Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 52 – Document 53
FREDERICƲS Dei gratia Romanorum Imperator, ſemper Auguſtus, Hieruſalem & Siciliae Rex, Senatori Urbis, & ſuis Conromanis, ſalutem. Cum Roma ſit caput noſtri et auctrix Imperii, et Romanus Imperator a Romae vocabulo nuncupetur, ut ſibi noſtri nominis et honoris proceſſus et auſpicia debeamus: in admirationem vehementem rapimur, ſi ubi noſtri promovendus eſt honor, et injuria repellenda, inter eos qui tenentur & debent pro culmine noſtro ſe murum defenſionis opponere inſurgentibus ex adverſo, ipſis audientibus & diſſimulantibus contrarium patiamur. Propter quod graviter dolore compellimur, quia Romanus Antiſtes contra Romanum Principem, id quod alibi non auderet, ſicut dicitur, in Urbe praeſumpſit: et Romanum Imperatorem, auctorem Urbis, et venefactorem populi Romanorum, ipſis non reſiſtentibus, impie blaſphemavit. Ut benefactorum noſtrorum tam Proceres quam populum Romanum, quibus ſpecialiter & communiter ſtuduimus liberali & ſpontanea munificentia providere, ac eorum intendimus continuatis augmentis, recte vocemus immemores extitiſſe, ac inerti ſomno detentos, ut de tribulo mallea vir non eſſet de tot Proceribus & turba Quiritum, vel unus de tot Romani populi millibus, qui pro nobis exurgeret, verbum unicum loqueretur, qui noſtrae injuriae condoleret: cum nos Urbem antiquis Triumphorum titulis inſignitam, novis noſtrae victoriae ſucceſſibus honoremus, & ad reformandum Romanum nomen, ſicut in diebus antiquis, & exaltandum Romans ſtatum Imperii, continuis laboribus intendamus. Quapropter neceſſario ducimur▪ requirere vos, inſtanter monere, pariter & exhortari, quatenus ſi omiſſum eſt aliqua negligentia vel torpore, nunc inſtanter oſtendere debeatis, inducentes alios monitis & exemplo: ut omnes & ſinguli prompta voluntate conſurgant ad noſtram & communem injuriam ulciſcendam. Quia cum idem Blaſphemator noſter, auſus alibi non fuiſſet in noſtri nominis Blaſphemiam prorupiſſe, de tanta praeſumptione gloriari non poſſet, quod volentibus & nolentibus Romanis contra nos talia perpetraſſet, cum potius id poſſet veſtrae ingratitudini reputari, ſi quod ante factum fuit, impedire laudabiliter potuiſtis, ex poſt facto noſtram & veſtram injuriam, poſtponatis inultam. Nam cum alterutrum teneamur, et nos Romanum honorem et Romanos defendere, nomen noſtrum, ſi ad hoc vos et eos negligentes invenerimus, cum nullus timor nos coegerit ad beneficia Romanorum, ſed gratia induxerit ſpecialis, per ingratitudinem iſtam licet prorſus inviti cogamur, ab univerſis exhibitam gratiam revocare. Datum Terviſii, menſis Aprilis die xx.
Idem autem Dominus Imperator Fredericus, Cardinalibus paulo ante praeſcripſerat, & eoſdem Romanos in parte movit: ſed nune poſtremo commovit vehementius. Scripſit in haec verba Cardinalibus.
FREDERICƲS Dei gratia Romanorum Imperator ſemper Auguſtus, Hieruſalem Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 474, 475, 476, 477. Aliae Literae Imperiales ad Cardinales.& Siciliae Rex, univerſis ſacroſanctae Romanae Eccleſiae Cardinalibus, dilectis amicis ſuis, ſalutem, & ſincerae dilectionis affectum. Cum ſit Chriſtus caput Eccleſiae, (not the Pope) & in Petri vocabulo ſuam fundaverit Eccleſiam ſupra Petram, vos Apoſtolorum ſtatuit ſucceſſores, ut Petro pro omnibus miniſtrante, vos qui eſtis Candelabra Eccleſiae, ſuper Montem, non ſub modio conſtituta, revera omnibus qui ſunt in domo effectu bonorum operum luceatis, nec a publica mundi lingua ex conſcientia generali vos ſubtrahere intendatis, cum ad ſingula quae praeſidens ſedi Petr proponit ſtatuens, vel denuncianda decrevit, aequa participatio vos admittit: niſi praevius religionis Eccleſiae ſtatus, & zelus efferveſcens evitandi ſcandali generalis, vobis cautelam ſuggeſſerit ad futura. Quis enim non miretur & ſtupeat, quod tot venerabilium Patrum congregatione munitae Eccleſiae generali, ſedens in ſolio (& utinam …uſtus Judex) velit inconſulte procedere, ac ſuis motibus excandeſcens, in Romanum tendit Principem, advocatum Eccleſiae, ac ad praedicationem Evangelii ſtabilitum, ob favorem Lombardorum rebellium, exercere gladium ſpiritualem, ſi dicere liceat, minus juſte, cum alias quicquid ex objectis Eccleſiarum gravaminibus, quae dicuntur, objiciat, quantumve ſpecies per individua detinentur, vel emendationem reciperint, vel ex deliberata noſtri proviſione conſilii ſit in proximo, prout juſſio jam praeceſſit debita, & integra emendatio ſecutura. Nam ecce per Patentes Literas