Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 54

SAnctiſſimo Patri in Chriſto Gregorio Dei gratia Summo Pontifici, ſui devoti Herbipolenſis, Literae Nunciorum.Wormacienſis, Vercellenſis, & Parmenſis Epiſcopi, humilem ſui commendationem & reverentiam tam debitam quam devotam. Cum omni reverentia & devotione recipimus Literas Apoſtolicae Sanctitatis, per quas miſſi fuimus admonere Dominum noſtrum Romanum Principem, ſuper quibuſdam capitibus, quae miſſa ſunt eiſdem Literis intercluſa. Nos autem ex obedientiae debito, quo tenemur ad tantum debitum, haeſitantes tamen, ſi monita noſtra patienter acciperet, reverenter & devote pervenimus, & expoſitis ſingulis, quae Capitula continebant, ac veſtrarum per eum habita copia Literarum, faciente Domino, qui gerit ac dirigit quo voluerit corda Regum, in admirabili devotione & inſperata humilitate ſe monitis noſtris pronum exhibuit, inclinata Imperialis audientia dignitatis. Ita quod nobis exiſtentibus coram eo, praeſentibus quoque Venerabilibus Panormitanenſis, Meſſanenſis Archiepiſcopis, Cremonenſis, Laudenſis, Navarienſis, & Mutinenſis Epiſcopis, & Abbate Sancti Vincentii, convocatis etiam quampluribus ex fratribus ordinis Praedicatorum & Minorum, reſpondit ad ſingula quae propoſuimus ſeriatim, prout in ſequentibus diſtincte ac plenarie continetur, ſicut dominationi veſtrae reſponſionem ipſius juxta ſeriem Capitulorum expoſitam, ſecundum Apoſtolicam juſſionem, ſub fido teſtimonio tenore praeſentium declaramus. Propoſito Eccleſiae: Montis Regalis, Cephaludenſis, Cathanienſis, & Squillatenſis Eccleſiae, Milletenſis, Sanctae Eufemiae Terrae Majoris, & Sancti Johannis in Lamis, Monaſteria ſunt ſpoliata fere omnibus bonis ſuis. Item, omnes fere Cathedrales & aliae Eccleſiae ac Monaſteria, ſunt per iniquam inquiſitionem, fere omnibus hominibus ſuis ſpoliata. Reſponſio Imperialis: Super gravaminibus Eccleſiarum, quae indeterminate ponuntur, quaedam ignoranter commiſſa, corrigi juſſa ſunt, ſine morae diſpendio: quaedam vero jam correcta, ſicut eſt in evidenti, de fideli & induſtrio nuncio noſtro, ad hoc ſpecialiter deſtinato: videlicet Magiſtro Willielmo de Tocto, Notario noſtro: qui etiam juſſus eſt tranſire per Romanam Curiam, & conſulto Venerabili Meſſanenſi Archiepiſcopo, juxta conſilium ſuum procedere, ad revocationem eorum, quae inveniret notabiliter facta. Sic quod in ingreſſu Regni, circa fines illos invenit quaedam, quae tenebantur per quoſdam de familia Imperiali, quibus non pepercit, ſed eos ſtatim deſtituit, reſtituens deſtitutos: cum tamen habuerit in mandatis, quod ab Imperiali fiſco etiam revocaret, ſi qua inveniret illicite deprehenſa. Sic quod fama eorum quae geſſerat perveniente ad Curiam Romanam, Dominus Papa dicitur approbaſſe mittentis providentiam, & diligentiam miſſi. Qui cum Regnum in diverſas Provincias ſit diviſum, nondum potuit omnes peragraſſe, ut quae corrigenda invenerit, corrigantur. Item, de Eccleſia Montis Regalis. R. Quod nullum gravamen habuit per Dominum Imperatorem, niſi velit notari de Saracenis, qui occupaverunt bona Eccleſiae per bellum, qui nec Dominum Imperatorem, nec