Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 53
REX Archiepiſcopo Cantuar. ſalutem. Quia aſſenſum Regium Electioni Clauſ. 40 H. 3. m. 14. dorſo.quae dicitur facta in Eccleſia Elyenſi vacante ex certis cauſis non duximus adhibendum. Magiſtrum Stephanum de Freneſe, & Johannem de Liac. Clericum procuratores noſtros conſtituimus, utrumque eorum in ſolidum ad ponendum coram vobis noſtro nomine contra Electum & Electionem praedictam, prout ſibi nomine noſtro viderint expedire, promittentes nos ratum & firmum habituros quicquid peripſum vel ipſos nomine noſtro ſuper praemiſſis factum fuerit ſeu procuratum. In cujus, &c. Teſte Rege apud Merton. 3. die Januarii.
Et ſub hac forma ſcribitur Archiepiſcopo per literas Clauſas. Quare Paternitatem veſtram rogamus, quatenus eidem Electo & parti ſuae praefigatis certum terminum pro veſtra voluntate & prout ad vos pertinet, ad examinandum negotium Electionis praedictae ut ibi faciamus per noſtros proponi quod Iuri et dignitati noſtrae videbitur convenire. Eſt quid ſuper hoc veſtra Paternitas duxerit faciendum, nobis ſine morae diſpendio ſignificare velitis. Telie ut ſupra.
The iſſue of this Election was this; upon the Biſhop elect his appeal to Rome, he was confirmed there by the Pope, as Matthew Paris relates.
Dominus Rex qui Dominum Henricum de Wengham, ſigilli ſui bajulum promovereMat. Paris Hiſt. p. 907, 906. Subprior Elyenſis eligatur in Epiſc. See Godwins Catalogue of Biſhops, p. 209, 210. eupiebat, ſpeciales literas ſupplicatorias & ſolemnes Nuncios Conventui Elyenſi direxit; petens urgenter et inſtanter, ut dictum Dominum Henricum in Epiſcopum et ſuarum eligerent Paſtorem animarum. Conventus autem conſiderans notitiam ſui Superioris, ſecundum illud Ethnicum,
Ignotum tibi tu noli praeponere noti….
Ipſum memoratum ſuum Priorem, Hugonem videlicet de Beleſale, in ſuum Epiſcopum elegerunt. Rex autem iratus forte pro repulſa, Electum non acceptavit, et quibuſdam Cavillatoriis exceptionibus ipſum refutavit. Praecepitque, vel conniventibus oculis permiſit, ut Johannes Wallerannus, cui cuſtodiam Epiſcopatus illius commiſerat, ſylvas explanans, omnia devaſtaret, & Epiſcopatum ſuis bonis graviter viduaret. Quod plenius quàm permiſſum fuerat aut conceſſum, factum eſt, ita ut inimici Epiſcopatus lachrymari poſſent, & beatam Etheldredam ad vindictam provocari.
Die verò Sanctorum Gordiani & Epimachi, Rege & Archiepiſcopo Cantuarienſi Mat. Paris Hiſt. p. 921. Caſſatio electi Elyenſis.vigilanter procurantibus, caſſatus eſt electus Elyenſis. Cujus loco ſubrogare laborarunt fratrem Adamum de Mariſco, de ordine Minorum. Super quo facto mirati ſunt cuncti audientes, quia electus nec electis reprobari de jure poterat, nec in eiſdem vitium reperiri. Sed praevaricatores, quaerentes nodum in ſcirpo, & angulum in circulo, impoſuerunt ei, quod ſimplex clauſtralis fuit, nec de negotiis ſaecularibus exercitatus, vel expertus, et penitus inſufficiens ad cuſtodiendum et tuendum nobilem Epiſcopatum Elyenſ. et inſulam, quae ab antiquo aſylum extitit refugii omnibus oppreſſis tempore tribulationis. Sed ut certius credebant quamplures, hanc gratiam Regiam praecluſerunt Monachorum conſtantia et fidelitas, qui noluerunt petitioni Regis adquieſcere, poſtulantis urgenter et inſtanter, ut ſibi Henricum de Wingam ejus Cancellarium in eorum Epiſcopum eligerent univerſi. Et cum talis petitio ignaro ipſo Henrico facto fuiſſet, idem Henricus ſciens quod idoneum ſibi Conventus elegerat in paſtorem, ait Domino Regi: Domine, ſinite iſtum pium Conventum circumvenire, & cum veſtris imperioſis & armatis precibus amplius ſollicitare. Monachi enim invocata ſpiritus Sancti gratia, ritè elegerunt idoneum & me meliorem. Abſit ut ſic occupem tam nobilem Epiſcopatum, ut uſurpem tantum cauteriata conſcientia miniſterium. In quo meruit grates ab hominibus, & gratiam à Deo Cancellarius reportare. Nec adhuc Regis indignatio eſt averſa, quin electum et Epiſcopatum miſerabiliter impugnaret. Electus vero confiſus de jure ſuo, Romam aditurus, illico tranſalpinavit, a Domino Papa conſolationem de tanta tribulatione recepturus. Which he thus further relates.
Electus autem poſt multa damna, ut jus ſuum perſequeretur, Papalem Mat. Paris Hiſt. p. 916. Electus Elyenſis tranſalpinat.Curiam repentinus petiit et feſtinus. Archiepiſcopus tamen adhuc in perſecutione ejus obſtinatus perſeverans, ut Regi complaceret, qui in examinatione ipſius electi priùs ab eo facta, nihil invenit ſcrupuloſum, ſcripſit amicis ſuis in Curia Romana contra Epiſcopum electum: ut ibidem eo reprobato, in eundem Epiſcopatum frater Adam de Mariſco ſubrogaretur. Cui ſubrogationi idem frater Adam, licet omnem mundanam excellentiam, & multos redditus, frater de ordine Minorum, ſenex & literatus, habitum religionis aſſumpturus, reliquiſſet, dicitur benevolo animo conſenſiſſe, juxta illud Ovidiacum:
Vix ergo Saturno quenquam regnante videbam, Cujus non animo dulcia lucr… forent.
Dominus autem Henricus de Wengham, Cancellarius, pro quo Rex Monachos Elyenſes poſtulaverat, patienter ſuſtinuit, ut aliquis alius in dictum Epiſcopatum promoveretur, humiliter proteſtans, quod uterque ipſo dignior extitiſſet. Upon this Biſhop elects appeal to Rome, (where money preponderated more then merit or friendſhip) the Biſhop at laſt returned thence confirmed, to the Kings great diſhonour.
Diebus quoque ſub eiſdem, applicuerunt a Romana Curia redeuntes Mat. Paris Hiſt. p. 929. Elyenſis Epiſcopus, & Abbas S. Aedmundi adplicant.Epiſcopus Elyenſis, et Abbas Sancti Aedmundi, qui invitis et recalcitrantibus Rege et Archiepiſcopo Cantuarienſi, a Domino Papa redierunt in ſtatu proſpero confirmati. Et ſic diatim Rex, peſſimo fretus conſilio, ſuam Regiam perdens dignitatem, Eccleſiam ſtuduit multipliciter damnificare.
Yet the King had better ſucceſſe in the caſe of the Prior of Norwich, who dyedMat. Paris Hiſt. p. 923. this year; Hunc quoque electum ritè in Epiſcopum Norwicenſem, Rex conſiliis iniquorum faſcinatus, circiter decennio tranſacto, quibuſdam frivolis exceptionibus caſſari procuravit.
Eodem tempore obiit Magiſter Nicholaus de Fernham, quondam Epiſcopus Dunelmenfis, Mat. Paris Hiſt. p. 925. Obitus Nicholai de Fe…ham Epiſcopi quondam Dunelm.qui ceſſerat Epiſcopatui, ut quietius et liberius fructus carperet contemplationis. Quod cum ad notitiam Regis perveniſſet, extorſit ab Epiſcopatu Dunolmenſi, eo quod non habuerat integrè cuſtodiam Epiſcopatus, (this Nicholas holding three Mannors during his life for his ſupport) cum vacaverat trecentas marcas, medio videlicet tempore quod erat inter dictum Nicholaum & creationem ſive inſtitutionem ſucceſſoris ſui Walteri. Conſervatores verò partem dicti Nicholai tuebantur, videlicet Archiepiſcopus Eboracenſis Walterus, & Epiſcopus Londinenſis Fulco. Nec erubuerunt Regales tam enorme conſilium ſuo Domino praeſtitiſſe.
