Poems 2, Poem 28
EPITAPHIUM DAMONIS.
ARGUMENTUM.
THyrſis & Damon ejuſdem viciniae Paſtores, eadem ſtudia ſequuti a pueritiâ amici erant, ut qui plurimùm. Thyrſis animi cau â profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poſtea reverſus, & rem ita eſſe comperto, ſe, ſuamque ſolitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem ſub perſonâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriae Lucapaterno genere oriundus, caetera Anglus; ingenio, doctrina, clariſſimiſque caeteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.
EPITAPHIUM DAMONIS.
HImerides nymphae (nam vos & Daphnin & Hylan,
Et plorata diu meminiſtis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thameſina per oppida carmen:
Quas miſer effudit voces, quae murmura Thyrſis,
Et quibus aſſiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fonteſque vagos, nemorumque receſſus,
Dum ſibi praereptum queritur Damona, heque altam
Luctibus exemit noctem loca ſola pererrans.
Et jam bis viridi ſurgebat culmus ariſta,
Et totidem flavas numerabant horrea meſſes,
Ex quo ſumma dies tulerat Damona ſub umbras,
Nec dum aderat Thyrſis; paſtorem ſcilicet illum
Dulcis amor Muſae Thuſca retinebat in urbe.
Aſt ubi mens expleta domum, pecoriſque relicti
Cura vocat, ſimul aſſuetâ ſeditque ſub ulmo,
Tum vero amiſſum tum denique ſentit amicum,
Coepit & immenſum ſic exonerare dolorem.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quae terris, quae dicam numina coelo,
Poſtquam te immiti rapuerunt funere Damon;
Siccine nos linquis, tua ſic ſine nomine virtus
Ibit, & obſcuris numero ſociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Iſta velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne ſilentum.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè niſi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere ſepulcro,
Conſtabitque tuus tibi honos, longúmque vigebit
Inter paſtores: Illi tibi vota ſecundo
Solvere poſt Daphnin, poſt Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id eſt, priſcamque fidem coluiſſe, piúmque,
Palladiáſque artes, ſociúmque habuiſſe canorum.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Haec tibi certa manent, tibi erunt haec praemia Damon,
At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus
Haerebit lateri comes, ut tu ſaepe ſolebas
Frigoribus duris, & per loca foeta pruinis,
Aut rapido ſub ſole, ſiti morientibus herbis?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones
Aut avidos terrere lupos praeſepibus altis;
Quis fando ſopire diem, cantuque ſolebit?
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm ſibilat igni
Molle pyrum, & nucibus ſtrepitat focus, at malus auſter
Miſcet cuncta foris, & deſuper intonat ulmo.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Aut aeſtate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan aeſculeâ ſomnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt ſub aquis ſibi nota ſedilia nymphae.
Paſtoreſque latent, ſtertit ſub ſepe colonus,
Quis mihi blanditiáſque tuas, quis tum mihi riſus,
Cecropioſque ſales referet, cultoſque lepores?
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
At jam ſolus agros, jam paſcua ſolus oberro,
Sicubi ramoſae denſantur vallibus umbrae,
Hic ſerum expecto, ſupra caput imber & Eurus
Triſte ſonant, fractaeque agitata crepuſcula ſilvae.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Heu quàm culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipſa ſitu ſeges alta fatiſeit!
Innuba neglecto marceſcit & uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque taedet, at illae
Moerent, inque ſuum convertunt ora magiſtrum.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alpheſiboeus ad ornos,
Ad ſalices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas,
Hic gelidi fontes, hîc illita gramina muſco,
Hic Zephyri, hîc placidas interſtrepit arbutus undas;
Iſta canunt ſurdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Mopſus ad haec, nam me redeuntem forte notârat
(Et callebat avium linguas, & ſydera Mopſus)
Thyrſi quid hoc? dixit, quae te coquit improba bilis?
Aut te perdit amor, aut te malè faſcinat aſtrum,
Saturni grave ſaepe fuit paſtoribus aſtrum,
Intimaque obliquo figit praecordia plumbo.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphae, & quid te Thyrſi futurum eſt?
Quid tibi vis▪ ajunt, non haec ſolet eſſe juventae
Nubila frons, oculique truces, vultuſque ſeveri,
Illa choros, luſuſque leves, & ſemper amorem
Jure petit, bis ille miſer qui ſerus amavit.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle
Docta modos, citharaeque ſciens, ſed perdita faſtu,
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;
Nil me blanditiae, nil me ſolantia verba,
Nil me, ſi quid adeſt, movet, aut ſpes ulla futuri.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam ſimiles ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi ſecum ſibi lege ſod ales,
Nec magis hunc alio quiſquam ſecernit amicum
De grege, ſic denſi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirſuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi, deſerto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, viliſque volucrum
Paſſer habet ſemper quicum ſit, & omnia circum
Farra libens volitet, ſerò ſua tecta reviſens,
Quem ſi fors letho objecit, ſeu milvus adunco
Fata tulit roſtro, ſeu ſtravit arundine foſſor,
Protinus ille alium ſocio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore diſcors,
Vix ſibi quiſque parem de millibus invenit unum,
Aut ſi ſors dederit tandem non aſpera votis,
Illum inopina dies quâ non ſperaveris horâ
Surripit, aeternum linquens in ſaecula damnum.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni▪
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivoſam!