Eccleſiam recognoſcebant, nec in aliquo pro poſſe ſuo pepercerunt: imo deſtruxerant & depraedati fuerant eam, uſque ad muros Eccleſiae, & alicui de Sicilia non parcebant: ita ut in partibus illis nullus vel rarus Chriſticola remanſiſſet. Hos re vera fatetur Dominus Imperator exterminaſſe de Sicilia, cum multis laboribus & expenſis: ſi reputant in hoc gravamen Eccleſiae, alias neſcit quod unquam gravaſſet illam, nec vult gravare. Item, idem dicit de Eccleſia Cephalenſi, niſi forte tangatur de Caſtro Cephalenſi, quod velut munitiſſimam arcem ſupra mare, & ſtantem in Marchia Saracenorum, tenuerunt ſemper Reges Siciliae, & bonae memoriae Innocentius Papa mandavit Legato ſuo, tunc temporis pro ſervitio noſtro in Sicilia exiſtenti, ut illud reciperet ab Epiſcopo, ad cujus manus per turbationem venerat, & non de jure, & quod Legatus tempore pueritiae noſtrae faceret teneri & cuſtodiri pro nobis, nec Epiſcopo, nec praeſenti reſtituitur, nec de jure reſtitui debet, quia non habet jus in re: & alias, quod falſarius, homicida, proditor, & ſchiſmaticus, publico teſtimonio comprobatur; quare ſi etiam haberet jus in re, quod abſit, reſtitui non tenetur. Item, idem de Cathanenſi Eccleſia: niſi forte tangatur de hominibus Demanii Domini Imperatoris, qui temporibus belli, propter locum ſecurum & fertilem ſe Cathaniam contulerunt. Hos fatetur Imperator ſe ad Demania ſua revocaſſe, ſecundum formam generalis conſtitutionis Regni, per quam etiam Comites & Barones, & omnes de Regno homines, de Demaniis revocant, ubicumque eos invenerint: ſive in terris Eccleſiarum, ſive in Civitatibus ipſius Imperatoris. Nihilominus tamen ſuper his forma ſtatuta eſt, & meta temporis poſita, ad requiſitionem Summi Pontificis acceptata, prout conſtat ex Literis teſtimonialibus Patriarchae Antiochenſis, & Panormitanenſis, & Meſſanenſis Archiepiſcoporum. Item, quod cum Eccleſia Miletenſis & Sanctae Eufemiae, cum Abbate & Monachis Terrae Majoris, permutatio congrua facta ſit de voluntate Praelatorum ipſorum & Conventuum, ſecundum formam juris, & ipſi hodie res tenent & poſſident permutatas. Taſſale vero Sancti Severii, quod non erat in totum Abbatis Terrae Majoris Aconenſis, ibi quaedam jura habebat quae tenebat in feudum ab ipſo Imperatore, per judicium fuit juſte deſtructum, quia homines illius loci tempore perturbationis occiderunt Paulum de Longotham bajulum Imperatoris, & armenta Imperialia diripuerunt: & nihilominus, ut dictum eſt, permutatio data eſt Abbati & Conventui pro parte ſua, & hodie tenent. Locus Lamae cinctus eſt per ſententiam ab Abbate Sancti Johannis rotundi: qui de eo, velut de re feudali, potuit & debuit ſecundum jus Civile & Canonicum, in Imperiali Curia conveniri. Propoſitio Eccleſiae: Templarii & Hoſpitalarii bonis mobilibus & immobilibus ſpoliati, juxta tenorem pacis non ſunt integre restituti. Reſponſio Imperialis. A Templariis & Hoſpitalariis verum eſt, quod per judicium & per antiquam conſtitutionem Regni Siciliae, revocata ſunt feudalia, & burgaſatica, quae habuerant per conceſſionem invaſorum Regni: quibus equos, arma, victualia, & vinum, & omnia neceſſaria