſibi praeparatum, et ibi ſuper aliquo faldiſtorio ornato genuflexus incumbens, audit Miſſam, quam Praelati ſui non parati circumſtantes etiam genuflexi legant uſque ad Allelujah, ſive ultimum verſum Tractus, vel Sequentiae, excluſivè. Miſſa dicitur de die; et cum Oratione diei, dicitur pro ipſo electo Rege, ſub uno per Dominum, haec Oratio.

QUaeſumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N. Rex noſter, qui tua miſeratione ſuſcepit Regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa; quibus decenter ornatus, et vitiorum monſtra devitare, et ad te, qui via, veritas, & vita es, glorioſus valeat pervenire. Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spitus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Graduali cantato, Metropolitanus ſedet ante altare cum mitra in faldiſtorio, et Rex à ſuis aſſociatus medius inter priores Praelatos paratos ad Metropolitanum reducitur; cui facta reverentia, ut prius, genuflectit coram eo▪ Tunc Metropolitanus accipit gladium, quem unus Miniſtrorum ſibi porrigit de altari, et illum evaginatum tr…it in manus Regis, dicens:

ACcipe gladium de altari ſumptum per noſtras manus, licet indignas, vice tamen & auctoritate ſanctorum Apoſtolorum conſecratas, tibi regaliter conceſſum, noſtraeque benedictionis officio, in defenſionem ſanctae Dei Eccleſiae divinitus ordinatum; & memor eſto ejus, de quo Pſalmiſta prophetavit, dicens: Accingere gladio tuo ſuper femur tuum potentiſſime; ut in hoc per eundem vim aequitatis exerceas, molem iniquitatis potenter deſtruas, et ſanctam Dei Eccleſiam, ejuſque fideles propugnes ac protegas; nec minùs ſub fide falſos, quàm Chriſtiani nominis hoſtes execres, ac diſpergas; viduas & pupillos clementer adjuves, ac defendas; deſolata reſtaures, reſtautata conſerves; ulciſcaris injuſta, confirmes benè diſpoſita: quatenus haec agendo, virtutum triumpho glorioſus, juſtitiaeque cultor egregius, cum mundi ſalvatore ſine fine regnare merearis. Qui cum Deo Patre, & Spiritu ſancto, vivit et regnat Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

His expeditis, Enſis à Miniſtris in vaginam reponitur; et Metropolitanus accingit enſe Regem, dicens:

ACcingere gladio tuo ſuper femur tuum potentiſſime, & attende, quòd Sancti non in gladio, ſed per fidem vicerunt regna.

Et mox Rex accinctus ſurgit, et eximit enſem de vagina, illumque viriliter vibrat; deinde ſuper brachium ſiniſtrum tergit, et in vaginam reponit; atque …terum coram Metropolitano genuflectit. Tunc ei corona imponitur, quam omnes Praelati parati, qui adſunt, de altari per Metropolitanum ſamptam manibus tenent, ipſe Metropolitano illam regente, capiti illius imponente, ac dicente:

ACcipe Coronam Regni, quae, licet ab indignis, Epiſcoporum tamen, manibus capiti tuo imponitur. In nomine Patris, & Filii, & Spiritus ſancti, quam ſanctitatis gloriam, et honorem, & opus fortitudinis, ſignificare intelligas; & per hanc te participem M…terii noſtri non ignores. Ita, ut ſicut nos in interiorious paſtores rectoreſque animarum intelligimur, ita & tu in exterioribus verus Dei cultor, ſtrenuuſque contra omnes adverſitates Eccleſiae Chriſti defenſor aſſiſtas; regnique tibi à Deo dati, & per officium noſtrae benedictionis in vice Apoſtolorum, omniumque Sanctorum, regimini tuo commiſſi utili executor, proficuuſque regnator ſemper appareas; ut inter glorioſos athletas, virtutum gemmis ornatus, & p…aemio ſempite…nae felicitatis coronatus, cum Redemptore ac Salvato enoſtro Jeſu Chriſto, cujus nomen vicemque geſtare crederis, ſine fine glorieris. Qui vivit et imperat Deus, cum Patre & Spiritu ſancto, in ſaecula ſaeculorum R. Amen.

