Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 3 · Document 4
Articuli pro quibus Epiſcopi Angliae fuerant pugnaturi▪
IMprimis, quod vacantibus Eccleſiis Cathedralibus ſeu Conventualibus, ConventusAdditamenta Matthaei Pariſ. p. 199, 200, 201, &c. talhantur, terrae relinquuntur incultae: vaſtantur nemora, parci & vivaria, corruunt aedificia, diripiuntur bona, depauperantur villani & maletractantur: ita quod mendicare coguntur Praelati ſuccedentes, per tempora diuturna: quod eſt contra Domini Regis Chartam, & etiam Eccleſiaſticam libertatem. Et in tantum jam crevit malitia, quod Eſcaetores non ad bona Abbatum & Priorum uſui decedentium deputata, manus extendunt, verumetiam ad blada inſtaurata, & alia quibus Conventus ſuſtentari debet: ita quod occaſione talis Cuſtodiae, quandoque religioſi debitis gravibus onerati, & alias multipliciter depauperati, reſurgere non poſſunt, nec ad ſtatum debitum pervenire temporibus diuturnis.
2. Item, cum Eccleſiae Cathedrali ſeu Monaſterio Eccleſiaſticum beneficium ſit annexum, ſi curam habeant animarum, illud occupant Cuſtodes gardarum, decimas & obventiones, & alios proventus inde percipientes, contra Deum & omnia jura: cum talia beneficia non pertineant, ad baroniam, et ratione Laicalium bonorum tantum ad Dominum Regem cuſtodem devolvuntur.
3. Item, Cum electiones in Eccleſiis Cathedralibus ſeu Conventualibus debeant eſſe liberae, tot et tales preces Regales interveniunt, quibus electores perterriti, ſaepius divinae humanam praeferunt voluntatem. Eodem modo fit de Eccleſiis vel Praebendis, ad opus Regalium Clericorum, cum eas vacare contingit.
4. Item, Celebratis electionibus, & praeſentatis Domino Regi electis, interdum differunt adhibere conſenſum electo, vel electioni, abſque cauſa rationabili ſe opponentes, ut ſic electi per timorem cedere, vel electores precibus Regis et voluntati acquieſcere compellantur, ex quibus multa pericula, tam ſpiritualia quam temporalia, contingunt Eccleſiis.
5. Item, cum aliquando in caſu à jure non conceſſo, ad Praelatum ſuperiorem devolvitur poteſtas ordinandi de Eccleſia Cathedrali vel Collegiata vacante, Dominus Rex privilegium Chriſti conceſſum de licentia eligendi, ab electoribus ante electionem celebrandam, ab eo petenda, ad hujuſmodi ordinationem nititur extendere, in ſuae ſalutis diſpendium, et ſcandalum plurimorum, et etiam contra *See here p. 336, 337.Patris ſui Chartam ſuper electionibus conceſſam.
6. Item, in Eccleſiis Parochialibus & Praebendalibus curam animarum habentibus, intrudit Clericos per Laicam poteſtatem; Ordinariis penitus irrequiſitis: & ſaepius inſtitutos, ab Ordinariis deſtituit & ejicit. Deſtitutos etiam ab eiſdem, licet degradatos, reſtituit, tàm in Monaſteriis, quàm Parochialibus Eccleſiis, & ſic reſtitutos armatâ manu defendit.
7. Item, Praelatos trahit ad forum ſuum ut ibi reſpondeant, quare ſubditos ſuos excommunicaverint vel denunciaverint excommunicatos: ſicut quare non admiſerit Clericum idoneum praeſentatum, ad aliquam Eccleſiam etiam Parochialem.
8. Item, ſi quis Laicus vel etiam Clericus, ſibi vel ſuis Juſticiariis de Clerico conqueratur ſuper aliqua violentia vel alia injuria, de debitis etiam vel aliis perſonalibus actionibus, ſi Clericus Laicum feodum habeat, pet illud diſtringitur ad comparandum in foro ſuo ſuper talibus reſponſurus. Quod ſi tale feodum non habeat, diſtringitur Epiſcopus per Baroniam ſuam, quod Clericum ipſum ad hoc faciendum illuc venire faciat. Idem etiam facit de religioſis interdum.
