Poems 2, Poem 27
Manſus.
Joannes Baptista Manſus Marchio Villenſis vir ingenii laude, tum literarum ſtudio, nec non & bellicâ virtute apud Italos clarus in primis eſt. Ad quem Torquati Taſſi dialogus extat de Amicitiâ ſcriptus; erat enim Taſſi amiciſſimus; ab quo etiam inter Campaniae principes celebratur, in illo poemate cui titulus Geruſalemme conquiſtata, lib. 20.
Fra cavalier magnanimi, è corteſi
Riſplende il Manſo—
Is authorem Neapoli commorantem ſummâ benevolentiâ proſecutus eſt, mult…que ei detulit humanitatis officia. Ad hunc it…que hoſpes ille antoquam ab eâ urbe diſcederet, ut ne ingratum ſe oſtenderet, hoc carmen miſit.
HAec quoque Manſe tuae meditantur carmina laudi
Pierides, tibi Manſe choronotiſſime Phoebi▪
Quandoquidem ille alium haud aequo eſt dignatus honore,
Poſt Galli cineres, & Mecaenatis Hetruſci.
Tu quoque ſi noſtrae tantùm valet aura Camoenae,
Victrices hederas inter, lauroſque ſedebis.
Te pridem magno felix concordia Taſ…o
Junxit, & aeternis inſcripſit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inſcia Muſa Marinum
Tradidit, ille tuum dici ſe gaudet alumnum,
Dum canit Aſſyrios divûm prolixus amores▪
Mollis & Auſonias ſtupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi ſoli debita vates
Oſſa tibi ſoli, ſupremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,
Vidimus arridentem operoſo ex aere poetam.
Nec ſatis hoc viſum eſt in utrumque, & nec pia ceſſant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà p…tes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, & variâ ſub ſorte peractam
Deſcribis vitam, moreſque, & dona Minervae;
Aemulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Aeolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliûs & magni nomine Phoebi
Manſe pater, jubeo longum ſalvere per aevum
Miſſus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe▪
Nec tu longinquam bonus aſpernabere Muſam,
Quae nuper gelidâ vix enutrita ſub Arcto
Imprudens Italas auſa eſt volitare per urbes▪
Nos etiam in noſtro modulantes flumine cygnos
Credimus obſcuras noctis ſenſiſſe per umbras,
Quà Thameſis latè puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo,
Quà plaga ſept…no mundi ſulcata Trione
Brumalem patitur longâ ſub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes ſpicas, & lutea mala caniſtris,
Halantemque crocum (perhibet niſi vana vetuſtas)
Miſimus, & lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua ſacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque geſta canebant)
Hinc quoties feſto cingunt altaria cant…
Delo in herbosâ Graiae de more puellae
Carminibus laetis memorant Corineida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomà Hecaërge
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate ſenex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui ſuccreſcet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plauſumque virorum,
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum ſponte tuos habitaſſe penates
Cynthius, & famulas veniſſe ad limina Muſas:
At non ſponte domum tamen idem, & regis adivit
Rura P…eretiadae caelo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden ſuſceperat hoſpes;
Tantùm ubi clamoſos placuit vitare bubulcos.
Nobile manſueti ceſſit Chironis in antrum,
Irriguos inter ſaltus frondoſaque tecta
Peneium prope rivum; ibi ſaepe ſub ilice nigr…
Ad citharae ſtrepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa ſuo, barathro nec fixa ſub imo▪
Saxa ſtetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec ſentit ſolitas, immania pondera, ſilvas,
Emotaeque ſuis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculoſi carmine lynces.
Diis dilecte ſenex, te Jupiter aequus oportet
Naſcentem, & miti luſtrarit lumine Phoebus,
Atlantiſque nepos; neque enim niſi charus ab ortu
Diis ſuperis poterit magno faviſſe poetae.
Hinc longaeva tibi lento ſub flore ſenectus
Vernat, & Aeſonios lucratur vivida fuſos,
Nondum deciduos ſervans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen.
O mihi ſi mea ſors talem concedat amicum
Phoebaeos decorâſſe viros qui tam bene norit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam ſub terris bella moventem;
Aut dicam invictae ſociali foedere menſae,
Magnanimos Heroas, & (O modo ſpiritus ad ſit)
Frangam Saxonicas Britonum ſub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitae permenſus tempora vitae,
Annorumque ſatur cineri ſua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis aſtaret ocellis,
Aſtanti ſat erit ſi dicam ſim tibi curae;
Ille meos artus liventi morte ſolutos
Curaret parvâ componi molliter urnâ.
Forſitan & noſtros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnaſſide lauri
Fronde comas, at ego ſecurâ pace quieſcam.
Tum quoque, ſi qua fides, ſi praemia certa bonorum,
Ipſe ego caelicolûm ſemotus in aethera divûm,
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus
Secreti haec aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata ſinunt) & totâ mente ſerenùm
Ridens purpureo ſuffundar lumine vultus
Et ſimul aethereo plaudam mihi laetus Olympo.