Eodemque anno, Monachi Coventrenſes, cum ceſſiſſet Epiſcopus Rogerus de Weſtham, Mat. Paris Hiſt. p 914. Rogerus de Molend. eligitur in Epiſcopum Ceſtrenſem.propter ſuum ſenium & infirmitatem, elegerunt ſibi in ſuum Epiſcopum, & ſuarum Paſtorem animarum magiſtrum Rogerum de Molend. Domini Regis nepotem, quem Rex accepit, et ut decuit, acceptavit. Nec eum honeſte potuit, ut conſuevit de aliis, reprobare. Porro ſupplicaverat Conventui, ut Theſaurarium ſuum, Philippum ſcilicet Luvel, ſibi eligeret in Paſtorem. Ideircò dictum magiſtrum Rogerum, Domino Regi acceptabilem, imò & nepotem, procurante inſuper Comite Richardo, ipſius Rogeri avunculo, Conventus elegit memoratus.
How the Biſhops in thoſe dayes for mony, procurred diſpenſations from Rome, toMat. Paris Hiſt. p 914. 916. Impetrat Electus Sarisb. licentiam priſtinos redditus reti…endi. hold their former Eccleſiaſtical rents, dignities and livings, in Commenda with their Biſhopricks, will appear by theſe 2. preſidents this year, thus Recorded by Mat. Paris. Cum autem rediiſſet à Curia Romana electus Sarisburienſis, magiſter videlicet Aegidius de Bridelesforde, manifeſtavit palàm, quòd Roma ſtrenuè impetraverat; ut ſcilicet liceret ei priſtinos redditus retinere, et etiam Decanatum, quorum flagrantiam olfecerat: quod nuper novum habebatur, ſed jam toties, non ſine retributione permiſſum, nulli ſtuporem generavit. And repeating it two pages after he adds, quod eſt unum de novitatibus Romae monſtruoſis, quos Roma pariendo abortivit.
Et circa feſtum beati Petri, qui dicitur ad vincula, confirmatus eſt in EpiſcopumMat. Paris Hiſt. p. 925. S. de Wanton. confirmatur in Epiſc. Norwic. Norwicenſem, magiſter Simon de Wanton, qui illico cùm Monachi Norwicenſes ipſum elegiſſent, miſit nuntios expeditiſſimos ad Curiam (Romanam) ubi profufis non paucis muneribus, impetravit diſpenſationem priſtinos redditus ſuos per quatuor annos retinendi, licet Epiſcopatus ſuus ſufficienter omnibus bonis inſtauraretur. Et hoc genus beneficii in Curia Romana jam jam conſuetudinem eſt ſortita. Yea ever ſince that in England and Ireland, not only among Popiſh but ſome avaritious Proteſtant Biſhops, who mind more their private filthy lucre, then their own or peoples ſouls.
Eodem tempore quidam novus ordo fratrum Londini apparuit, & incognitus,Mat. Paris, p. 914. 916. Nonus ordo Monachorum. Papale tamen autenticum palam oſtendens, ità ut tot ordinum confuſio videretur, qui, quia ſaccisincedebant induti, Fratces ſaccati vocabantur. Moſt likely this Avaritious, Symoniacal Pope Alexander, (who was rather Judas his ſucceſſor, who carried the Bagg…, then Peters) inſtituted this new order, to help fill his Bagge and Sachel by theſe Fratres ſaccati, imployed to promote his rapines, and revenues as the Freers, Minorites and Predicants were.
Pope Alexander and his Cardinals at Rome, minding nothing but the advancement of their own power and filthy lucre, though with the intolerable vexation and undoing of all others, by their abſolute uſurped Tyrannical Authority, publiſhed this new ſtatute at Rome inſtead of preaching the Goſpel of Jeſus Chriſt, and feeding his ſheep.
Eodemque anno ſtatutum eſſe Romae a Domino Papa et fratribus Cardinalibus, Mat. Paris Hiſt, p. 922. Novum ſtatutum Romae factum de Electis ad Abbates exemptos.qui vigilanter ſua temporalia procurant commoda et Emolumenta, aliena non curantes, ut quilibet, qui in Abbatem exemptum ex tunc eligeretur, Romanam curiam adiret confirmandus et benedicendus. Per quod enorme ſtatutum religio patuit diſcrimini, et Eccleſia proſperitate temporali conſtat deſtituta. Non enim religioſis neceſſe eſt, maturam et religioſam perſonam eligere, ſed aliquem ſemiſaecularem virum, cui plus equus quam aequitas, plus lex Justiniani, quam lex Domini, convertens animas, placuerit, in animarum ſuarum Paſtorem. Praeterea eſto quod talis eligatur, alius enim reprobabitur per Regem et ſuos ſatellites, mora protracta in ejuſdem tranſalpinatione diuturna, forte caſſabitur Electus, vel electio reprobabitur, vel forte Electus obiter morietur. Conventus languebit, et Rex, in cujus manu omnia confiſcabuntur, pro voluntate diripiet et abſorbebit.
What imperious and frequent Proviſions this Pope then granted to St. Alban…s, and other Monaſteris to ſtrip them of their rights of Patronage, notwithſtanding all their priviledges ratified by Royal Charters and former Popes Bulls, will appear, as by the premiſes, ſo by this new preſident this year.
In fine vero Martii miſit Papa Abbati S. Albani mandatum imperioſum, Mat. Paris Hiſt. p. 918. Mandat Papa Abbati S. Albaniut provideat cuidam Italico primum beneficium.ut cuidam Romano provideret competens beneficium, cum tamen cuidam alii Romano non feciſſet ſatis, qui tam urgentes, imo inſtantiores literas proviſorias paucis ante diebus bajulaſſet. Et ſic jam conglobatim miſeriae in Anglia miſeriis cumulantur, adeo ut deſiderarent Praelati ab hujus incolatu ſaeculi liberari. Iam enim non Sarae liberae, ſed Agar ancillae filii ſpurii reputati, libertate, qua nos Chriſtus liberavit ſpoliantur.
How injuriouſly and tyrannically the Pope proceeded this year againſt the Archbiſhop of York, for oppoſing the fraudulent in…ruſion of a Porrayner into the Deanary by the Popes proviſion, is thus recorded.
Romanus ille qui ſe in Decanatum Eboracen. vulpino more ingeſſit, Mat. Paris Hiſt. p. 927. Intruſus in Decanatum Eboracenſem redditus inde recepit annuos.et in hora prandii ſtallum in choro Decani furtim occupavit, armatus favore et protectione Papali, Archiepiſcopum variis injuriis et damnis fatigatum, fecit ſuſpendi, licet inſontem, et virum omni praeditum ſanctitate. Tandem poſt multas diſceptationes, probono pacis recepit dictus Romanus centum marcas annuas ab Eccleſia Eboracenſi, donec eidem uberius provideatur.
Tempore ſub eodem, aggravavit manum ſuam Dominus Papa in Mat. Paris Hiſt. p. 927. See, Godwins Catalogue of Biſhops p. 465. 466, 467. Archiepiſcop. Eboracenſis excōmunicatus.Archiepiſcopum Eboracenſem, juſſitque eum ignominioſe nimis in tota Anglia excommunicari, accenſis candelis, et pulſatis campanis, ut tali terrore ac tanto ſuam conſtantiam enervaret. Ipſe tamen Archiepiſcopus exemplo B. Thomae Martyris, & exemplo ac Doctrina B. Aedmundi, quondam Magiſtri ſui, informatus, necnon & B. Roberti Epiſcopi Lincolnienſis, fidelicate eruditus, de ſolatio coelitus mittendo minimè deſperavit, omnem Papalem tyrannidem patienter ſuſtinendo. Nec opimos Eccleſiae ſuae redditus tranſalpinis indignis et incognitis conferre volebat, nec curavit voluntati Papali, relicto Iuris rigore, muliehriter obedire vel inclinari. Quapropter quanto magis praecipiente Papa maledicebatur, tanto plus a populo benedicebatur, tacite tamen, propter metum Romanorum.
Yet theſe unjuſt vexations ſo greived the Archbiſhop, that he died the next year, out of grief and vexation, inveighing much againſt the Popes oppreſſions at his death, and appealing him to the tribunal of Jeſus Chriſt, in an Epiſtle ſent unto him, which this Atheiſtical Pope derided, proceeding ſtill in his augmented rage againſt this conſciencious Prelate, as his predeceſſor did againſt Groſthead; as theſe paſſages informe us.
Et circa aſcenſionem, Archiepiſcopus Eboracenſis, ut cum Domino aſcenderet,An Dom, 1258. Mat. Paris Hiſt. p. 938. 939. Sewalus Archiepiſcopus Ebor. moritur. et de carcere mundi ad coelum aſcendens, avolaret; dum conſtanter contra Romanae curiae tyranidem, quoad poterat, pro Eccleſia ſua viriliter dimicavit, multis tribulationibus laceſſitus, pro iſta vita mundana, regnum coelorum, ut veraciter creditur, ſuis laureatus meritis commutavit. Iſte verò Archiepiſcopus Sewallus, beati Edmundi ſequens veſtigia pedetentim (utpote ipſius in ſcholis auditor, diſcipulus, & conſcholaris) ipſi nitebatur prorſus foeliciter aſſimulari, & in moribus conformari. Nec cenſeo praetereundum, quòd huic ſuo chariſſimo beatus Edmundus Lector, in Theologia Oxoniali, dicere conſuevit diſeipulo ſpeciali, O Sewale, Sewale, Martyr ab hoc ſeculo tranſmigrabis, ferro vel ſaltem gravibus & inſuperabilibus in mundo tribulationibus impetitus & trucidatus. Veruntamen ſit tibi conſolator, qui ſuo Pſal mographo inſpiravit, dicens; Multae tribulationes juſtorum, de quibus quandoque omnibus liberabit eos Dominus. Conſtat autem profectò, multos à ſeculo Martyrer, ſine ſanguinis effuſione, ut beatum Johannem Evangeliſtam, & multos alios tranſmigraſſe.