9. Item, Cum Praelati Eccleſiaſtici inquirere volunt de peccatis ſubditorum, *Here p. 699, 704, 705, 706.prohibentur Laici, ne de veritate dicenda, aut de credulitate, aliquod Iuramentum exponant, aut Praelatis ſuper hujuſmodi obediant: propter quod multorum exceſſus et peccata mortalia incorrecta et impunita relinquuntur, et ſic praeſtatur audacia delinquendi, et peccati facultas.
10. Item, cum quis excommunicatus pro offenſa vel contumacia, poſt 40. dies ad mandatum Eccleſiae ſecundum conſuetudinem, per breve Domini Regis capitur, & poſtea ſine aſſenſu ſui Praelati, ad cujus inſtantiam capitur, & abſque aliqua ſatiſfactione, contra jus et conſuetudinrm Regni ac Eccleſiae libertatem, per breve Domini Regis liberatur.
11. Item, Vicecomites tales excommunicatos ad mandatum Domini Regis non capiunt, et ſi capiant, liberant ſine mandato Regio et ſatisfactione.
12. Item, *Their Excommunications were ſo unjuſt, illegal, execrable, frequent, that all theſe abhorred and ſlighted them.Dominus Rex, Iuſticiarii et Ballivi ſui paſſim et indifferenter excommunicatis communicant, tam in divinis quam in judiciis. Et etiam Dominus Rex excommunicatos et claves Eccleſiae contemnentes, ad mandatum ſuum captos, facit liberari, ad cauſam ſi quam habent in Curia Laicali perſonaliter perſequendam: Nec admittitur exceptio excommunicationis contra eos etiam probata, per Literas Ordinariorum.
13. Item, Dominus Rex mandat Literis ſuis, quod non vitentur excommunicati, licet per Ordinarios publice denuncientur excommunicati.
14. Item, cum Clericus ſuper aliquo crimine, furto, vel homicidio, vel aliqua alia felonia, per Laicorum diffamationem aut latronum Appellationem irretitus exiſtat, pro quo detentus ſit in carcere Laicali, cum ab Eccleſia & ſuo Praelato requiritur, ipſum liberum habere non poteſt. Nec reddunt captos Clericos libere judicandos, ſed ut eos habeant coram Iuſticiariis Domini Regis proximo in Comitatu itinerantibus, per intervallum aliquando ſex vel quinque annorum, licet ab eis judicari non poſſit.
15. Item, Clerici ſic capti plerumque in habitu clericali inventi, antequam ab Ordinariis Eccleſiaſticis repetantur ſeu repeti poſſint, ſuſpenduntur, & quandoque capita eorum raduntur ut Clerici non appareant, & ſicut Laici judicentur. Quandoque cum rep…tuntur, differtur eorum liberatio ad tempus, & interim ſuſpenduntur de nocte vel hora prandii, ne ad notitiam Ordinariorum valeant pervenire.
16. Item, Juſticiarii & Vicecomites per Patriam itinerantes, & inquirentes de criminoſis Patriae, ſi Laici Clericos de crimine homicidii, rapinae, vel latrocinii, vel aliquo alio defamant (licet non fugitivum, non crimine repertum) ſtatim Clericos incarcerant & detinent. Et ſi non inveniantur in Comitatu, & per quatuor Comitatus vocati non veniant, forbaniant eoſdem ſicut Laicos, nec prodeſt eis ordo clericalis.
17. Item, quod ſi idem Clericus irretitus, ſuper objectis ſibi criminibus coram Judice ſuo Eccleſiaſtico Canonicè ſe purgaverit, nihilominus Laica poteſtas ad bona ſua mobilia et immobilia manum extendit.
18. Item, ſi Clericus criminoſus pro objecto & probato contra ipſum facinore degradatus exiſtat, Laica poteſtas bona ſua mobilia et immobilia occupat et invadit, & ſic contingit Clericum pro eodem delicto, bis in id ipſum puniri.
19. Item, cum contingit Clericum pro delicto Foreſtae defamari, per inquiſitionem viridariorum & Foreſtariorum ſuper captione venationis, vocatur coram Juſticiariis: et licet ab Ordinariis repetatur, niſi prius carceri Laicali mancipetur, ſuo Ordinario non liberatur, & poſt liberationem factam Epiſcopo, per Inquiſitionem factam per Laicos, poena pecuniaria condemnatur.