Poſteà Metropolitanus dat ei adhuc genuflexo Sceptrum, dicens:

ACcipe virgam virtutis ac veritatis, qua intelligas te obnoxium mulcere pios, terrere reprobos, errantes viam docere, lapſis manum porrigere, diſperdere ſuperbos, & relevare humiles: & aperiat tibi oſtium Jeſus Chriſtus Dominus noſter, qui de ſemetipſo ait, Ego ſum oſtium, per me ſi quis introierit, ſalvabitur: qui eſt clavis David, & ſceptrum domus Iſrael; qui aperit, & nemo claudit; claudit, & nemo aperit. Sitque tibi ductor, qui educit vinctum de domo carceris, ſedentem in tenebris & umbra mortis: & in omnibus ſequi merearis eum, de quo David propheta cecinit, Sedes tua, Deus, in ſaeculum ſaeculi; virga directionis, virga Regni tui; & imitando ipſum, diligas juſtitiam, et odio habeas iniquitatem, quia proptereà unxit te Deus, Deus tuus, ad exemplum illius, quem ante ſaecula unxerat oleo exultationis, prae participibus ſuis, Jeſum Chriſtum Dominum noſtrum, qui cum eo vivit & regnat Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen▪

Tunc Regi ſurgenti diſcingitur enſis, et in vagina datur alicui, qui eum ante Regem immediatè portat. Et Metropolitanus cum aliis Pr…latis paratis deducit Regem, ſceptrum in manu et cor…nam in capite ferentem▪ medium inter ſe à dexteris, et digniorem Praelatum paratum à ſiniſtris Regis incedentem, ad ſolium ſupra thalamum; et adjuvante eum digniore Prae…ato praedicto, inthronizat Regem in ſolio, dicens:

STa, & retine amodò locum tibi à Deo delegatum, pe… auctoritatem omnipotentis Dei, & per praeſen…em traditionem noſtram, omnium ſcilicet Epiſcoporum, cae…erorumque Dei ſervorum; & quantò Clerum ſacris altaribus propinquiorem perſpicis, tanto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris; quatenus mediator Dei & hominum te mediatorem Cleri et plebis permanere faciat.

Deinde Metropolitanus, depoſita mitra, ſtans verſus ad altare inchoat, Schola proſequente, Hymnum:

Te Deum laudamus.

Qui totus dicitur: quo incepto, Metropolitanus accedi… ad dextram Regis: …bi continuò manens, uſque ad finem Hymni; et eo finito, Metropolitanus ſtans, ut priùs, ad dexteram Regis ſine mitra, dicit ſuper illum verſus.

Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.

R. Juſtitia et judicium praeparatio ſedis tuae.

V. Domine exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiſcum.

R. Et cum Spiritu tuo.

Oremus.

DEus, qui victrices Moyſi manus in oratione firmasti, qui quamvis aetate langueſceret, infatigabili ſanctitate pugnabat; ut dum Amalech iniquus vincitur; dum profanus nationum populus ſubjugatur, exterminatis alienigenis, hereditati tuae poſſeſsio copioſa ſerviret; opus manuum tuarum pia noſtrae orationis exauditione confirma: habemus & nos apud te, ſancte Pater, Dominum ſalvatorem, qui pro nobis manus ſuas extendit in cruce; per quem …tiam precamur, Altiſſime, ut, tua potentia ſuffragante univerſorum hoſtium frangatur impietas; populuſque tuus, ceſſante formidine, te ſolum timere condiſcat. Per eundem Christum Dominum noſtrum. R. Amen.

Oremus.

DEus inenarabilis auctor mundi, conditor generis humani, confirmator Regni, qui ex utero fidelis amici tui Patriarchae noſtri Abrahae praeelegisti Regem ſaeculis profuturum: tu praeſentem inſignem Regem hunc cum exercitu ſuo per interceſſionem beatae Maria ſemper virginis, & omnium Sanctorum, uberi benedictione locupleta, & in ſolium Regni firma ſtabilitate connecte: viſita eum, ſicut viſitaſti Moyſen in rubo, Joſue in praelio, Gedeonem in agro, Samuelem in templo; & illa eum ſiderea benedictione, ac ſapientiae tuae rore perfunde, quam beatus David in Pſalterio, Salomon filius ejus, te remunerante, percepit de coelo. Sis ei contra acies inimicorum lorica, in adverſis galea, in proſperis ſapientia, in protectione clypeus ſempiternus. Et praesta, ut gentes illi teneant fidem, Proceres ſui habeant pacem, diligant charitatem, abſtineant ſe à cupiditate, loquantur juſtitiam, custodiant veritatem: & ita populus iste ſub ejus imperio pullulet, coalitus benedictione aeternit…tis; ut ſemper tripudiantes maneant in pace, ac victores▪ Quod ipſe praestare dignetur, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Quibus finitis, Metropolitanus cum Praelatis paratis redit ad ſedem ſuam, vel faldiſtorium propè altare, et (niſi ſit coronanda Regina) dicitur Alleluia, ſive ultimus verſus Tractus, vel Sequentiae Evangelium, et alia uſque ad Offertor…um incluſivè. Quo dicto, Metropolitanus reſidet in faldiſtorio ſuo ante medium altaris cum mitra; et Rex à ſu…s Praelatis, et Baronibus aſſociatus, venit ant… Metropolitanum, coram quo genuflexus, detecto capite, offert ei aurum, quantum ſibi placet, et manum Metropolitan… recipientis oſculatur. Deinde ad ſolium ſuum revertitur. Metropolitanus lavat manus, ſurgenſque accedit ad altare, et proſequitur Miſſam uſque ad Communionem.