Hic quoque Sanctus Archiepiſcopus, cùm mortem ſuam indubitanter, ut tranſiretQuid fecerit dixeritque imminente morte praedictus Archiepiſcopus. ab hoc mundo praeſenſiſſet, erigens ſe junctis manibus, & in coelum vultum intendens lachrymantem, ait Domine Jeſu Chriſte, judicum juſtiſſime, novit infaſ…ile examen tuum quam Papa, quem ſupra Eccleſiam tuam conſtitui permiſiſti gubernandum, meam multipliciter fatigavit innocentiam, pro eo, ut Deus ſcit, et mundus non ignorat, quod indignos prorſus et ignotos no…ui admittere ad regimen Eccleſiarum, mihi, licet indigno, a te commiſſarum. Veruntamen, ne ex contempta Papali ſententia, quamvis injuſta, fiat juſta, humiliter poſtulo abſolvi talibus vinculis irretitus. Sed ante ſummum et incorruptibilem judicem ipſum Papam appello, et erunt mihi teſtes eoelum et terra, quam injuſte impetivit me, et laceſsitum multipliciter ſcandalizavit. In amaritudine igitur animae ſcripſit Papae; exemplo Roberti Lincolnienſis Epiſcopi provocatus, dolens inconſolabiliter, quod tam multiformiter ipſum fatigarat; eo quod inexpertos, et linguae Anglicanae ignaros renuit, ut jam dictum, eſt acceptare, nunc ſuſpendendo, nunc ab Eccleſia eliminando, nunc crucem auferendo, nunc palam per Regnum horribiliter, invitis excommunicatoribus excommunicando, diverſimode famam ſuam, non ſine magnis damnis temporalibus, denigrando. Conqueſtus eſt inſuper graviter, quod impetus quorundam clericorum, authoritate Papali protervientium, praecipue magiſtri Jordani, ad Decanatum hiantis, aegre ſuſtinuerat ſed patienter, ut probra patris, non ut Cham, revelando derideret, ſed ut Sem abſconderet et velaret, hoc breviloquium, ad memoriam ſaepius revocando:
Es Cham pandendo patris, es Sem probra tegendo.
Humiliter igitur in ſcripto ſuo & inſtanter, ſicut memoratus Epiſcopus Lincolnienſis Robertus fecerat, petiit, ut conſuetas tyrannides temperaret, humilitatem ſanctorum praedeceſſorum ſuorum ſequendo. Dirit enim Dominus Petro: Paſce oves meas, non tonde, non excoria, non eviſcera, vel devorando conſume. Sed Dominus Papa ſubſannans, et contemnens, indignationem concepit non minimam, eo quod in tantam temeritatem et praeſumptionem proruperunt, ut Dominum Papam auderent quomodolibet ſollicitare, et tam Archiepiſcopi Sewalli, quam dicti Roberti Lincolnienſis ſalubribus monitis renuit inclinare.
Theſe 2. learned conſcientious Biſhops Sewald and Groſthead, reputed it no ſin, but their bounden duty to oppoſe Popes unjuſt commands and Proviſions, even to death, to admoniſh them of their duties, reprehend their injuſtice, ſins, corruptions, and appeal from their unjuſt ſentences to, and ſummon them before Chriſts tribunal in heaven, when they could obtain no juſtice from, or againſt their unjuſt excommunications and other ſentences upon earth.
This year, Diebus ſub eiſdem Magiſter Rustandus Domini Papae Clericus ſpecialis,Mat. Paris, Hiſt, p. 924, 925, 930. accuſatus graviter coram Domino Papa eſt, eo quod propriae utilitati intendens plus aequo, poſſeſſiones, redditus, et pecuniam ſibi vigilanter in Anglia coacervavit, et Regem ſibi inclinando et Epiſcopos, factus eſſet jam non ultimus inter omnes regni Optimatum, locuples et abundans. Yet notwithſtanding ſoon after, Anno. 1258. Venit in Angliam Magiſter Ruſtandus, Domini Papae clericus, neſciebatur ad quid, niſi forte ut redditus ſuos viſitaret et colligeret: abundavit enim multis divitiis in Anglia, ſibi brevi tempore collatis et conquiſitis. duplicate page duplicate page duplicate page duplicate page Vnde cum Romam ultimo denerat, multorum indignationem incurrit vehementem, et etiam ipſius Domini Papae. (Who purpoſed ro ſhare with him in his gaines and rapines.) Sed ſolito medicamine tali infirmitati ſuffragando, jacturum evaſit eminentem. The Pope and his Agents making a common prey and booty then of England.
What procurations the Archbiſhop of Meſſana arrived in England this year, as the Popes legate, exacted, extorted from Biſhops and Abbots, with great violence, impudence, pride, and what injuries the Archbiſhop of Canterbury did to the Biſhop of Rochester, ſtill continued notwithſtanding all former complaints and Writs, you may underſtand by this relation of them.
Anno quoque ſub eodem imminente quadrageſima, miſſus eſt a Domino Papa, neſciebaturMat. Paris, Hiſt. p. 914. 915. Adventus eſt poteſtatus Archiepiſcopi Meſſanenſis. ad quod, Archiepiſcopus Meſſanenſis, in magno apparatu familiae & equorum, videlicet Fratrum de ordine Praedicatorum. Et cum habuiſſet literas Papales de procuratione exigenda et recipienda, cum magna poena contradictores puniendi, miſit literas imperioſas ad quemblibet Praelatum, ut ei ſecundum quod eisdem ſignificavit in procuraciis, providerent, ita quod ex domo Sancti Albani et ejus cella viginti et unam marcam extorſit. Et cùm veniſſent Monachi Sancti Albani, ut ipſum in hoſpitio ſuo civiliter viſitarent, non permiſſit eos exire, imo ipſos quaſi incarceratos retinuit, donec ſuae avaritiae ſatisfeciſſent. Et cum modeſtè reſpondiſſent Monachi, ſe nullum ibi habere denarium, iratus Archiepiſcopus reſpondit procaciter: Vt quid tam mendici eſtis? Mittite igitur pro aliquo Mercatore, qui vobis commodare velit: et factum eſt ita, quia ſic oportuit. Non enim permittebantur exire Monachi, quamvis eſſent de Conventu praeelecti, videlicet Archidiaconus Sancti Alboni, & Dominus Johannes, Abbatis bajulus & procurator. Iſte fuit Archiepiſcopus Meſſanenſis, Frater de ordine Praedicatorum, in quo humilitatem ſperebamus uberiorem, quia a Domino Papa de procurationibus extorquendis talem literam meruit obtinere. Frater Johannes, miſeratione divina Archiepiſcopus Meſſanenſis, dilectis in Chriſto ſibi Abbati & Conventui Monaſterii Sancti Albani, Lincolnienſis Dioeceſis, ſalutem in Domino. Noveritis vos, &c. Require in Libro Additamentorum. Miſſa eſt Domino Regi eodem tempore elegans Epiſtola, ex parte Domini Papae, ut videlicet errores corrigeret conſuetos. Et hoc procuravit Epiſcopus Roffenſis Laurentius, multas paſſus injurias ab Archiepiſcopo Cantuarienſi Bonifacio, qui manu ſaeculari armata Roffenſis Eccleſiae violenter invaſit poſſeſſiones, quas potiùs defendere & tueri tenebatur. Cui Archiepiſcopo, quia extitit avunculus Reginae, Rex &▪ Regina, & Regales univerſi cornua praeſtiterunt. Movebat inſuper dictum Epiſcopum Roffenſem, Archiepiſcopatus Eboracenſis exterminium irreſtaurabile, & Elyenſis Epiſcopatus, & aliarum Eccleſiarum vacantium per Regem facta inaudita gravamina, Chriſti poſtpoſiti reverentia, et contemptis clavibus Eccleſiaſticis. Et videbat idem Epiſcopus Epiſcopatui ſuo, ipſo cedente, vel decedente ſimile diſcrimen imminere. Tenor autem dictae literae, ab Epiſcopo memorato impetratae, cujus reſponſionem Epiſcopus Romae commorans expectabat, talis eſt.