20. Item, ſimiliter condemnantur abſentes & ignorantes, ad ſimplicem vocem viridariorum & Foreſtariorum, cum ad inquiſitionem per Laicos factam non debeant condemnari Clerici, vel aliqualiter Iudicari: & tàm iſti quàm illi compelluntur ſolvere merciamenta, per poſſeſſiones Laicales ſi quas habent. Sin autem (non) diſtringuntur Epiſcopi per Baronias ſuas, ut dictos Clericos compellant de ſuis beneficiis ſolvere condemnationem.
21. Item, per eandem diſtrictionem, attachiantur & coguntur Clerici in actionibus perſonalibus, & in hiis quae ex contractibus oriuntur in foro ſeculari: & etiam delictis reſpondere querelantibus.
22. Item, cum aliquis ad immunitatem Eccleſiae fugitivus exiſtat, per Laicos cuſtodes Coemiterium vel Scalarium Eccleſiae circumdatur & vallatur, quod vix poteſt fugitivus in alimentis ab Eccleſia ſuſtentari. Aliquando fugitivus eripitur violenter, aliquando poſtquam ſecundum Regni conſuetudinem terram abjuraverit, ut infra 40. dies exulet ſe, à publica ſtrata poſitis inſidiis extrahitur, ſuſpenditur, & damnabiliter quandoque interficitur.
23. Item, cum a Regia dignitate et libera voluntate conceſſa ſit Epiſcopis, libera Teſtamenti factio, licet hoc a jure habeant et conſuetudine, et *Not….ſacrilegium ſit quod ſemel eſt Eccleſiae conceſſum, illud infringere vel turbare, ultimaque voluntate nihil debeat eſſe liberius: Dominus tamen Rex non permittit executores Teſtamentorum eorundem Epiſcoporum, de bonis ipſorum adminiſtrare, quouſque cauſa cognita ipſius facinoris, gratiam mereantur ſuper hiis obtinere.
24. Item, cum quis tenens Laicum feodum de Domino Rege, decedat, Ballivi Regis omnia bona defuncti ſaiſiunt, nec permittunt ejus executores de eis diſponere, donec inquiſitum fuerit a Scaccario, utrum aliquid debeat Regi. Et hoc juri diſſonum eſt, & Chartae contrarium, quâ cave…ur, quod licet Ballivis ſic facere, cum Literas Domini Regis de ſummonitione talis debiti patentes oſtendunt, & ſic poſſunt attachiare catalla aliqua ad honorem ipſius debiti, per viſum legalium hominum, donec illud debitum perſolvatur in aliis catallis: libera adminiſtratione, executoribus omnino dimiſſa.
25. Item, mortuo Laico inteſtato, Dominus Rex & caeteri Domini feodorum, bona defuncti ſibi applicantes, non permittunt de ipſis debita folvi: nec reſiduum in uſum liberorum et proximorum ſuorum, et alios pios uſus, per loci Ordinarium quorum intereſt, aliqua converti.
26. Item, Eccleſiaſtico Judici cognoſcenti ſuper decimis vel capellis, porrigitur Regia Prohibitio: Iudici videlicet, ne procedat: actori ſimiliter, ne proſequatur. Ea tamen ratione, quod ſi eviſcerentur decimae vel capella, diminueretur jus patronatus illius qui eſt patronus Eccleſiae, qui eſt in poſſeſſione capellae petitae, vel decimarum, et fieret Regi praejudicium ad quem ſpectat juris patronatus cognitio, & ſic impedit ne cognoſcat Judex Eccleſiaſticus de decimis, licet Rex & Juſticiarii ſui de hiis cognoſcere non poſſint, per quod juſtitia perit.
27. Similiter fit idem, ſi cognoſcat Iudex Eccleſiaſticus de aliis ad forum Eccleſiaſticum ſpectantibus. Verbi gratia, ſi inter Laicos in contractibus interveniat fidei datio, vel infringat juſjurandum quis, juramentum vel fidem, et Iudex velit cognoſcere de tali peccato mortali (ſaltem ad poenitentiam injungendam) porrigitur Regia Prohibitio, et *It was only their filthy lucre and uſurpation under this pretext.ſalus animarum impeditur, in damnationem plurimorum, ea occaſione, quod ratione catallorum praeſtitum fuerat juſjurandum.
