Reader
The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints · William Prynne

The Signal Loyalty and Devotion of Gods Saints, Part 2 · Chapter 8 · Floating text 2 · Document · Part 23

De Benedictione et Coronatione Reginae ut Regni Dominae.

SI verò Regina coronanda eſt ut Regni Domina, et abſque Rege, tunc paratur thalamus unus in Eccleſia; vocantur Praelati Regni, et omnia alia ſimiliter fiunt, quae ſuprà pro coronatione Regis ordinata ſunt. Die ſtatuto, conveniunt in Eccleſia, in qua coronatio fieri debet; ubi Metropolitanus, aut alius ad quem ſpectat, cum Epiſcopis aliis parat …e, et ſedent ante altare, ut ſuprà dictum eſt. Interim Regina conſuetis veſtibus induta, cum ſuis Praelatis, Baronibus, et Matronis, atque aliis domeſticis venit ad Eccleſiam; et cùm fuerit prope Presbyterium, duo priores Epiſcopi parati veniunt ei obviàm, et cum mitris capi…a illi aliquantu…um inclinantes, ipſam inter ſe mediam uſque ad Metropolitanum deducunt: cui Regina caput inclinans, humilem reverentiam exhibet; qua facta, prior ipſorum deducentium detecto capite, verſus ad Metropolitanum, dicit:

REverendiſſime Pater, poſtulat ſancta Mater Eccleſia Catholica, ut praeſentem circumſpectam mulierem ad dignitatem Reginalem ſublevetis.

Tunc interrogat Metropolanus:

Scitis illam eſſe dignam & utilem ad hanc dignitatem?

Ille reſpondet:

Et novimus, & credimus eam eſſe dignam, & utilem Eccleſiae Dei, et ad Regimen hujus Regni.

Metropolitanus dicit:

Deo gratias.

Tunc ſedet Regina media inter ipſos Epiſcopos deducen…es▪ congruenti ſpatio à Metropolitano, ita ut illi faciem vertat; ipſi etiam deducentes Epiſcopi, ſenior ad dexteram, alius ad ſ…niſtram Reginae ſe collocant, ut et ipſi ad alterutrum facies vertant. Ipſis ſic ſedentibus, poſtquam aliquantulùm quieverint, Metropolitanus coronandam Reginam admonet, dicens:

CUm hodie per manus noſtras, circumſpecta mulier, qui Chriſti ſalvatoris noſtri vice in hac re fungimur (quā vis indigni ſacram unctionem et Regni inſignia ſis ſuſcepturus; benè eſt, ut te priùs de onere, ad quod deſtinaris, moneamus. Regiam hodie ſuſcipis dignitatem, et regendi fideles populos tibi commiſſos curam ſumis. Praeclarum ſanè inter mortales locum, ſed diſcriminis, laboris, atque anxietatis plenum. Verùm, ſi conſideraveris, quòd omnis poteſtas à Domino Deo eſt, per quem Reges regnant, et legum conditores juſta decernunt, tu quoque de grege tibi commiſſo ipſi Deo rationem es redditura. Primùm, pietatem ſervabis, Dominum Deum tuum tota mente ac puro corde coles. Chriſtianam religionem, ac fidem catholicam, quam ab incunabuli… profeſſa es, ad finem uſque inviolatam retinebis, eamque contra omnes adverſantes pro viribus defendes. Eccleſiarum Praelatis, ac reliquis Sacerdotibus condignam reverentiam exhibebis. Eccleſiaſticam libertatem non conculcabis; Juſtitiam, fine qua nulla ſocietas diu conſiſtere poteſt, erga omnes inconcuſsè adminiſtrabis, bonis praemia, noxiis debitas poenas retribuendo. Viduas, pupillos, pauperes, ac debiles ab omni oppreſſione defendes. Omnibus te adeuntibus benignam, manſuetam, atque affabilem, pro Regia tua dignitate te praebebis. Et ita te geres, ut non ad tuam, ſed totius populi utilitatem regnare, praemiumque benè factorum tuorum, non in terris, ſed in coelo expectare videaris. Quod ipſe praeſtare dignetur, qui vivit et regnat Deus, in ſaecula ſaeculorum. Reſp. Amen.

Regina electa accedit ad Metropolitanum; et genuflexa facit hanc profeſſionem, dicens:

EGo N. deo annuente futura Regina N. profiteor, et promitto coram Deo, et Angelis ejus, deinceps legem, juſtitiam & pacem Eccleſiae Dei, populoque mihi ſubjecto, pro poſſe & noſſe, facere ac ſervare, ſalvo condigno miſericordiae Dei reſpectu, ſicut in conſilio fidelium meorum meliùs potero invenire. Pontiſicibus quoque Eccleſiarum Dei condignum & canonicum honorem exhibere; atque ea, quae ab Imperatoribus & Regibus Eccleſiis collata & reddita ſunt, inviolabiliter obſervare. Abbatibus, Comitibus, & vaſallis meis congruum honorem, ſecundum conſilium fidelium meorum, praeſtare.

Deinde ambabus manibus tangit librum Evangeliorum, (quem Metropolitanus coram ea ſuper genibus aper…um tenet, inferiori parte libri Reginae verſa) dicens,

Sic me Deus adjuvet, & haec ſancta Dei Evangelia.

Et poſt Regina electa Metropolitani manum reverenter oſculatur. Quo facto, Metropolitanus ſurgit, et cum mitra procumbit in faldiſtorio. Regina verò ad ejus ſiniſtram in terram ſe proſternit. Et cantores incipiunt, ſchola proſequente, Litanias; in quibus cùm dictum fuerit,

Ut omnibus fidelibus, &c.

R. Te rogamus audi nos.

Metropolitanus ſurgit, et accepto baculo paſtorali in ſiniſtra, ſuper illam dicit:

Ut hanc electam in Reginam coronandam benedicere digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Secundo dicit.

Ut hanc electam in Reginam coronandam benedicere, & conſecrare digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Producendo ſemper ſuper Reginam ſignum Crucis. Idem dicunt et faciunt Epiſcopi parati, genufieri tamen permanentes. Quo dicto, Metropolitanus redit ad accubitum, cantoribus Litanias reſumentibus, et perficientibus. Quibus finitis, Metropolitanus, depoſita mitra, ſurgit, Regina proſtrata manente, et dicit ſuper eam intelligibil… voce Orationem ſequentem; quam aſtantes Epiſcopi, etiam ſine mitris in locis ſuis ſtantes, ſubmiſſa voce pronunciant.