Alexander Epiſcopus, &c. Chariſſimo in Chriſto filio illuſcri Regi Angliae, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Cum de tuis chariſſime actibus digna & honori congrua referuntur, rumor hic clarus accedit nobis admodum placidus, auditum demulcens aurium & cordis interiora delectans, quod ſi qua forte prava et modeſtiae Regali contraria, ſiniſtra de te relatio vel fama turbulenta portaret, obſtupeſcerent utique ſenſus noſtri, et anima intra gravius ſauciaretur amaritudine, ob ſincerae vinculum charitaris. Sanè intellecto quod Venerabilis frater noſter Roffenſis Epiſcopus, ex parte univerſitatis Praelatorum & Cleri Anglicani Regni, qui per potentiam Regiam ſe ſuaſque Eccleſias in ſuis juribus et libertatibus deprimi aſſerunt, ad Apoſtolicam Sedem accedens, ſuper reformatione ſtatus dictarum Eccleſiarum, & Eccleſiaſticae libertatis, pro quibus alias tam felicis recordationis Innocentius Papa praedeceſſor noſter, quam nos etiam per nonnullos praefatae univerſitatis Nuncios fuimus ſaepe & ſaepius requiſiti, habebat aliquid coram nobis & fratribus noſtris proponere, juxta quod ſibi fuerit à praedicta univerſitate commiſſum, per quae forſitan fuiſſet famae tuae maximè apud Regni Siciliae incolas, qui ſperant per te ad antiquas libertates eorum reduci, & ſub tuo vigere in bono ſtatu, & conſervari Dominio plurimum derogatum. Nos capientes quod honor & fama tua in omni integritate ſerventur, quodque omnia penitus removerentur quae poſſent animae tuae periculum generare, ad inſtantiam venerabilis fratris noſtri Archiepiſcopi Tharenſis & dilectorum filiorum Electi Sarisberienſis, ac Abbatis Weſtmonaſterii Londoniarum nunciorum tuorum, nec non magiſtri Ruſtandi Capellani noſtri honoris tui fervidi zelatoris, ordinavimus quod proſecutio hujuſmodi negotiorum Eccleſiae Anglicanae, pro quibus praefatus Epiſcopus venerat, differetur ad tempus: inſinuando eidem Epiſcopo, quod te ad omnia quae liberum pacificum & tranquillum ſtatum praedictarum Eccleſiarum reſpiciunt authore Domino ſic efficaciter inducemus, quod non oportebit eum, vel Coepiſcopos ſuos, & alios praelatos tam ſeculares quam regulares Regni tui propter hoc amplius laborare. Ideoque Serenitatem Regiam de fratrum noſtrorum conſilio rogamus, monemus et hortamur attente; et ſincera qua te in Domino charitate complectimur ſuadentes, in remiſſionem peccaminum nihilominus injungendo, quatenus praemiſſa omnia infra tui clauſtra pectoris ſollicita meditatione revolvens, conſiderans etiam, quod nunquam remittantur peccata, niſi oblata reſtituantur▪ quodque nil cuiquam deperit ſi reſtituat aliena, quorum miſera detentio vergit in ſalutis propriae detrimentum. Conſiderans quod tuo ſpecialiter ad hoc accedenti conſenſu ab univerſis Archiepiſcopis et Epiſcopis dicti Regni excommunicationis ſententia in omnes illos prolata; et per ſedem Apoſtolicam confirmata eſſe dicitur, qui Eccleſias et Eccleſiaſticas libertates ac jura et conſuetudines liberas earundem, et maxime illas quae in Chartis tuis libertatum communium continentur, quacunque arte praeſumpſerint infringere, violare, diminuere, ſeu mutare. Penſans etiam inſuper, quod Coronationis tuae tempore ad conſervandum et confodendum jura et libertates hujuſmodi, te juramento praeſtito diceris aſtri…xiſſe, omneſque libertates, immunitates, ac liberas conſuetudines, cunctaque jura ac privilegia quae praedicti Epiſcopi, aliique Praelati, caeteraeque perſonae Eccleſiaſticae; necnon & Eccleſiae dicti REgni habuiſſe noſcuntur, eis infra feſtum Reſurrectionis Dominicae primò ventum, ob reverentiam Jeſu Chriſti qui te fecit oleo ſacri Chriſmatis Chriſtum ſuum, ac crucis honorem cujus es charactere inſignitus, pro animae quoque tuae ſalute, regia liberalitate reſtituas, Ita quod praedictis Archiepiſcopis & Epiſcopis, Praelatis religioſis, & perſonis, materia nulla remaneat conquerendi. Veruntamen quia praedictus Epiſcopus proſecutionem dictorum negotiorum, pro quibus ad praeſentiam noſtram venerit ſuperſedere curavit, juxta veſtrum beneplacitum & mandatum Apoſtolicum, praedictam ſedem tuam reſponſionem ſuper praedictis omnibus expectando, magnitudinem tuam requirimus, ut tuam in hac parte intentionem, & quid ſuper iis proponas facere, per tuas literas nobis non differas intimare. Et quia noſtra intereſt, Eccleſias & perſonas Eccleſiaſticas, & earum juribus & libertatibus ſecundùm Deum & juſtitiam defenſare, ſcire te volumus, quod niſi infra hujuſmodi terminum praedictum, Archiepiſcopi, Epiſcopi, & Praelati, ac perſonae Eccleſiaſticae, ad omnia eorum jura fuerint plenariè reſtituti, ex tunc nequaquam diſſimulare poterimus (quantumque perſonam tuam ſincero diligamus affectu) quin praedicto Epiſcopo Audientiam prae…eamus▪ Data A…agna…i…, ſexto idus Novembris. Pontificatus noſtri Anno ſecundo.
This Letter was procured from the Pope at the ſuite of the Biſhop of Rocheſter, ofHiſt. Angl. p. 917. Archiepiſ. Cant▪ citatur Romana reſponſurus de injuriis ablati… Epiſc. Roff. whom Matthew Paris renders us this account. Interim Epiſcopus Roffenſis, qui intolerabiles ab Archiepiſcopo Oantuarienſi injurias ſuſtinuerat, querimonias lachrymabiles coram tota curia Romana repoſuit, e… repoſit as continuavit. Cumque cauſa ſua condignam expoſtulaſset condemnationem, culpa enim gravis extitit, poſt multas admonitiones tamen ad Regem factas, qui dicto Archiepiſcopo cornua praeſtitit, & audaciam delinquendi, meruit idem Archiepiſcopus citari, ut perſoualiter compareret coram Papa, de ſibi objiciendis reſponſurus, et de illatis injuriis et damnis ſatiſfacturus, qui res & pacificas poſſeſſiones ſuas Eccleſia…c…s inju…è invaſerat.
Matthew Paris gives us this Character and concluſion of this year, 1257▪ TranſitHiſt. Angl. p. 928. Anni concluſio. igitur annus ille ſterilis & macilentus, &c. Carenti a inſuper numiſmatis quo Regnum Angliae per Papam et Regem ſpoliat paupertatem ſuſcitavit inauditam. Iacuerunt terrae incultae, et mortua eſt prae inedia populi multitudo numeroſa.
Anno Gratiae, Mcclviij. quidam, Magiſter Arlotus vocabulo, à Papa Alexandro An. Dom. 1258 Mat. Weſtm. p. 277.miſſus, poſt Paſcha venit in Angliam, ad eam excoriandam, a Rege (ut putabatur) invitatus. Magnates igitur terrae videntes tegnum undique deſolatum, tnm ex exactionibus et tallagiis, tam Curiae Romanae quam Regis, quam etiam alienigenarum, & praecipuè Pictavienſium elatione praeſumptuoſa, favore Regio in Regno nimium in ſublimi provecta, tantas in Anglia Dominationes ſibi uſurpantium & magiſteria, poſt Pentecoſten apud Oxon. colloquium celebraverunt ſuper hiis, necnon & ſtatus Regni melioratione efficaciter & exquiſitè tractaturi. Quò non ſine armis & equis electiſſimis muniti venerunt, ut ſi Rex & alienigenae ſuis proviſionibus & ſtatutis ſpontè contemnerent aſſentire, rigore oppoſito cogerentur, aut ipſi alienigenae univerſaliter ſine mora Regnum Angliae penitus evacuarent. Quas quidem proviſiones Oxon. & ſtatuta, necnon & magnam Chartam de libertatibus & de Foreſta tandem Domino Rege ad ſuorum procerum obſervantiam ſtatutorum inclinato, per quendam de ſuis militibus tactis ſacroſanctes juramentum praeſtante, 24. prudentium virorum nationis Anglicanae, quos ad Regni gubernationem ſub eodem duxerint inter ſe eligendos, conſilio ſe commendavit & conſiderationi. His igitur peractis fideliratem Reg & Regno, & ad conſiderationem ſuorum Parium ſtare omnes, quotquot in Regno commorari vellent, fecerunt jurare.