28. Item, ſi Eccleſia petat ceragium vel herietum, vel alia quae ad Eccleſiam vel ad uſus Eccleſiarum deputata, ut petatur pecunia ad Eccleſiam cooperiendam, vel Coemiterium claudendum, & Parochiani ad hujuſmodi praeſtanda extiterint rebelles, ſi conveniantur coram loci Ordinariis, ſtatim porrigitur Regia Prohibitio, et ſic impeditur cultus Eccleſiae, et honor eidem diutius impenſus. Idem fit, ſi convicti de adulterio vel alio crimine puniantur *Nota.pecunialiter, vel aliis in cauſis merè ſpiritualibus fuerint in expenſis condemnati: et fic vilipenditur Eccleſiaſtica cenſura damnabiliter, et quaſi a *Their injuſtice, illegality and frequency made them contemptible.nemine timetur.
29. Item, ſi quis commiſerit ſacrilegium res Eccleſiaſticas invadendo, vel Eccleſias libertatibus ſuis ſpoliando, vel perturbando, vel etiam violaverit libertates in Chartis libertatum contentas, & propter hoc inciderit in ſententiam excommunicationis, vel ſit excommunicandus, & Judex Eccleſiaſticus ſecundum formam juris velit contra tales tranſgreſſores procedere, impeditur propter Prohibitionem Regiam ne procedat: …â aſſignatâ ratione, *See here p. 829, 830.quod delicta Laicorum, et ſpecialiter Ballivorum Regis, ad ipſum pertinent corrigenda. Idem fit in omnibus caſibus, in quibus ratione ejuſdem delicti, diverſae debentur emendae: quarum una in foro Eccleſiae, et alia in foro Regio debet injungi.
30. Item, in quibus omnibus caſibus & ſimilibus, ſi Judex Eccleſiaſticus contra Prohibitionem Regiam procedat, attachiatur: comparens coram Juſticiariis, compellitur Judex exhibere acta ſua, ut per ea decernant utrum negotium pertineat ad forum Eccleſiaſticum vel ſeculare. Et ſi videatur eis quod pertineat ad forum Regium, querelatur Judex, qui ſi confiteatur ſe poſt Prohibitionem proceſſiſſe, amerciatur: ſi neget, indicitur ei purgatio per Judicem ſecularem, ad teſtimonium duorum viliſſimorum ribaldorum. Et ſi purgare ſe noluerit, incarceratur donec Juſticiariis Sacramentum praeſtiterit corporale, quod non proceſſit contra Prohibitionem: et ſi facere noluerit, in carcere retinetur. Similiter actor, ſi ſequatur.
31. Item, ſi contingat Praelatos vel Clericos attachiari, quia dicuntur in cauſis etiam ſpiritualibus contra Regiam Prohibitionem proceſſiſſe, licet Judicio Laicorum conquerens de mandato convincatur, in nullo tamen providetur judicibus vel partibus attachiatis, pro laboribus & expenſis, nec in aliquo punitur protervitas, vel malitia conquerentis: ſed vice verſa, ſi Judices vel Clerici ibidem fuerint convicti, ſecundum eorum opinionem ſine aliquo remedio carceri mancipantur, et ad beneplacitum Regis et Juſticiariorum quoaduſque amerciati fuerint detinentur. Unde fit, quod tàm Ordinarii quàm Delegati, ut vitent tales vexationes & expenſas hujuſmodi, deferunt Prohibitionem, & ſic perit juſtitia & ſic remanent peccata impunita, cum Praelati Eccleſiaſtici juriſdictionem ſuam exercere non audeant, nec Rex velit contra Ballivos ſuos in talibus caſibus procedere. Nec de jure poſſit, tum ratione rerum noſtrarum ſpiritualium, ut ſunt decimae & capellae, tum ratione perſonarum, ut ſunt Clerici & religioſi, tum ratione delictorum, ut ſunt ſacrilegia, & excommunicationes, & interdicta.
32. Item, cum Judsus in Eccleſiaſticam perſonam delinquat, vel ſuper rebus Eccleſiaſticis, aut ſuper ſacrilegio, aut etiam violenta manuum injectione in Clericum, vel ſuper adulterio cum Christiana, conveniatur coram Judice Eccleſiaſtico, per Regiam Prohibitionem cauſae cognitio impeditur, quia allegavit quod Judicem habent proprium, Vicecomitem locorum, & Juſticiarios proprios deputatos: qui ſuper talibus cognoſcere non poſſunt nec debent. Et tamen ſi à Clerico & Laico ſuper hujuſmodi rebus conveniantur coram eis, per ſolam negationem & alterius Judaei, & unius Chriſtiani ſimplicem aſſertionem, abſque omnis Juramenti praeſtito ſe purgant, probatione Actoris penitus recuſata.