miniſtrabant abunde, quando infeſtabant Imperatorem, & Imperatori, tunc Regi pupillo, & deſtituto, omne omnino ſubſidium denegabant. Alia tamen feudalia, & burgaſatica dimiſſa ſunt eis, qualitercumque ea adquiſierunt & tenuerunt ante mortem Regis Willielmi ſecundi: ſeu de quibus haberent conceſſionem alicujus anteceſſorum ſuorum. Nonnulla vero burgaſatica quae emerunt, revocata ſunt ab eis, ſecundum formam antiquae conſtitutionis Regni Siciliae, quod nihil poteſt eis ſine conſenſu Principis de burgaſaticis inter vivos concedi, vel in ultima voluntate legari, quin poſt annum, menſem, ſeptimanam, & diem, aliis Burgenſibus ſaecularibus vendere & concedere teneantur. Et hoc propterea fuit ab antiquo ſtatutum, quia ſi libere eis & perpetuo burgaſatica liceret emere ſive accipere, modico tempore totum Regnum Siciliae (quod inter Regiones mundi ſibi habilius reputarent) emerent, & adquirerent: & haec eadem conſtitutio obtinet ultra mare. Propoſitio Eccleſiae: Item, quod non permittit Cathedrales & alias vacantes Eccleſias ordinari, & hac occaſione periclitatur libertas Eccleſiae, perit fides: quia non eſt qui proponit verbum Dei, nec qui regat animas, deficiente Paſtore. Reſponſio Imperialis. Cathedrales & alias vacantes Eccleſias▪ Dominus Imperator libenter vult, & deſiderat ordinari, ſalvis privilegiis & dignitatibus, quae praedeceſſores ſui Reges uſque ad ſua tempora habuerunt, & quibus ipſe modeſtius, quam praedeceſſores ſui hactenus uſi ſunt: nec contra ordinationem Eccleſiarum unquam fuit. Propoſitio Eccleſiae: De talliis & exactionibus contra formam pacis ab Eccleſiis & Monaſteriis extorquentur. Reſponſio Imperialis. Talliae & collectae Clericis & perſoms Eccleſiaſticis, non pro Eccleſiaſticis rebus, ſed pro feudalibus & patrimoniaſibus imponuntur; *Nota.ſecundum quod eſt jus commune, & obtinet ubique per orbem. Propoſitio Eccleſiae: De hoc quod Praelati non audent procedere contra uſurarios occaſione conſtitutionis Imperialis. Reſponſio Imperialis. Apparet generalis & nova conſtitutio contra uſurarios edita per Imperatorem, per quam in omnibus bonis eorum publice condemnantur, & lecta eſt coram Praelatis, per quam etiam non interciditur Praelatis audacia procedendi. Propoſitio Eccleſiae: Quod Clerici capiuntur, incarcerantur, proſcribuntur, & occiduntur. Reſponſio Imperialis. De captis & incarceratis nihil novit, niſi quod per officiales Imperatoris aliqui capti ſunt, aſſignandi juxta qualitatem exceſſuum judicio Praelatorum De proſcriptis vero novit, quod objecto quibuſdam crimine laeſae Majeſtatis, aliqui de Regno ſunt proſcripti. Novit etiam de occiſis, quod propter impunitatem Clericorum & Monachorum, Venuſina Eccleſia gemit obitum Praelati ſui, a ſuo Monacho interfecti: & in Eccleſia Sancti Vincentii, Monachus Monachum interfecit: nec eſt inde aliqua vindicta ſive poena Canonica ſubſecuta. Propoſitio Eccleſiae: De Eccleſiis Domino conſecratis, quae prophanantur & deſtruuntur. Reſponſio Imperialis. Nihil omnino ſcitur, niſi forte dicatur de Eccleſia Luceriae, quae propter diutinam vetuſtatem per ſe dicitur corruiſſe, & quam Imperator, nedum