Fuerunt ergo nonnulli, qui ad id tempus pro fraterna cognitione Regis confluxerant. Quos ocultabat Anglia, adeò ut pro multitudine ſua & elatione oneroſi Anglis videntur. Aeth…lmarus videlicet electus Winton. Gulih. de Valencia, Galfridus, & Guido de L…zen. fratres Regis ex parte matris, cum quibuſdam aliis, renitentes condeſcendere juratorum proviſionibus, aut jurare. Unde ab Oxonia diſcedentes indignanter ſeceſſerunt in partes Winton. Quos autem proceres Regni, in iram vehementer conpulſi, cum equis & armis viriliter ſunt inſecuti. Venientes demum Dominus Rex & magnates unanimiter Winton. …illic a…ud tenuerunt Parliamentum, quod timentes praefati Pictavienſes, judicium expectare nolentes, per clandeſtinae fugae praeſidium, una cum quibuſdam eorum compatriotis, confeſtim à regno recedentes, Provinciam expetierunt.
Matthew Paris renders us this larger account of the Popes and Kings exactions and the Barons proceeding againſt them and the Poictovines.
Et circa medium Quadrageſimae, rediit magiſter Ruſtandus à Curia Romana priſtinaMat. Paris. p. 932. 933. Redit Ruſtand. à Curia Romana. privatus poteſtate. Accuſatus enim graviter coram Papa ab aemulis ſuis exſtiterat, quod avidius quam deceret, Dei poſtpoſito timore, pecuniam ſitiens, quam plures redditus opimos amplexando ſe ſuper ſe extulerat. Et ue in his obtinendis Regis gratiam majorem obtineret, aſſeruit ſenatum fuiſſe Burdegali, unde promiſit ſe, tanquam Regis fidelem & naturalem, efficaciter de acquirendo Regni Apuliae dominatu, & aliis negotiis Domini ſui Regis expediendis, tam in Curia Romana, quam alibi, adjutorem fore vigilem et efficacem. Talibus igitur promiſſionibus et blandis ſermocinationibus Regis ſimplicitatem circumveniens, multis redditibus ſcilicet ditatus, procurantibus aliquibus adverſariis, vocatus eſt ut Romam rediret: ubi graviter a Papa redargutus, vix eſt in priſtiuam gratiam Papalem reſtitutus. Veruntamen a dignitate, et poteſtate Priori privatus, et cum dedecore mutilatus.
Et cito poſt videlicet ſeptimana proxima antè Paſcha venit in Angliam MagiſterAdvenit Herlotus Papae nuncius in Angliā. Herlotus Domini Papae Notar. & Clericus ſpecialis, qui quamvis Legatus non diceretur, non tamen Legaticaruit nobilitate. Venit enim Londinum cum viginti equitaturis, cujus familia collateralis octo capis, videlicet quinque clauſis, & quinque manicatis de optimo moreto ſuperbivit redimita. Rex igitur ſecundum ſuam conſuetudinem, applaudeba alacriter venient, maximam enim roboratus habuit poteſtatem.
Et poſt diem Martis, quae vulgariter Hockedaie appellatur, ſactum eſt Parliamentum Parliamentum London. habitum.Londini. Rex ramque, multis & ordinis negotus ſollicitabatur, ſcilicet de negotio Regni Apuliae: pro quo ſpecialiter fuit, tanquam ſolennis nuncius, magiſter Herlotus, exigens reſponſum certum ſuper pecuniam infinitam, de qua perſolvenda ſe obligavit Papa mercatoribus pro ipſo Rege, ad inſtantem ipſius Regis, ſub magnis p… nis, quas recitare reor inhaneſtum, irretiti, petitionem. Quantitas autem pecuniae ad tantam aſcendit ſummam, ut ſtuporem ſimul et horrorem in auribus generaret audientium. Doluit igitur Nobilitas Regni. ſe unius hominis ita confundi ſupina ſimplicitate, &c. Unde Epiſcopus Willielmus graviter Reg… eſt conqueſtus. Cui Rex: Expone, expone igitur, frater chariſſime, Theſaurum, quo abundas, ad noſirarum ultionem injuriarum. Sed Willielmus, minas minis accumulans, & probra contumeliis adjungens, aſſeruit haec omnia à conſenſu & favore proditorum Anglorum ſubdolè proceſſiſſe. Et poſt paululum, quod in genere confuſè dixerat, in multorum Nobilium dedecus, ſpecificavit. Unde Comes Gloverniae, & Comes Legrecestriae, non mediocriter verecundati, erubuerunt. Et adhuc convitia in Comitem Legreceſtriae magis multiplicans, ipſum fuiſſe veterem proditorem, & mentitum fuiſſe, auſus eſt palam coram Rege & multis Magnatibus contumelioſè proteſtari. At Comes ira accenſus, ac ſtomachatus, reſpondit: Non, non, Willielme, non ſum filius proditoris, ſive proditor: diſſimiles fuere noſtri genitores. Et volens tantam injuriam illicò vendicare, & in ipſum Willielmum ultor manifeſtus irruere vix eſt per ipſum Regem, qui ſe interpoſuit, impeditus: & ſic ad tempus quievit Comitis indignatio.
Tempore ſub codem, venit in Angliam quidam ſrater de ordine Minorum, nomineMat. Paris Hiſt. p. 935. Advenit frater Manſuetus Minorita miſſus à Papa. Manſuetus, a Papa, Rege procurante, miſſus, ſequens Magiſtri Herloti veſtigia, maxima roboratus poteſtate: in tantum ut votis mutatis abſolveret, ut dicebant, Regales quoſcunque pro libitu, vel excommunicatos, et falſidicos, et perjuros juſtificaret; unde multi rei audaciam ſumpſerunt delinquendi. Nam facilitas veniae peccandi parit occaſionem, ſed prudentibus ſibilum et deriſum, ſicut ſequens ſermo plenius declarabit.
Eodemque tempore, cum inſtanter & conſtanter reſpondiſſent Magnates RegniQuid Regi reſponſum ſit in Parliamento. communiter Regi, qui cum magna inſtantia in memorato Parliamento urgenter pecuniam infinitam ſibi dari poſtulaſſet, pro negatio Apuliae expediendo, et aliis arduis promovendis: quod nullo modo potuerunt fine eorum irreſtaurabili ſubverſione toties iuaniter ſubſtantiolas ſuas uſque ad exinanitionem effundere. Et ſi inconſulto et indecenter Regnum Ap…liae ad opus Edmundi filii ſui a Papa comparaſſet, ſuae imputet ſimplicitati, et quod incircumſpecte et abſque ſuorum conſilio Nobilium praeſumpſit, tanquam ſpretor deliberationis et prudentiae, quae ſolet rerum exitus praemetiri, pront poteſt; ducat ad effectum qualem qualem. Debuitque profecte, ex ſapientia fratris ſui Regis Alemanniae Richardi exemplariter eruditi, qui ex dono Papae oblatum Regnum Apuliae, nunciante hoc Magiſtro Alberto, reſpuit memoratum: maxime cum tot incognita Regna, cum linguis variis, tot Principatus, tot Civitates, Bellatoribus et armis communitae, mare et montes, et lab…rioſa locorum diſtantia, Angliam dividunt ab Apulia. Et quod plus formidat, et merito, Romanae Curiae cavillationes, et Apulorum proditiones multiformes, qui et affines et cognatos venenata ſuffocant potione. Veruntamen ne Domino Papae, qui ratione officii ſui ſupereminet Principibus et Praelatis univerſis, et ipſum Comitem ad tantam eminentiam praeelegit amicabiliter, protervire videretur, reſcripſit ſignificans, quod conſilio ſuo libens inclinaret, ſi cruceſignatos omnes ſibi concederet in adjutorium, quod honeſtè fieri poſſet propter Civitatem Nucherae, quae Apuliae infidelibus inhabitatur, & dimidium expenſarum in illo bello exponendarum, & quaſdam Civitates & Caſtra, quae Dominus Papa tunc temporis habuit, cum bonis obſidibus: ut ibidem tutum, cum illuc veniret, habere valeret receptaculum, & praemunitum contra rebelles, ſi qui inſurgerent, tutamen & refugium; praeterea ſcriptorum bonorum patrocinia, Bulla Papali conſignata.