33. Item, ſi per Eccleſiam denegetur eis Communio, pro eo quod tabulam ſeu ſignum non deferunt, vel quia nutrices Chriſtianas contra praecepta Eccleſiae retinent, vel propter aliquos alios exceſſus extiterint excommunicati: Ballivi Regis communicantes cum eis, ex parte ipſius Domini Regis praecipiunt, ne aliquibus evitentur, et faciunt eos ad Communionem admitti et recipi.
34. Item, licet aliqua poſſeſſio vel libertas data ſit à Regibus & Principibus, vel aliis fidelibus, qui eas libortates poterant donare Eccleſiis in liberam & puram & perpetuam eleemoſynam, nullo retento ſervitio vel onere impoſito, tantum ſi ſuper eis quaeſtio moveatur inter Eccleſiaſticas perſonas, vel Laicas & Eccleſiaſticas, compelluntur poſſeſſores earumin foro litigare ſeculari. Idem fit, ſi libertas Eccleſiae data per Laicos, revocetur in dubium, cum ſecundum jura, hujuſmodi cognitio ad forum Eccleſiaſticum pertineat.
35. Item, ratione hujuſmodi poſſeſſionum, Rex et alii Magnates nituntur compellere Epiſcopos, Praelatos, et Religioſos, et Rectores Eccleſiarum, facere ſectam ad Curiam Laicalem.
36. Item, eiſdem poſſeſſionibus vel earum poſſeſſoribus ratione earum, telonium et alia onera graviora imponunt Laici, contra Eccleſiaſticam libertatem.
37. Item, ad ſectam & alia onera facienda, & ad comparendum in foro vetito, compelluntur per captionem animalium ſuorum, & rerum aliarum Deo dedicatarum, quae Sancta Sanctorum dicuntur, contra Deum et Eccleſiae libertatem.
38. Item, ſi aliquis Laicus conſueverit facere ſectam in Curia Domini ſui, ratione poſſeſſionis quam tenet ab eo, & partem poſſeſſionis dederit Eccleſiae vel religioſis in liberam & puram & perpetuam eleemoſynam, & partem ſibi retinuerit in Dominico, vel ſervitio eam alii dando, Capitales Domini faciunt diſtrictiones ſuas in poſſeſſionibus datis in eleemoſynam, pro ſecta Curiae vel aliis ſervitiis ſibi debitis, omiſſâ poſſeſſione quam dator retinuerit, vel alii dederit in feudum ſibi ſervitium debitum faciendo, vel Domino Capitali. Et haec videntur in fraudem fieri, et contra Eccleſiae libertatem.
39. Item, ſi Epiſcopi & alii Praelati ad forum extraordinarium evocantur, non poſſunt attornatos per Literas ſeu Procuratores in cauſis Civilibus conſtituere, ſed neceſſe habent, licet cum gravi diſpendio, perſonaliter comparere.
40. Item, ſi de poſſeſſionibus datis Eccleſiis vel Monaſterus in puram & liberam eleemoſvnam, vel etiam in feudum, Monaſterium vel Eccleſia ſpolietur, committitur ſacrilegium, & ſi ſuper hoc ſpoliatus Judici Eccleſiaſtico conqueratur, vel Judex officio ſuo contra ſpoliatores & ſacrilegos velit procedere, vel ſuper aliis injuriis proximè annotatis, per Prohibitionem Regiam impeditur, ſpoliatis vel oppreſſis juſtitiam exhibere.
41. Item, ſi Rex conceſſerit alicui Civitati vel Burgo, quod poſſit accipere muragium vel aliquibus novum concedat telonium, non ſolum à Laicis, ſed etiam a *They & their Tenants only muſt be exempt, and all others burdened with Taxes.viris Eccleſiaſticis et eorum hominibus, talia extorquent et exigunt contra jura.
42. Item, Domicilia & hoſpitia Clericorum per Dominum Regem & Laicam poteſtatem capiuntur, & licet in Sanctuario exiſtant, coguntur Clerici inhabitantes, vel ipſis abſentibus ſui ſervientes, Laicos recipere: & frequenter expulſis Clericis de propriis domibus, eas occupant: Res ſuas ibidem inventas, diſſipant & conſumunt nequiter, contradicentes verberando.