Cum Secreta diei dicitur pro Rege, ſub uno Per Dominum noſtrum.

Secreta.

MUnera, quaeſumus Domine, oblata ſanctifica: ut et nobis Unigeniti tui Corpus et Sanguis fiant; et Regi noſtro ad obtinendam animae corporiſque ſalutem, et ad peragendum injunctum officium, te largiente, uſquequaque proficiant. Per eundem Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum …ilium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

Par datur Regi per primum ex Praelatis paratis, cum inſtrumento ad hoc ordina…o. Poſtquam Metropolitanus ſe de Corpore, et Sanguine, quem totum ſumere debet, communicaverit; Rex, detecto capite, de thalamo ſuo accedit ad altar…, coram quo, in ſupremo gradu genuflectit, et Metropolitanus converſus ad Regem, ipſum communicat. Rex, priuſquam Communionem ſuma…, oſculatur manum dexteram Metropolitani; et ſumpta Communione, ex calice de manu Metropolitani ſe purificat, et purificatus ad thalamum ſuum revertitur. Metropolitanus verò ablutionem ſumit; et accepta mitra, lavat manus, et perficit Miſſam.

Cum Poſtcommunione diei, dicitur pro Rege, ſub uno Per Dominum,

Poſtcommunio.

HAec, Domine, oblatio ſalutaris famulum N. Regem noſtrum ab omnibus tueatur adverſis; quatenus Eccleſiaſticae pacis obtineat tranquillitatem, & poſt iſtius temporis decurſum ad aeternam perveniat haereditatem. Per Dominum noſtrum Jeſum Chriſtum filium tuum, qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus ſancti Deus, per omnia ſaecula ſaeculorum. R. Amen.

In fine Metropolitanus dat benedictionem ſolemnem, ut ſuprà; qua data, ſinguli ad ſua revertuntur.

De Benedictione & Coronatione Reginae.

SIverò tunc Regina benedicenda ſit et coronanda, quàm primùm, ipſo Rege inthronizato, et Orationibus expletis, Metropolitanus cum Praelatis paratis ad altare reverſus in faldiſtorio ſedet. Rex de ſolio ſuo ſurgens, cum comitiva ſua, coronam in capite et ſceptrum in manu geſtans, ante Altare ad Metropolitanum proficiſcitur; et facta ei reverentia, ſtans, detecto capite, petit Reginam benedici, et coronari, ſub his verbis:

REverendiſſime Pater, poſtulamus, ut Conſortem noſtram nobis à Deo conjunctam benedicere, & corona Reginali decorare dignemini, ad laudem & gloriam Salvatoris noſtri Jeſu Chriſti.

Deinde ad ſolium ſuum revertitur.

Tunc Regina, quae in aliquo loco ad partem in Eccleſia à principio ſteterat, à duolus Epiſcopis paratis, non his qui Regem deduxerunt, ſed primis poſt eos, crine ſoluto, & capite velato, in veſtibus ſuis communibus ad Metropolitanum ante altare deducitur; & facta Metropolitano reverentia, coram illo genuflectit, & ejus manum oſculatur.

Tunc ſurgit Metropolitanus cum mitra, & in faldiſtorio procumbit. Regina verò ad ejus ſiniſtram in terram ſe proſternit; & inchoantur ac perficiuntur Litaniae, ut ſuprà: quibus finitis, Metropolitanus, depoſita mitra, ſurgit, & ſtans verſus ad illam ante ſe genuflexam, dicit ſequentem Orationem intelligibili voce; quam etiam, & alia ſequentia, astantes Praelati parati ſubmiſſa voce dicunt.