Cum autem haec omnia Dominus Papa intellexiſſet, his poſtulationibus nullatenus Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 935, 936, 937. Papa circumvenit Regem Angliae.voluit aſſentire. Miſſis igitur nunciis tacitis et arcanis, qui vulpinis ſermocinationibus benevolos animos audientium alienare poſſent, circumvenit ſupinam et credulam Regis ſimplicitatem; offerendo ei ad opus filii ſui junioris, ſcilicet Edmundi, Regnum Apuliae, ad hoc effect. mancipandum, conſilium et auxilium efficaciſſimum impendendo. Vnde cor Regis pro iſta umbratili promiſſione adeo eſt elevatum et infatuatum, ut quicquid habuit vel habere potuit, Papae et ſuis nunciis prodigaliter diſperſit, confidenter promittens ampliora. Vnde certatim advenerunt in Angliam nuntii Papales ultramontani, ſterlingorum ſpeciem olfacientes, ad Regem, ut opima munera reportarent. Vtpote Epiſcopus Bononienſis, qui ex parte Papae annulo quodam dictum Edmundum de Regno Apuliae inveſtivit. Meſſanenſis quoque Archiepiſcopus, qui non vacuus recedebat, nunc frater Johannes de Diva, nunc Magiſter Bernardus, nunc Magiſter Seniſius, nunc Ruſtandus, nunc Herlotus, et multi alii, quos longum eſſet enumerare, quoſque omnes et ſingulos, Dominus Rex cum ſumma reverentia ſuſcepit et honore, in damnum tamen totius Regni ſui, et ſubverſionem. Magnates igitur Angliae, quia Praelati meticuloſi ſiluerunt, merito provocati, Regis, ſi quomolibet poſſent, vias dirigere conabantur.
Diebus quoque ſub eiſdem, cum conſtanter et praeciſe reſpondiſſent Regi auxilium pecuniare negatur.quaſi uno ore Magnates Regni in Parliamento Regi, cum urgenter auxilium ab eis poſtulaſſet pecuniare, quod nec voluerunt, nec potuerunt amplius ſuſtinere tales extorſiones. Rex iratus, ad alia ſe convertit aſtutiae argumenta, ut ab Eccleſia pecuniam abraderet infinitam. Alloquutus eſt igitur primo Abbatem Westmonasterienſem, et ab ipſo infatuato pollicitis fallacibus, ut ſigillum ſuum et ſui Conventus apponeret tali Chartae: ut videlicet fide juberet pro ipſo Rege in tanta pecunia, quae ad duo millia marcarum, et quingentas marcas aſcenderet, ut ſic daretur pernicioſum exemplum ab aliis Coenobiis tantundem extorquendi.
Feſtinavit igitur Dominus Rex, cum talibus Literis ad alia Coenobia Mittitur Simon Paſſeleve ad varios Abbates pecuniae emungendae cauſa.dictum Simonem tranſmittere, ut idem onus ſubirent eorum Abbates. In quo facto Rex ſuam non mediocriter famam denigravit. Patuit enim in ipſo facto, quam ſitienter deſideravit Eccleſiam irreſtaurabiliter praegravare. Ipſe igitur Simon Paſſeleve, Domini Regis Clericus, Conſiliarius, ſubdolus et mendax, cupiens Regalia praecepta, licet indecentia explere, ſed non expedire, venit Waltham feſtinanter. Et oſtendens Regis Literas deprecatorias, ut ſimile onus ſibi ſuſciperent Abbas et Conventus de Waltham, quod Abbas Weſtmonaſterienſis ſibi ſuſceperat benigne bajulandum, videlicet ut fidejuberet per Literas ſuas et Conventus, ducentis et quingentis marcis, pro Rege. perſolvendis. Oſtenditque Abbatis Weſtmonaſterienſis literas ſuper hoc et Conventus patentes et conſignatas. Quod cum intuitus eſſet Abbas de Waltham, expavit vehementer, ſciſcitabaturque ab eo, ſi tales literas haberet ad alia coenobia dirigendas? Cui Simon: Habeo utique ad Sanctum Albanum & Radingum et alibi. Inito igitur conſilio cum ſuo Conventu in Capitulo, reſpondit Simoni, quod nullo modo (quicquid ſuper hoc feciſſent Abbas et Conventus Weſtmonaſterienſis, qui de necesſitate Domino Regi favebant, et quos oportuit ipſi, utpote Eccleſiae reſtauratori ſuae, etiam in difficilibus obedire) vellet pro Rege de tantae pecuniae quantitate fide jubere vel ſe quomodolibet obligare. Nec licet, ſicut ſcriptum eſt in decretalibus, videlicet tractatu de obligationibus, alicui Praelato ſuam Eccleſiam tanto ſupponere diſcrimini et periculo. Cui Simon: Dominus Rex vobis faciet ſecuritatem, qualem vultis literatorie de vestra vobis ſolvendi indubitanter pecunia. Cui Abbas, Nolumus cum Domino Rege habere occaſionem placitandi vel decertandi: non valemus a pari contendere, nec ipſum, ſi malorum conſilio enervaretur, diſtringere vel juſtificare. Cui Simon: Miſeremini, miſeremini pro Deo, Domino veſtro et patrono ſpeciali. Interdicetur enim in proximo, ſcilicet infra triduum vel quatriduum Capella ejus, et poſtea ſequentur duriora, niſi precibus ejus obſecundetis, et ut bene noſtis, ipſe Regum Chriſtianisſimus et piisſimus, non ſuſtineret abeſſe ſolemniis, pro infinita auri obrizi quantitate.
Cum autem nec ſic, nec aliis ambagibus et mendaciis, minis Simon Paſſeleve Abbatem & Conventum Sancti Albani adit.minas accumulans profeciſſet, iratus receſſit verſus S. Albanum, unà cum ſocio ſuo Regis Clerico quodam; ut & Abbatem & Conventum ſuis fraudulentis commentis voluntati Regis, per fas nefas quomodolibet inclinaret. Abbas autem de Waltham, clam & feſtinanter ſignificavit Abbati de S. Albano, qualiter per omnia actum eſt, de ſubdolis et perverſis perſuaſionibus Simonis Peſſeleve: qualiter voluit, ut ad Regis urgentem petitionem; Eccleſiam de Waltham ad ſolutionem ducentarum et quingentarum Marcarum pro Rege obligaret, et pro ipſo per ſcriptum Abbatis et Conventus fidejuberet. Et ecce dictus Simon (imò veriùs Simon) ante horam Capituli venit ad ſanctum Albanum. Qui finxit ſe veniſſe ea die de Londino, & ferè tota nocte equitaſſe. Unde inclinans caput ſuum ſedili, quo ſedit, dormitavit: cùm tamen de Waltham veniſſet immediatè. Et feſtinanter accedens ad Abbatem, ingemiſcens ait: Domine, maxima neceſſitas coegit in hac nocte dietam, quae eſt inter Londinum me ſociumque peragrare. Et oſtendens literas Regias, quae aliam ſummam, quàm ipſe ore expreſſit, continebant, & ſimiliter literas Abbatis & Conventus Weſtmonaſterienſis; quòd videlicet petitioni Regis prompto favore conſenſerant in propatulo monſtravit; ut ſic & Abbatem & Conventum ſancti Albani, Regiae flecteret voluntati exemplariter. Promiſit etiam ex parte Regis, quòd Chartam qualem vellemus, in promptu haberent de ſolutione pecuniae, quam petiit ad horam ſub obligatione literatoria praeſtari, quae ad ducentas & quingentas Marcas aſcendit. Et ſi contradiceret Abbas, Regiam in perpetuum incurreret indignationem; Quia imminebat ſuſpenſio Capellae, quod nullo modo ſuſtineret. Obſtupuit igitur Abbas et Conventus, imo quilibet auditor de tanta Regis tyrannide et aſtutia: maxime cum ſcriptum ſuper hoc Abbatis et Conventus inſtantiſsime ſimile ſcripto ab Abbate et Conventu Westmonaſterienſi Rex obtinuerat. Inito igitur in Capitulo Cónſilio, reſponſum eſt praeciſe, quod nullo modo Regis petitionem poterat adimplere: Quia contra prohibitionem Papae. et jus et honeſtatem hoc fieret manifeſte. Oſtenſa ſunt ei inſtrumenta, et quoddam ſpeciale Abbati G…rin…, quoddam Abbati de ſancto Albano, et ſucceſſoribus ejus, directa; in quo continetur, quod nullo modo Eccleſiam ſuam ſub poena ſuſpenſionis et interdicti ac excommunicationis obligarent. Maluerunt igitur Abbas et Conventus S. Albani indignationem Regis terreni injuſta poſtulantis incurrere; quam Regis Coeleſtis offenſam tranſgrediendo Papalem prohibitionem ſubire, et vinculis anathematis innodari. Quod cum audiſſet Simon, alacriter reſpondit, favorabilem & ſerenum vultum omnibus oſtendendo; Amici Chariſſimi, ne ſuper