43. Item, capiuntur charectae Clericorum & Religioſorum, & capiuntur in foro publico: & aliquando in Sanctuario nequiter, aliquando in mercatis, & violenter abducuntur ad tranſvehendum victualia & caeteras res & commercia Domini Regis, Juſticiariorum, & Ballivorum ſuorum: ſimiliter res quas Clerici habent venales, compelluntur ſibi vendere, & ad pretium Domini Regis inviti tradere, pretio aut rarò aut nunquam ſoluto.
44. Item, In Cancellaria Domini Regis nova brevia juri Eccleſiaſtico, legi terrae, et conſuetudini contraria, paſſim fiunt: ſine Concilio Regni, Principum et Praelatorum aſſenſu, quod fieri non debet.
45. Item, cum Dominus Rex pro aliqua expeditione, vel ex quacunque cauſa Regnum exierit vel intraverit, vel ad diverſas partes in ipſo Regno ſe tranſtulerit, compellit Religioſos per Vicecomites ſuos, & per captionem averiorum ſuorum, ut obviam ſibi veniant, et munera ei deferant. Idem in ſingulis Comitatibus faciens.
46. Item, amerciamenta quae Epiſcopi & Religioſi terrae per Chartas Regias debent habere, Juſticiarii & Ballivi Regii convertunt in finem, ut ſic eos ſuis defraudent amerciamentis.
47. Item, cum non conſueverint Praelati vel viri Eccleſiaſtici amerciari, pro communibus ſummonitionibus in adventu Juſticiariorum, modernis temporibus amerciantur paſſim indifferenter & graviter, ſi non compareant prima die, tàm coram Juſticiariis Itinerantibu…, quàm coram Juſticiariis de Foreſta.
48. Item, accidit interdum quod Eccleſia gaviſa eſt aliquarum rerum poſſeſſione, ſeu libertatum ab antiquis temporibus, & licet Rex Eccleſiis & viris Eccleſiaſticis in principio Magnae Chartae ſuae de libertatibus datis Anglicis, dederit & confirmaverit Eccleſiis & Eccleſiaſticis perſonis, omnes libertates quibus antea uſi fuerant, paſſim tamen compellit Praelatos reſpondere, quare vel quo warranto talibus utantur libertatibus. Et ſi Praelatus compulſus comparens Chartam donatoris exhibeat, licet contineatur in ea, quod donator tales ac tales dederit libertates, & omnes alias quas in rebus datis habuerat, vel habere potuerat, vel aliis in Inſtrumento donationis, quantumcunque generali clauſula contineatur, & dicat quod in illa generali clauſula, Libertas de qua agitur includitur, nil proderit ei niſi in Charta de eadem libertate expreſſa fiat mentio. Et ſic ſecundum opinionem Regalium, verbum illud omnino pro nihilo ſupponit, quod ſecundum jura & omnem rationem nihil exceptum reliquit, praeſertim in donationibus piis locis factis.
49. Item, licet in Charta de libertate de qua agitur expreſſa fiat mentio, dicunt Regales, quod Charta ſine poſſeſſione vel uſu non valet, & quod Eccleſia non ſit uſa tali libertate, paratus eſt Rex ſe opponere in recognitione patriae, licet certum ſit Eccleſiam ea libertate uſam fuiſſe. Et ſic quod certum eſt, revocant in dubium, & jus & poſſeſſionem Eccleſiae, ponere *nituntur.nititur in ore ſeu judicio Laicorum & Eccleſiae perſecutorum. Si verò non fiat expreſſa mentio in Charta de qua contenditur libertate, ſed nota ſit poſſeſſio vel uſus, & dicat Praelatus, quod licet non nominatim ſed per generalia verba data ſit libertas illa Eccleſiae, vel quod aliquando habuit Eccleſia Chartam expreſſam facientem de hujuſmodi libertate mentionem, quod perditum eſt, vel vetuſtate conſumptum, vel alleget donationem ſine ſcriptis factam *morè.morte Regum antiquorum, & per hoc habuerit Eccleſia juſtum titulum, bonam fidem, & poſſeſſionem longiſſimam, & ſic firmo jure tueatur: dicunt Regales, quod non ſufficit, quia talis poſſeſſio eſt uſurpatio vel occupatio illicita; cum ſit Regi contraria. Et quidem mirabile eſt dictu, quod longiſſima poſſeſſio talis, non poſſit prodeſſe Eccleſiis contra Regem: Cum è contrario in hiis quae à Rege nullatenus poſſideri poſſunt, ratione conſuetudinis ſive uſus, jus ſibi vendicet contra Eccleſias: ſicut in omnibus oppreſſionibus ſupradictis, & aliis conſimilibus, in quibus loco tituli ſuccedit Sacrilegium vel injuria manifeſta; loco bonae fidei, oppreſſio; loco conſuetudinis, actus unus vel diutina corruptela, ſi ſaepius fuerit attemptatum.