Ecquid erat tanti Romam vidiſſe ſepultam?
Quamvis illa foret, qualem dum viſeret olim,
Tityrus ipſe ſuas & oves & rura reliquit▪
Ut te tam dulci poſſem caruiſſe ſodale,
Poſſem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot ſylvas, tot ſaxa tibi, fluvioſque ſonantes.
Ah certè extremùm licuiſſet tangere dextram,
Et bene compoſitos placidè morientis ocellos,
Et dixiſſe vale, noſtri memor ibis ad aſtra.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni▪
Quamquam etiam veſtri nunquam meminiſſe pigebit
Paſtores Thuſci, Muſis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos; & Thuſcus tu quoque Damon▪
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum ſtratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herb…,
Carpere nunc violas, nunc ſummas carpere myrtos,
Et potui Lycidae certantem audire Menalcam.
Ipſe etiam tentare auſus ſum, nec puto multùm
Diſplicui, nam ſunt & apud me munera veſtra
Fiſcellae, calathique & cerea vincla cicutae,
Quin▪ & noſtra ſuas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et ſtudiis noti, Lydorum ſanguinis ambo.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Haec mihi tum laeto dictabat roſcida luna,
Dum ſolus teneros claudebam cratibus hoedos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios ſibi quod ſit in uſus;
Et quae tum facili ſperabam mente futura
Arripui voto levis, & praeſentia finxi,
Heus bone numquid agis? niſi te quid forte retardat,
Imus? & argutâ paulùm recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caſſibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, ſuccos,
Helleborúmque, humiléſque crocos, foliûmque hyacinthi,
Quaſque habet iſta palus herbas, arteſque medentûm,
Ah pereant herbae, pereant arteſque medentûm
Gramina, poſtquam ipſi nil profecere magiſtro.
Ipſe etiam, nam neſcio quid mihi grande ſonabat
Fiſtula, ab undecimâ jam lux eſt altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Diſſiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere ſonos, dubito quoque ne ſim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite ſilvae.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Ipſe ego Dardanias Rutupina per aequora puppes
Dicam, & Pandraſidos regnum vetus Inogeniae,
Brennúmque Arviragúmque duces, priſcúmque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum ſub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Jogernen
Mendaces vultus, aſſumptáque Gorlöis arma▪
Merlini dolus. O mihi tum ſi vita ſuperſit,
Tu procul annoſa pendebis fiſtula pinu
Multùm oblita mini, aut patriis mutata camoenis
Brittonicum ſtrides, quid enim? omnia non licet uni
Non ſperaſſe uni licet omnia, mi ſatis ampla
Merces, & mihi grande decus (ſim ignotus in aevum
Tum licet, externo penitúſque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Uſa, & potor Alauni,
Vorticibúſque frequens Abra, & nemus omne Treantae,
Et Thameſis meus ante omnes, & fuſca metallis
Tamara, & extremis me diſcant Orcades undis.
Ite domum impaſti, domino jam non vacat, agni.
Haec tibi ſervabam lentâ ſub cortice lauri,
Haec, & plura ſimul, tum quae mihi pocula Manſus,
Manſus Chalcidicae non ultima gloria ripae
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipſe,
Et circùm gemino caelaverat argumento:
In medio rubri maris unda, & odoriferum ver
Littora longa Arabum, & ſudantes balſama ſilvae,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris
Caeruleùm fulgens diverſicoloribus alis
Auroram vitreis ſurgentem reſpicit undis.
Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus,
Quis putet? hic quoque Amor, pictaeque in nube pharetrae,
Arma coruſca faces, & ſpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúſque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum ſpargit ſua tela per orbes
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere ſacrae, formaeque deorum.
Tu quoque in his, nee me fallit ſpes lubrica Damon▪
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque ſimplicitas, nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethaeo fas quaeſiviſſe ſub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymae, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymae, purum colit aethera Damon,
Aethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroúmque animas inter, divóſque perennes,
Aethereos haurit latices & gaudia potat
Ore Sacro. Quin tu coeli poſt jura recepta
Dexter ades, placidúſque fave quicúnque vocaris▪
Seu tu noſter eris Damon, ſive aequior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Coelicolae norint, ſylviſque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & ſine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei ſervantur honores;
Ipſe caput nitidum cinctus rutilante corona,
Letáque frondentis geſtans umbracula palmae
Aeternùm perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreiſque furit lyra miſta beatis,
Feſta Sionaeo bacchantur & Orgia Thyrſo.
FINIS.
End of the text · John Milton, Poems 2 (1645)