quod re-aedificari permittat, imo paratus eſt ad honorem Dei & Eccleſiae, de ſuo pro re-aedificatione ejuſdem Epiſcopum congrue adjuvare. Propoſitio Eccleſiae: Quod non permittit reparari Soranam Eccleſiam. Reſponſio Imperialis. Soranam Eccleſiam ſolam aedificari permittit, ſed Civitatem non: àd minus diebus ſuis, quae judicio eſt deſtructa. Propoſitio Eccleſiae: Quod contra tenorem pacis, hi qui adhaeſerunt Eccleſiae tempore turbationis, bonis omnibus ſpoliati, exulare coguntur. Reſponſio Imperialis▪ Adhaerentes Domino Papae tempore turbationis contra Dominum Imperatorem, ſecure in Regno morantur: niſi forte qui officia & juriſdictiones exercuerunt, metu ponendi rationem, vel aliqui, ne cauſis civilibus vel criminalibus conveniantur, morantur extra Regnum: de quibus vult Dominus Imperator, quod ſecure redeant, ſi ſibi & aliis conquerentibus (non tamen de eo, vel ejus occaſione, quod Eccleſiae adhaeſerunt) velint facere rationem. Sed cum de forma pacis tractatur, recordatur quod Dominus Papa contra eam & contra opinionem fere omnium fratrum, detinet Civitatem Caſtellae. Pro qua detinenda, in praejudicium Imperii, recepit pecuniam, exiſtente Domino Imperatore pro ſervitio ejus contra Romanos, & expendente proinde ultra Centum Millia Marcarum argenti: adeo quod magnum commodum inde eſt Eccleſia conſecuta, tam de terra Romanis ablata, & ſibi reſtituta, quam de libertate Eccleſiaſtica, reformata in Urbe, occaſione ſervitii ſupradicti. Propoſitio Eccleſiae: De nepote Regis Tunicii, quem non permiſit venire ad Apoſtolicam ſedem, ad ſuſcipiendum baptiſmi Sacramentum, ſed captivum detinet. Reſponſio Imperialis. Quod nepos Regis Tunicii, non ut baptizaretur, ſed ut aufugeret mortem, quam praeminabatur Patruus ſuus, de Barbaria fugit in Siciliam. Non tenetur captivus, ſed liber per Appuliam vadit: & diligenter quaeſitus, ſi baptizari velit, omnino negat. Si tamen vult baptizari, Dominus Imperator acceptat & gaudet, prout ſuper hoc reſpondit alias Panormitanenſi & Meſſanenſi Archiepiſcopis. Propoſitio Eccleſiae: De Petro Saraceno, fideli Eccleſiae, quem tenet captivum, in injuriam Eccleſiae: & fratre Jordane, qui tenetur captivus. Reſponſio Imperialis. Petrus Saracenus, tanquam inimicus Domini Imperatoris, & detractor ejus, tam in Urbe quam alibi, captus per eum. Item, non in negotium Regis Anglorum venit, ſed tantum Literas ipſius attulit: ut ſi forte caperetur, capto parceremus, attentius ſupplicantes. Quibus non obtemperavimus, quia Rex neſcivit, quas mihi paravit inſidias. De fratre Jordane, quod ipſum nec cepit, nec capi mandavit: quamvis eum in ſermonibus diffamaverat. Sed quia videtur a quibuſdam fidelibus ſuis, qui norunt mores & verſutias ejuſdem fratris, quod ſtatus & mora ejus, ſi fieret in Marchia Terviſii, & Lombardia, ſuſpecta forent & nociva Domino Imperatori: praeſtita ſatiſdatione, quod in Marchia vel Lombardia remanere vel morari non debeat, ipſum liberari mandabat, & aſſignari eum juſſiſſet Domino Meſſanenſi Archiepiſcopo: ſi dictum fratrem in praedictum modum, ſuper ſe recipere voluiſſet. Propoſitio Eccleſiae: De eo quod ipſe ſeditionem