hoc aliquatenus, ſollicitemini. Habet enim Dominus Rex noſter quendem fratrem ſanctis ſimum, hominem manſuetum, de ordine Minorum a Papa ad cautelam deſtinatum, qui *The Pope can readily diſpence withall Oaths for Lucre.omnes juramentorum trangreſſores in hac Regis urgentisſima necesſitate, qui eidem ſuffragabuntur plenam habet poteſtatem et promptisſimam voluntatem, abſolvendi. Si autem in hoc caſu Domino Regi non obſecundaveritis, illico Londinum ad Epiſcopum revertens eidem Nunciabo, quod et ipſius Regis reverentiam et Patrocinium, et dicti fratris beneficium contemnitis et poteſtatem. Reſponſumque eſt Simoni: Non ſanum videtur, velle excommunicari, & abſolvi. Sicut non deberemus conſentire alicui incantatori dicenti, frange crus vel aliud membrum tuum increpidus, inveniam tibi optimum Chirurgum, qui confractum ſolidabit. Praeterea ſi hoc faceremus, multipliciter peccaremus. Primò, ſcienter mentiremur. Item ſigna noſtra, quae ſunt pignora teſtimonialia fidei noſtrae ſi apponerentur, clamarent contra nos, quod iniquè egimus: hoc nullo modo faciemus. Ad hoc Simon: Quid ſibi vult iſtud? Recedamne vacuus? Credet Dominus meus quod aliqua convitia ſuſcitaverim inter ipſum & vos, & ſic in meum caput cum infons fuerim, omnis culpa redundabit; ut quid patitur Dominus Rex talem repulſam? Nihil habetis niſi quod Dominus Rex vel ejus progenitores Reges vobis contulerunt, unde tenemini in jure ipſi in tam diſtricto caſu; cùm omnia ſint principis, ſuffragari. Ad haec reſponderunt Abbas & Conventus, Omnia vere ſunt Principis tuitione, non deſtructione. Hoc eſt quod juravit Rex in ſua Coronatione, et poſtea multoties, et ideo his tuis Cavillatoriis ſuggeſtionibus nullatenus conſentimus. Haec cum audiſſet Simon, ad aliud genus deceptionis ſe convertens, ait: Si non aliud pro Rege facere volueritis, ſaltem hoc faciatis▪ Conficite literas ſuper poſtulatione Regia favorabiles, ſecundùm poſtulationem ſuam & deſiderium, & confectas conſignetis, & ſigillitas in Theſaurario veſtro poenes vos reſervetis, ut ſi emollitis quandoque cordibus veſtris & humiliatis, cùm ſe tempus offeret oportunum, illas promptas Rex vel ejus Nuntius valeat invenire & habere. Et hoc faciatis, ne penitus contemptus & protervitas veſtra videatur. Sed & ad hoc Abbas & Conventus reſponderunt: Non Simon, non, quia ſic diceres, & dicere poſſes, quód conſenſimus, & literas de conſenſu confecimus, ſicut eſt modò de literis Abbatis, quas oſtendis, Weſtmonaſterienſis. Et ſic fieremus aliis, quos aggredi & flectere cupis, in exemplum pernicioſum, quod nullatenus faciemus. Et ſic confuſus receſsit tentator ſuo infecto deſiderio.
Haec idcirco plenè ſcripſerim, ut ſciat hujus lector paginae quàm graves ſunt hoſtes domeſtici, et quantum Regno et Eccleſiae iſte Simon degener Anglicus cupiebat novercari. Abbas igitur & Conventus memoratus Domino Regi moderatè & amicabiliter ſcribentes, & ſeſe juſtè excuſantes, imminentia pericula evaſerunt. Simon autem, qui ſe cum juramento affirmavit Regem Londini illicò aditurum, non erubeſcens mendacii iterum redargui, verſis loris Radingum raptim adiit, ut Abbatem & Conventum de Radingo conſuetis fallaciis muſcipularet. Sed ipſi edocti et praemuniti, viriliter ei in faciem reſtiterunt. Et ſic iniquitas, quae mentita eſt ſibi, effectu carvit praeoptato. Summam autem totius pecuniae ideo praeſcribens perſtinxi totaliter, quia hoc continebatur in Regis petitione ſcripta, ut quaelibet iſtarum quatuor domorum, ſcilicet Weſtmonaſterium, Sancti Albani, Radingum, & Waltham. fidejuberet pro altera, in ſolidum. Ita quod quaelibet domus, ut pro ſe & qualibet trium reſponderet in quingentis Marcis, id eſt, duabus Millibus, & quingentis pro uſuris: voluitque Dominus Rex habere hanc pecuniam ſub omni feſtinatione▪ ita ſcilicet ut oporteret ipſam mutuare a Mercatoribus Caurſinis.
During this Parliament the Friers Minorites, the chief promoters of the Popes & Kings Croyſado & exactions, encouraged by their favou▪
Sub eorundem temporum voluminibus, fratres Minores auctoritate Papali ſeſeFratres Minores ſeſe ingerunt in Civitatem Sancti Edmundi. ingeſſerunt, & intruſerunt in Civitatem ſancti Edmundi Regis & Martyris; invitis & contradicentibus ejuſdem loci Abbate & Conventu. Et introducti ſunt, & inſtituti violenter per Laicorum manum, videlicet Comitis Gloverniae, quem conſtat eſſe dictorum Abbatis & Conventus adverſarium, & Gil…berti de Praeſtona. Paucis autem praecedentibus diebus, venerat Abbas à Curia, qui ſibi praecavens in futurum contra impetum dictorum fratrum, ſcripto Papali praemunierat, ſed illicò poſtea impetrarunt fratres in contrarium, per harc adjectionem, Non obſtante. Unde hoc audientes univerſi, non poterant ſatis admirari, quòd tam ſancti viri, qui ſpontaneam paupertatem elegerunt, contempta Dei oblocutione, et privilegiorum ac conſervatorum tuitione, violenter illius nobilis Eccleſiae ſtatum perturbarunt; quam certum eſt eſſe magnae dignitatis et antiquitatis. Nec ſic angebat Abbatem totus labor tranſalpinus, vel debita quibus involvebatur inaeſtimabilia: et ad cumulum anguſtiarum ſuarum arctatus, placito Comitis Gloverniae, ſanguoris elegit dilationes.
Duravit adhuc praelibati Parliamenti altercatio, videlicet inter Regem & RegniContinuatio incaep…r Parliamenti. Magnates uſque diem Dominicam proximam poſt aſcenſionem, & multiplicantur contra Regem, variae diatim querimoniae, eo quod promiſſa ſua non obſervabat, contemnens claves Eccleſiae, et Chartae ſuae magnae toties redemptae tenorem. Fratres quoque ſuos uterinos, intolerabiliter contra jus Regni & legem, ut naturales terrae erexit, nec ſinebat aliquod breve exire de Cancellaria contra eos. Et ſi omnium eorundem Regis fratrum & aliorum Pictavenſium protervia fuiſſet intolerabilis: Willielmus tamen de Valentia omnium & univerſorum protervitatem ſuperaba…. Unde Comes ptaecipuè Legreceſtriae, non tamen Regi, ſed univerſitati praecordialiter eſt conqueſtus, exigens inſtanter ſibi juſtitiam exhiberi. Redargutus eſt inſuper Rex, quod omnes alienos promovet, & locupletar, & ſuos, in ſubverſionem totius Regni, deſpicit, & depraedatur. Et ipſe tam egenus eſt cum alii abundent, quod Theſauri expers jura Regni nequit revocare: imo nec Wallenſium, qui ſunt hominum quiſquiliae, injurias propuiſare. Et ut brevibus concludatur, exceſſus Regis tractatus exigit ſpeciales. Rex autem ad ſe reverſus, cùm veritatem redargutionis intellexiſſet, licèt ſerò, humiliavit ſe; aſſerens in quo conſilio ſaepiùs fuiſſe faſcinatum, promiſitque ſub magni juramenti obteſtatione ſuper altare & feretum S. Edwardi, quòd priſtinos errores plenè & planè corrigens ſuis naturalibus benignè obſecundaret. Sed crebrae traſgreſſiones praecedentes ſe penitus incredibilem reddiderunt. E… quia neſciebant adhuc Magnates, quomodo ſuum Protea tenere voluiſſent, quia arduum fuerat negotium, & difficile, dilatum eſt Parliamentum uſque ad feſtum Sancti Barnabae apud Oxoniam diligenter celebrandum. Interim optimates Angliae, utpote Gloverniae, Legreceſtriae, & Herefordiae, Comes Mareſcallus, & alii praeclari viri, ſibi praecaventes & providentes, confoederati ſunt; quia pedicas & laqueos alienorum vehementer formidabant, & Regis retiacula ſuſpecta nimis habuerant, veniebant cum equitibus & armatis, & comitatu copioſo communiti.