50. Item, Cum Dominus Rex juraverit in Coronatione ſua, conſervare jura et libertates Eccleſiis datas, et eas confirmaverit in principio Magnae Chartae: inceſſanter tamen à Miniſtris ſuis impugnantur, turbantur, & mutilantur; non ſolum generales, ſed etiam ſpeciales: datas ſcilicet à praedeceſſoribus ſuis, & ab ipſo confirmatas; et etiam de novo datas, & donationes quas ipſe dedit, & alias quas ipſe defendere & warrantizare deberet, impugnat & ſuſtinet impugnari, & impugnatores defendit; ſicut patet in facto Bothon, & aliis caſibus, quos ad praeſens tacemus, ſperantes, quod ad ſingulorum querelas, ſingulares injurias faciet emendari.
Theſe were the 50. Articles tendred to the King by the Archbiſhops and Biſhops, for which (like that Arch-traytor Becket) they reſolved to contend even to death, if they could not purchaſe them with this gift of money: Indeed ſome of them were real grievances, and matter of juſt complaint, fit to be reformed, but the major part moſt injurious Prelatical, or rather Papal Encroachments upon the Rights and Prerogative of the Kings Crown, Dignity, Temporal Courts of Juſtice, the Laws, Statutes, Cuſtomes of the Realm, and his Writs of Prohibition in defence of the Rights of his Crown, and his Judges, Officers, Lay-Subjects Rights and Liberties, which they then endeavoured to trample under feet, or ſubject to their new exorbitant Juriſdictions, Canons, Courts, Excommunications, Interdicts, Cenſures, Oathes, Inquiſitions; whereupon the King juſtly refuſing to give or ſell them theſe Articles for the great ſum of money they then granted him, they reſolved to right themſelves by their own uſurped Papal Authority, without the Kings, Nobles, and Commons conſents in Parliament, and meeting in their prohibited Council at Westminister this year or Lambethe (not Anno Dom. 1270. vel 1272. as *Conſtitutiones legitimae Eccleſiae totiuſque Regionis Angl. printed Pariſiis 1504. f. 138.Johannes de Aton miſtakes) Enacted by their own power the enſuing Proviſions, like ſo many dominering Popes, Contra praedicta gravamina Laicorum, Printed in Matthew Paris his *Pag. 204. 205, 206, 207, 208, 209.Additamenta after the premiſed Articles; in Johannis de Aton, (a Canon of Lincoln, Doctor of both Laws) in his Conſtitutiones Legitime Eccleſiae Anglicanae; and in▪ Lindewode, wherein they preſume to interdict and excommunicate, not only the Kings Judges, Officers, Perſons and Lands, but to interdict the King himſelf, his Caſtles, Cities, Mannors, Lands, as well as his Subjects, yea to deprive all Prieſts and make them uncapable of any Eccleſiaſtical preferments, in caſe they neglected or refuſed, after admonition, to ſubmit to their Papal Uſurpations, Octobon the Popes Legat, and Boniface Archbiſhop of Canterbury, under whom this Council was held, being (as Johannes de Aton informes us, in his Prologue to his Inſtitutions,) like another Jeremiah, Conſtitutus ſuper Gentes et regnum iſtud, ut evellat, diſſipet, aedificet atque plantet; ſarculis, imo novaculis acutis, id eſt, traditionibus paenarum aſperrimus, in orto Dominico Anglicano jugiter laborare, felici mucroue piacula reſecans.
The Conſtitutions in Matthew Paris his Additamenta, are not ſo large and full as thoſe collected and publiſhed all together by Johannes de Aton, and ſcatteringly in William Lindewode his Provincial Conſtitutions, (who peradventure made ſome Additions to them, for advancement of the Prelates Eccleſiaſtical Juriſdiction, being both Canoniſts) and they differ ſomewhat in their prologues and expreſſions, I ſhall therefore preſent you with the prologue and firſt Conſtitution in Matthew Paris; then with the prologue, the firſt and reſidue of the Conſtitutions as they are in Aton and Lindewode, adding only one in Matthew Paris concerning Oaths, which they omit.