movit in Urbe contra Eccleſiam, per quam intendebat Romanum Pontificem & fratres ſuos à ſua ſede repellere, & contra privilegia, dignitates, & honores Apoſtolicae ſedis, libertatem Eccleſiaſticam conculcare. Reſponſio Imperialis. Seditio mota in Urbe contra Eccleſiam per Dominum Imperatorem, negatur. Sed cum ipſe habeat fideles ſuos in Urbe, ſicut praedeceſſores ſui, tam Romani Principes, quam Reges Siciliae, ſoliti ſunt habere, quia Senatores aliquando electi per potentiam adverſariorum, eos offendere contendebant, aſtabat defenſioni eorum: ſicut aſtaret quoties in ſimilibus expediret. Ceſſante vero cauſa, videlicet quod alius Senator communiter electus fuit, ceſſavit turbatio ſupradicta: prout conſtat de rei evidentia, ex teſtimonio Panormitanenſis & Meſſanenſis Archiepiſcoporum. Propoſitio Eccleſiae: De eo quod mandavit quibuſdamfidelibus ſuis, ut Epiſcopus Praeneſtinus, Apoſtolicae ſedis Legatus, detineretur. Reſponſio Imperialis. Super mandato detentionis Epiſcopi Praeneſtini, reſpondit, quod nunquam mandavit, nec etiam id ſomniavit Dominus Imperator: quanquam de eo id juſte facere potu…ſſet, tanquam de inimico ſuo. Qui, licet miſſus per Dominum Papam, tanquam vir Religioſus, tamen de mandato Domini Papae, ut ipſe dixit, Lombardiam pro magna parte contra Dominum Imperatorem callide & pernicioſe ſubvertit, & Lombardos contra ipſum in quantum potuit, animavit. Propoſitio Eccleſiae: Quod per eum impeditur negotium Terrae Sanctae, occaſione diſcordiae quam habet cum quibuſdam Lombardis: cum parata ſit Eccleſia dare opem & operam efficacem, ut ſibi & honori Imperii, ſuper hiis, quae commiſſa ſunt contra eum à Lombardis, congrue ſatisfiat: & Lombardi etiam ad hoc ipſum ſint praeparati: moneatur ſuper his omnibus, & responſum ejus ſignificetur nobis. Reſponſio Imperialis. Super negotio Lombardiae dixit Dominus Imperator, quod illud multoties commiſit Eccleſiae, nec inde eſt aliquod commodum aſſequutus: niſi quod prima vice, condemnati ſunt Lombardi in quadringentis militibus: quos Dominus Papa tali modo fecit ei ſolvi, quod ipſos contra ipſum Imperatorem miſit in Regnum. Secunda vice, condemnati ſunt in quingentis militibus, quos non Imperatori, contra quem commiſſa erat injuria, ſed ſub protectione & ad requiſitionem Domini Papae & Eccleſiae, quae offenſa non erat, ultra mare tranſmitti pronunciavit, quod etiam nunquam factum fuit. Tertia vice, ad requiſitionem Cardinalium, ſcilicet quondam Epiſcopi Sabinenſis, & Magiſtri Petri de Capua, plene ſicut Dominus Papa dictavit, commiſſum fuit dictum negotium Eccleſiae, nec unquam poſtea de hoc fuit verbum: niſi quando Dominus Papa novit, quod Imperator, poſtquam ei toties fuerat illuſum, deſcendere cum exercitu a Germania in Italiam fe parabat, & tunc inſtanter petiit denuo negotium ſibi committi: & Dominus Imperator, licet in eadem commiſſione naufragium ſaepe expertus fuiſſet, voluit tamen ſibi committere ad certum diem & ſub conditione, quod ad honorem ſuum & commodum Imperii firmaretur. Quam conditionem Dominus Papa, prout per Literas ſuas conſtat, admittere noluit: quanquam ad praeſens per Literas