Inſtante vero feſto S. Barnabae Apoſtoli, Magnates & Nobiles terrae ad Parliamenta,Mat. Paris Hiſt. p. 940, 941. Parliamentum Oxoniae habitum. quod Oxoniae tenendum fuit, properabant, praeceperuntque omnibus, qui eiſdem ſervitium militare debuerant, quatenus cum ipſis venirent parati, veluti ad corpora ſua contra hoſtiles inſultus defenſuri. Quod & fecerunt, palliantes talem adventum, eò quòd in Walliam contra hoſtes Regis viderentur collatis viribus profecturi. Non mediocriter enim timebant, ne diſcordantibus partibus ab invicem bellum generetur inteſtinum, & ne Rex & ejus fratres Pictavenſes, alienos convocarent in auxilium contra ſuos naturales. Magnates igitur praemuniti, cautè fecerunt portus maris communiri. Parliamento autem incipiente, ſolidabatur Magnatum propoſitum, & conſilium immutabile, exigendo conſtantiſſimè, ut Dominus Rex chartam libertatum Angliae, quam Johannes Rex paten ſuis Anglis confecit, & confectam conceſſit, quamque idem Johannes tenere juravit, fideliter teneat & conſervet: quamque idem Rex Henricus multoties conceſſerat, & tenere juraverat, ejuſque infractores ab omnibus Angliae Epiſcopis in praeſentia ſua & totius Baronagii, horribiliter fecit excommunicari, & ipſe unus fuerat excommunicantium. Exigebant inſuper ſibi fieri Juſtitiarium, qui juſtitiam faceret injuriam patientibus, aequanimiter divitibus & pauperibus. Quaedam etiam alia Regnum contingentia petebant, ad communem Regis & Regni utilitatem, pacem & honeſtatem. Quorum conſiliis & proviſionibus neceſſariis, Dominum Regem frequenter & conſtantiſſimè conſulendo rogitabant obtemperare; jurantes fide mediante, & mutuò dextras exhibentes, quod non omitterent propoſitum perſequi, pro pecuniae vel terrarum amiſſione, vel etiam pro vita & morte ſua vel ſuorum. Quod Rex recognoſcens, graviter juravit conſiliis eorum obſecundare, & Edwardus filius ejus eodem eſt juramento aſtrictus. Recalcitrabant autem Johannes Comes Warenniae, & fratres Regis uterini, ſcilicet Dominus Willielmus de Valentia, cum aliis. Jubentur inſuper portus Angliae diſtrictius cuſtodiri, & portae Londinenſes de noctibus, melioratis repagulis, diligenter obſerari. Unde quidam ait:
Per noctem portae clauduntur Londoniarum,
Moenia ne fortè fraus frangat Francigenarum.
Et cum per aliquot dies moram ibidem protelaſſent, quid in tam arduo negotio agerent deliberantes, ut videlicet diſſipati Regni ſtatum reſarcirent, in domo fratrum Praedieatorum convenerunt. Vbi iterum renovato redivivo foedere et juramento, conceptum propoſitum ſuum firmaverunt, ut nec promorte, vita, vel tenementis, odio, vel amore, quomodolibet flecterentur, aut enervarentur, quin Regnum, in quo ſunt nati homines geniales et eorum progenitores, ab ingeneroſis et alienigenis emundarent, et leges laudabiles reportarent. Et ſi quis hominum, quicunque ſit, recalcitraret, etiam invitus eis cogeretur adjungi. Licet autem Dominus Rex et Edwardus filius ejus primogenitus juraverint, veruntamen prout potuit coepit Edwardus renuere, ſimul et Johannes Comes Warenniae. Henricus vero filius Richardi Regis Alemanniae fluctuando dicebat, ſe nullatenus juramentum ſine licentia et conſilio patris ſui praeſtare. Cui reſponſum eſt in propatulo, quod etiam ſi pater ſuus adquieſcere Baronagio nollet, nec unum ſulcum terrae in Anglia obtineret. Iuraverant inſuper praedicti fratres nimis aſſertive, ſub obteſtatione mortis et vulnerum Chriſti, nunquam ſe caſtra, vel redditus, vel gardas, quae frater eorum Rex gratanter dederat, dum vitales carperent auras, reſignaturos, quamvis Comes Legriae Simon ſua caſtra, videlicet Kenelwrthe et Odiham, Regi gratis concesſiſſet, quae etiam paucis antè diebus emendaverat. Sed haec ills aſſerentibus, & …juramenta irrecitabilia multiplicantibus, reſpondit Comes Legriae, dicens Willielmo de Valentia plus aliis intumanti: Certè & idubitanter ſcias vel caſtra, quae de Rege habes, reddes, vel caput amittes. Similiter & alii Comites & Barones dicebant, itidem conſtantiſſima aſſertione conteſtantes. Formidabant igitur non mediocriter Pictavienſes quid illis agendum ſit ignorantes, quia ſi ſeſe aliquo caſtro latitantes recipiſſent, omni munimine deſtituti, obſidione vallati, fame deficerent. Univerſitas enim Regni popularis, et ſi non Nobiles, ipſos obſiderent, & caſtra eorum funditus diſſiparent. Unde ſubito & clàm, cùm prandium pararetur, fugiunt, & ne putarentur velle fugere, ſimulabant ſe ad prandium velle reſidere. Qui fugientes, ac ſaepe reſpicientes, fecerunt aliquos de ſua familia turres altiſſimas aſcendere, ut ſpecularentur ſi fortè Barones eos à tergo inſequerentur, nec equinis parcebant lateribus donec Wintoniam, quaſi ad alas Electi Wintonienſis, in cujus ſinu tota eorum ſpes reponebatur, trepidi perveniſſent. Sperabant inſuper in caſtris ejuſdem Electi, tutiſſimum hahere refugium. Interim Nobiles firmiùs confoedera…, conſtituerunt ſibi Juſtitiarium, Hugonem Bigod, fratrem Comitis Mareſchalli, qui officium Juſtitiariae ſtrenuè peragens, nullatenus permittat jus Regni vacillare. Cumque ad notitiam Magnatum praedicta fuga Pictavienſium certius perveniſſet, timebant ne alienigenas ſic mari appropinquantes, ad eorum ſubſidium advocaſſent, Pictavienſes ſcilicet, ad alios tranſmarinos. Videntes igitur Magnates moram trahere periculum, juſſerunt diſtrictè toti familiae ſuae, & omnibus ſuis impriſiis, ad arma & equos celeriter avolare. Et ita terminatur Parlamentum apud Oxoniam, fine terminato & certo non appoſito.
In octavis verò tranſlationis S. Benedicti, ſcilicet decimo quinto Calendas Auguſti,Mat. Paris Hiſt. p. 943. Recedunt Fratres Regis uterini ab Anglia. valedicturi Anglis praedicti fratres Regis receſſerunt, & quidam alii Pictavenſes cum eis, videlicet, Wil. de ſancto Hermete, qui conſuevit aſtare Regi prandenti cum manutergio, & ejus eſcam ſcindere, & multi alii, qui totum Regnum oppreſſerant, & ſuis bonis, praecipuè in numiſmate, ſpoliaverant. Quibus primo Wintoniae, & poſtea in domo Electi Wintonienſis Londini, ſcilicet Sewere, reficientibus, multi, ut dicitur, Angli Nobiles, ibi & alibi doloſè potionabantur, ut poſteà verius probaverat exitus. Qui cùm ad mare perveniſſent, Nobiles, qui eos conduxerant, Neptuno eos commendabant. Cum verò Boloniam perveniſſent, ſcripſerunt Regi Francorum, ut pacificum haberent tranſitum, vel moram facerent in terra ſua, ſecundum antiquam Franciae libertatem & conſuetudinem, liceretque Electo Winton. Pariſiis morari, ac ut ſcholari, ad tempus ibidem moram continuare. Sed Rex Franciae exaſperatus, noluit, quia Regina Franciae gravem de Pictavenſibus illis repoſuerat querimoniam, quod enormiter ſcandalaverant & diffamaverant ſororem ſuam Reginam Angliae: addens, quod propter facinora ſua ejecti eſſent turpiter ab Anglia.
Eodem tempore Caſtellanus de Dovera, Richardus de Gray vir fidelis & ſtrenuus,Caſtellanus Dove…ae magnum Theſaurum intercepit, qui ex parte Baronum ibidem conſtituebatur, omnes tranſeuntes, & tranſituros diligenter conſiderabat, cuncta prudenter perſcrutando, & invenit non modicum Theſaurum paratum, dictis Pictavenſibus clanculo deferendum, qui totus captus eſt, in caſtro reſervandus. Similiter Londini apud novum Templum Theſaurus maximus, de cujus quantitate audientes mirabantur, quem repoſuerant Pictavenſes memorati (licèt contradicentes reniterentur Hospitalarii) captus eſt, ad arbitrium Regis & Baronum, in utiles Regni uſus utiliter exponendus.
There being many complaints in the premiſed Parliament againſt the Biſhop of Winchester, and William de Valence, the King at their petition granted them this ſafe conduct againſt himſelf and his Barons in going to, ſtaying at and returning from Parliament, there to hear and receive Juſtice, ſummoning both of them to appear by a day, after which he iſſued two more Writs concerning them and the Archde…con of Winton extant in our Records, not mentioned by our Hiſtorians, which I ſhall here inſert.