Praelatorum, quos mandatum Apoſtolicum praeſtitit monitores, ejuſdem teſtimonium declaratur: & praecedens noſtra conſtitutio ſuper revocatione Praelatorum damna paſſorum, & de praeſtanda integra ſatisfactione Praelatis, jam per Literas Venerabilis Archiepiſcopi Meſſanenſis, vocato ad hoc aſſeſſori noſtro tranſmiſſas, evidens exhibet teſtimonium veritati. Propter quod non indigne dolemus, ſi Pater Apoſtolicus offendere tam graviter nos intendat. Unde dum in conſtantem virum tam vehemens cadit injuria, etſi patienter ferre velimus, immanitas negotii non permittit, quin ad ultiones quibus Caeſares uti ſolent, facti violentia nos impellat. Veruntamen dum conſideramus impatientiam procedentis, & difficultatem attendimus defenſoris, ſi ex aequo liceret privatas exercere vindictas, quas in hominem per quem ſcandalum venit, & in ſui participes ſanguinis compenſare poſſemus, & in ipſum & ſuos attemptata Sedis injuria redundaret, tolerabilius duceremus. Sed cum nec ipſe, nec tota propter hoc ſua paſſura progenies, tanti forent, ut culmen Imperii zelaret ultionem ipſorum, cumque Sedis authoritas audaciae ſibi froena relaxet, et tot venerabilium fratrum moles eum in concepta fovere pertinacia videatur, angit nos altiori mente turbatio, quod dum nos intendamus a perſequente defendere, oporteat nos defendendo gravius offendere reſiſtentes: ſalva in omnibus Eccleſiae Sanctitate, quam cultu ſacro et debita reverentia veneramur. Quapropter venerabilem coetum veſtrum affectuoſius deprecamur, quatenus motus Summi Pontificis, quos ex cauſis evidentibus non tam juſtos quam voluntarios mundus agnoſcit, ex deliberata modeſtia compeſcatis: generali ſtatui et praeſenti quieti mentium, a ſcandalis providentes. Nam cum ad ſalutem omnium veſtrum favorabiliter alligemur, ab injuriatorum offenſa non poterimus aequanimiter abſtinere: quin etſi obſtare principiis non poſſimus, licite debeat injurias, quas revocare non poſſumus, injuriis propulſare. Datum Podonii, decima die Martii, undecima Indictione.
Theſe new feuds between the Emperor and Pope, cauſed many perſons to forge or renew old Prophecies, which they applyed to thoſe times, and Paſquils to be publiſhed by both parties, againſt each other, as well as Letters, and theſe in particular beſides others.
Et tunc temporis quaedam ſcripta, quae videbantur futurorum eſſe prognoſtica,Quaedam ſcripta prognoſtica. propter imminentia pericula, & diſcordiam ortam inter tam graves perſonas, quibus non ſunt majores, imo nec pares, ad memoriam ſunt redacta, & recenter recitata. Quorum unum eſt hoc ſequens. Excitabitur Roma contra Romanum, & Romanus ſubſtitutus Romam Romano imminuet. Alleviabuntur virgae paſtorum, & ſolatium eorum erit in otio. Turbabuntur ſeduli, & orabunt: & in lachrymis multorum erit requies. Humilis alludet furibundo, & furor extinguens palpabitur. Novus Grex ſerpet ad cumulum, & qui intitulantur in veteri, tenui cibo cibabuntur. Fruſtrata eſt ſpes ſperantium, & requieſcit ſolatium, in quo parat fiduciam. Qui in tenebris ambularunt, ad lucem redibunt. Et quae erant diviſa & disperſa, conſolidabuntur. Non modica nubes incipiet pluere: quia natus eſt immutator ſaeculi. Leoni ſubſtituetur agnus: Et agni in Leones depraedabuntur. Surget furor contra ſimplicem, & ſimplicitas attenuata ſpirabit. Decor convertetur in dedecus, & gaudium multorum erit luctus. Haec dicta anno gratiae M. C. XIX. jam inſtare intellectas comminationes in ſcripto dicebantur. Aliud ſcriptum, quod videtur procuraſſe Imperator, fertur tamen pro vero, quod inventi ſunt hi verſiculi in cubiculo Papae ſcripti, modus autem & auctor penitus ignoratur:
Fata docent, ſtellaeque monent, avium que volatus,
Totius mundi malleus unus erit.
Roma diu titubans, variis erroribus acta,
Totius mundi deſinet eſſe caput.
Quos verſus cum Dominus Imperator, & alii multi interpretabantur in interitum & deſolationem Papae & Romanae Curiae redundaſſe, Papa in eundem Imperatorem hos verſiculos retorquebat:
Fama refert, ſcriptura docet, peccata loquuntur,
Quod tua vita brevis, poena perennis erit.
Videns autem Dominus Imperator famam ſuam in hac tempeſtate periclitari, utExcuſatur Imperator per Admonitores. innocentiam ſuam manifeſtaret, procuravit ut nuntii ipſi, qui magnae authoritatis viri fuerant & ſolemnes, ſcriberent Domino Papae, oſtendendo ſuam & Imperatoris innocentiam ac juſtitiam. Wherein all the crimes objected againſt him in the Popes Bull of Excommunication, are particularly anſwered or excuſed one after another.