Poems 2, Poem 23 – Poem 26
Ad Patrem.
NUnc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita ſonos audacibus alis
Surgat in offlcium venerandi Muſa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipſi
Aptiùs à nobis quae poſſint munera donis
Reſpondere tuis, quamvis nec maxima poſſint
Reſpondere tuis, nedum ut par gratia donis
Eſſe queat, vacuis quae redditur arida verbis.
Sed tamen haec noſtros oſtendit pagina cenſus,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus iſt…
Quae mihi ſunt nullae, niſi quas dedit aurea Clio
Quas mihi ſemoto ſomni peperere ſub antro,
Et nemoris laureta ſacri Parnaſſides umbrae.
Nec tu vatis opus divinum deſpice carmen,
Quo nihil aethereos ortus, & ſemina caeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethéae retinens veſtigia flammae.
Carmen amant ſuperi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divoſque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine ſepoſiti retegunt arcana futuri
Phoebades, & tremulae pallentes ora Sibyllae;
Carmina ſacrificus ſollennes pangit ad aras
Aurea ſeu ſternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata ſagax fumantibus abdita fibris
Conſulit, & tepidis Parcam ſcrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Aeternaeque morae ſtabunt immobilis aevi,
Ibimus auratis per caeli templa coronis,
Dulcia ſuaviloquo fociantes carmina plectro,
Aſtra quibus, geminique poli convexa ſonabunt.
Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes.
Nunc quoque ſydereis intercinit ipſe choreis
Immortale melos, & inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compeſcit ſibila ſerpens,
Demiſſoque ferox gladio manſueſcit Orion;
Stellarum nec ſentit onus Mauruſius Atlas.
Carmina regales epulas ornare ſolebant,
Cum nondum luxus, vaſtaeque immenſa vorago
Nota gulae, & modico ſpumabat coena Lyaeo.
Tum de more ſedens feſta ad convivia vates
Aeſculeâ intonſos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque geſta canebat,
Et chaos, & poſiti latè fundamina mundi,
Reptanteſque Deos, & alentes numina glandes,
Et nondum Aetnaeo quaeſitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabi…,
Verborum ſenſuſque vacans, numerique loquacis?
Silveſtres decet iſte choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios & quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, ſimulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.
Nec tu perge precor ſacras contemnere Muſas,
Nec vanas inopeſque puta, quarum ipſe peritus
Munere, mille ſonos numeros componis ad aptos,
Millibus & vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò ſis nominis haeres.
Nunc tibi quid mirum, ſi me genuiſſe poëtam
Contigerit, charo ſi tam propè ſanguine juncti
Cognatas artes, ſtudiumque affine ſequamur:
Ipſe volens Phoebus ſe diſpertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.
Tu tamen ut ſimules teneras odiſſe camoenas,
Non odiſſe reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget ſpes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, malè cuſtoditaque gentis
Jura, nec inſulſis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens diteſcere mentem▪
Me procul urbano ſtrepitu, ſeceſſibus altis
Abductum Aoniae jucunda per otia ripae
Phoebaeo lateri comitem finis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poſcunt majora, tuo pater optime ſumptu
Cùm mihi Romuleae patuit facundia linguae,
Et Latii veneres, & quae Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere ſuaſiſti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, Barbaricos teſtatus voce tumultus,
Quaeque Palaeſtinus loquitur myſteria vate▪
Denique quicquid habet caelum, ſubjectaque coelo
Terra parens, terraeque & coelo interfluus aer,
Quicquid & unda tegir, pontique agitabile marmor,
Per te noſſe licet, per te, ſi noſſe libebit.
Dimotàque venit ſpectanda ſcientia nube,
Nudaque conſpicuos inclinat ad oſcula vultus▪
Ni fugiſſe velim, ni ſit libâſſe moleſtum.
I nunc, confer opes quiſquis maleſanus avita…
Auſtriaci gazas, Perüanaque regna praeoptas.
Quae potuit majora pater tribuiſſe, vel ipfe
Jupiter, excepto, donâſſet ut omnia, coelo?
Non potiora dedit, quamvis & tuta fuiſſent,
Publica qui juveni commiſit lumina nato
Atque Hyperionios currus, & fraena diei▪
Et circùm undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego jam doctae pars quamlibet ima catervae
Victrices hederas inter, lauroſque ſedebo,
Jamque nec obſcurus populo miſcebor inerti,
Vitabuntque oculos veſtigia noſtra profanos.
Eſte procul vigiles curae, procul eſte querelae,
Invidiaeque acies tranſverſo tortilis hirquo,
Saeva nec anguiferos extende Calumnia rictus;
In me triſte nihil faediſſima turba poteſtis,
Nec veſtri ſum juris ego; ſecuraque tutus
Pectora, vipereo gradiar ſublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, poſtquam non aequa merenti
Poſſe referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâſſe ſatis, repetitaque munera grato
Percenſere animo, fidaeque reponere menti.
Et vos, O noſtri, juvenilia carmina, luſus,
Si modo perpetuos ſperare audebitis annos,
Et domini ſupereſſe rogo, lucemque tueri,
Nec ſpiſſo rapient oblivia nigra ſub Orco,
Forſitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, ſero ſervabitis aevo.
Pſalm 114.
foreign
foreign,
foreign.
foreign.
foreign
foreign
foreign.
foreign,
foreign.
foreign,
foreign.
foreign;
foreign
foreign;
foreign
foreign;
foreign ▪
foreign,
foreign
foreign
foreign ▪
foreign ▪
Philoſophus ad regem quendam qui eum ignotum & inſontem inter rees forte captum inſcius damnaverat, foreign haec ſubito miſit.
foreign
foreign
foreign,
foreign
foreign.
Ad Salſillum poetam Romanum aegrotantem.
SCAZONTES.
O Muſa greſſum quae volens trahis claudum.
Vulcanioque tarda gaudes inceſſu,
Nec ſentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Dëiope ſuras
Alternat aureum ante Junonis lectum.
Adeſdum & haec s'is verba pauca Salſillo
Refer, camoena noſtra cui tantum eſt cordi,
Quamque ille magnis praetulit immeritò divis.
Haec ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hiſce qui ſuum linquens nidum
Polique tractum, (peſſimus ubi ventorum,
Inſanientis impotenſque pulmonis
Pernix anhela ſub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali ſoli ad glebas,
Viſum ſuperbâ cognitas urbes famâ
Viroſque doctaeque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fauſta multa Salſille,
Habitumque feſſo corpori penitùs ſanum;
Cui nunc profunda bilis infeſtat renes,
Praecordiiſque fixa damnoſùm ſpirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, Oſalus Hebes
Germana! Tuque Phoebe morborum terror
Pythone caeſo, ſive tu magis Paean
Libenter audis, hic tuus ſacerdos eſt.
Querceta Fauni, voſque rore vinoſo
Colles benigni, mitis Euandri ſedes,
Siquid ſalubre vallibus frondet veſtris,
Levamen aegro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rurſùm Muſis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipſe inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium aeternum,
Suam reclivis ſemper Aegeriam ſpectans.
Tumiduſque & ipſe Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuae colonorum:
Nec in ſepulchris ibit obſeſſum reges
Nimiùm ſiniſtro laxus irruens loro:
Sed fraena melius temperabit undarum,
Aduſque curvi ſalſa regna Portumni.