Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 5
*Matthaei Pariſienſis Additamenta. p. 204. 205. &c.Articuli obſervandi per proviſionem Epiſcoporum Angliae.
TRia ſunt genera Articulorum, quibus agitur in praeſenti.
Sunt enim quidam Articuli, in quibus Praelati nullo modo diſſimulare poſſunt.
Sunt alii, in quibus poſſunt judicio charitatis, non perturbatione infirmitatis diſſimulare.
Sunt & alii, in quibus diſſimulare poſſunt, ſine diſcrimine ſalutis aeternae & periculo animarum.
Articuli qui diſſimulari non poſſunt, abſque interitu ſalutis aeternae Animarumque periculo, et ſubverſione Eccleſiaſticae libertatis, ac Eccleſiaſticarum perſonarum praejudicio manifecto, proximo ſunt ſubſcripti.
Cum Eccleſia Anglicana, non ſolum contra jura divina & statuta Canonica, ſed etiam contra libertates à Regibus, Principibus, & aliis regni magnatibus ſibi conceſſas, auſibus ſacrilegis, novis uſurpationibus, diris concuſſionibus, & oppreſſionibus nefariis multipliciter ſit attrita, & hoc abſque perpetuo Animarum periculo, Praelatorum, Domini Regis, & aliorum Regni Magnatum, ſub diſſimulationis ſilentio nequàquam valeat ulterius pertranſiri; De unanimi aſſenſu Religioſorum, et totius Cleri Eccleſiae memoratae ſalubriter eſt proviſum: ut machinis ſecularium poteſtatum ſalutis, maenia laborantis Eccleſiae dilapſa, inflexibili reparentur inſtantia, per ſtatutorum remedia quae ſequuntur.
Quia igitur ſaepe contingit Archiepiſcopos, Epiſcopos & alios Praelatos inferiores, per Literas Domini Regis ad ſeculare Judicium evocari, ut ibi reſpondeant ſuper hiis quae merè ad ipſorum officia, & forum Eccleſiaſticum pertinere noſcuntur; Ut ſi fortè Clericos, ad Eccleſias & Capellas vacantes ſeu non vacantes admiſerint, Rectores inſtituerint in eiſdem, ſuos ſubditos excommunicaverint, excommunicatos denuncivaverint, interdixerint, Eccleſias dedicaverint, ordines celebraverint, de cauſis merè ſpiritualibus cognoverint, ut puta de decimis, oblationibus, Limitibus parochiarum & ſimilibus, quae non poſſunt ad ſeculare forum aliquatenus pertinere: ſive etiam cognoverint de peccatis & exceſſibus ſubditorum, ſicut de perjurio, fidei tranſgreſſione, ſacrilegio, violatione ac perturbatione Eccleſiaſticae L… bertatis, praeſertim cum ipſius violatores, necnon & Libertatum per Chartas Domini Regis Eccleſiae conceſſarum, in ſententiam Excommunicationis incidant ipſo facto. Et ſi inter Clericos ſuos cognoſcant, vel inter Laicos conquerentes, & Clericos defendentes, in perſonalibus actionibus, ſuper contractibus vel delictis, ſi perſonas Eccleſiaſticas ad mandatum Dom…i Regis, in foro ſeculari non exh…buerint, Clericos in foro ſeculari amerciatos non compulerint, ad Amerciamenta hujuſmodi exſolvenda, ſeu ipſa non ſolverint, pro eiſdem ſi Juriſdictionem ſuam in Eccleſiis & Capellis, Epiſcopatibus ſeu Monaſteri…s annexis per mortem Praelatorum aut ceſſionem vacantibus, exercuerint Canonicam & Conſuetam; & ſi qua alia hiis ſimilia fecerint pertinentia ad officia ordinariorum: Providemus, quod dicti Archiepiſcopi et caeteri Praelati non veniant, taliter evocati, ut cum honore deferatur. Majores Praelati Domino Regi ſcribant, quod hujuſmodi mandatis Regiis parere non poſſunt abſque ſubverſione Eccleſiaſticae libertatis, et ad haec ideo non tenentur, eidem nihilominus Literas Exhortatorias dirigendo, ut animae ſuae ſaluti conſulendo ab hujuſmodi mandatis ulterius deſiſtat. Et ſi Dominus Rex hujuſmodi exhortationibus ſpretis, ad attachiationes vel diſtrictiones proceſſerit eorundem, tunc Vicecomites et alii quicunque Ballivi ipſos attachiantes et diſtringentes, per eosdem attachiatos et diſtrictos in forma Iuris excommunicentur, et loca in quibus commorantur, et terrae eorum quas habent in Regno Angliae per locorum dioceſanos, ad denunciationem attachiati, et diſtricti, interdicto Eccleſiaſtico ſupponantur. Et ſi Clerici fuerint beneficiati, ſuis beneficiis priventur, non beneficiati, per quinquennium ad beneficium Eccleſiaſticum in Regno Angliae (ſi forte praeſentati fuerint) minime admittantur; Cleriei autem qui hujuſmodi brevia attachionum ſeu diſtrictionum dictaverint, ſcripſerint, ſignaverint, conſilium aut auxilium adhibuerint, ſolemniter excommunicentur, et excommunicati denuncientur, nec aliqui de praemisſis certa ratione ſuſpecti, ad aliquod beneficium Eccleſiaſticum donec ſe ſuper hiis Canonice purgaverint, admittantur. Et ſi Dominus Rex monitus, hujuſmodi diſtrictiones non revocaverit, Epiſcopus qui diſtrictus fuerit, terras, villas dominicas, et Caſtra quae Rex habet in ſuo Epiſcopatu Eccleſiaſtico, ſupponat interdicto. Et ſi *A fine Epiſcopal combination▪ one and all againſt the King.Rex in ſua duritia perſeveret, caeteri Coepiſcopi, diſtrictionem unius quaſi Communem omnium, et etiam communem Injuriam Eccleſiae reputantes, Civitates, terras Dominicas, Burgos, Caſtra et Villas ipſius Regis in ſuis Epiſcopatibus conſiſtentes, ſimili ſupponant interdicto. Et ſi nec ſic infra viginti dies poſtmodum attachiationes et diſtrictiones hujuſmodi revocaverit, aut ob hoc manum contra Eccleſiam aggraverit: ſinguli Archiepiſcopi et Epiſcopi ſuas Dioceſes Eccleſiaſtico ſupponant interdicto. Et ſi Aliquis Epiſcoporum in hac parte inventus fuerit negligens et remiſſus, per ſuum Metropolitanum gravitur arguatur. Et ſi perſeveraverit in negligentia, Canonice puniater per eundem. Et nihilominus, Dioceſis omnis Praelatorum et ſua Authoritate et conſenſu in praeſenti ordinatione adhibitis Eccleſiaſtico ſubjaceat interdicto. A right Prelatical, not Apoſtolical Conſtitution.
I ſhall now preſent you with the intire body of the Prelatical *Conſtitutiones legitimae Eccleſiae totiuſ que Regionis Anglicanae, Pariſiis 1504. f. 138, 139, 140.Conſtitutions, as they are Collected and Printed in Johannes de Aton, quoting Lindewode, who cites and gloſſeth upon moſt of them, under ſeveral Titles, in the Margin of every of them, where you may peruſe them, with his Canonical Gloſſe.