ſuas dicat, quod Eccleſia negotium ipſum, ſalvo jure & honore Imperii, fuiſſet diffinire parata. Et ex hoc patet, quod Literae ipſae ſibi invicem manifeſtiſſime contradicant. Et ne praetendatur, quod in praejudicium Terrae Sanctae, velit Dominus Imperator jura Imperii in Italiam reſtaurare, qualiter Dominus Imperator negotium Terrae Sanctae aſſumpſerit, nec duxerit negligendum, apparet per Literas ſuas reſponſales Regibus Orbis & Cruceſignatis in Francia ſcriptas, qui ipſum in Dominum & rectorem exercitus elegerunt: per quas etiam reſpondit inſuper eiſdem, quod negotium ipſum de conſilio Eccleſiae, tractare volebat. Denique tamen ſuper omnibus gravaminibus Eccleſiarum corrigendis, Notarius Domini Imperatoris in ſpecialem nuntium, ſicut ſuperius eſt propoſitum, eſt tranſmiſſus. Addidit praeterea Imperialis reſponſio, quod id quod enormius eſt, & in admirationem & ſtuporem omnium audientium verti debet, poſt receſſum ſupramemoratorum Panormitanenſis & Meſſanenſis Archiepiſcoporum, quibus Dominus Papa Eccleſiae gratiam pro Domino Imperatore promiſit, & quod voluit unum & idem eſſe cum eo, Domino Imperatore, prout decuit, non modice hoc attentante, poſtquam ſufficienter fuerat eis ad quaedam capitula nuſſa per eos, reſponſum, prout in eorum atteſtatione conſiſtit, poſt …ergum & in confuſionem eorundem Archiepiſcoporum, eis omnino neſcientibus, miſſae ſunt Literae iſtae & Capitula intercluſa Praelatis, quae licet ſpeciem admonitionis contineant, ſugillationem tamen Imperialis famae continent manifeſte. Ultimo, generale verbum reſpondit & propoſuit Dominus Imperator, quod cum ipſe diu fuerit abſens a Regno, & Regni ſtatum ignore…, quicquid unquam in gravamine Eccleſiarum factum eſt, quod remaneat emendandum, integre & ſine difficultate aliqua id emendari mandabit. Et nihilominus, propter umverſale bonum, quod ex unione inter ipſum & Eccleſiam provenit, paratus eſt omnem prorſus ſecuritatem, quae Eccleſiam & ipſum Imperium deceat, praeſtare Eccleſiae: quod ad honorem & exaltationem fidei Chriſtianae, & ad honorem & libertatem Eccleſiaſticam conſervandum, ſit unum & idem cum Eccleſia, viribus & potentia ſua ad hoc ex toto converſis. Datum, &c.

Haec poſtquam domino Papae intimata ſunt, in vehementem iracundiam exarſit. EtMat. Paris, Hiſt. An. p. 479. 480. Imperator conqueritur de injuriis ſibi a Pontifice illatis. ſeipſum juſtificans, omnia haec praedicta pro frivolis habuit & inutilibus ſermocinationibus, & ſprevit quaſi commenta contraria veritati. Scribens igitur Principibus & Magnatibus totius Chriſtianitatis, tam laicis perſonis quam Eccleſiaſticis, abſolvit quot quot eidem Frederico fidelitate tenebantur, ut non ei tenetentur quaſi Domino obedire. Fecit etiam per omnes terras ſibi obtem perantes ſententiam latam in eundem terribiliter, praecipue autem in Anglia, ſolenniter publicari, eurn graviter diffamando, ipſum inimicum manifeſtum Dei & Eccleſiae affirmavit. Quod cum Dominus Imperator feſtina relatione cognoviſſet, tactus dolore cordis intrinſecus, prorumpentibus crebris ſuſpiriis, amicis querimoniam gravem reponens ſcripſit, in haec verba.