Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 49 – Document 50

GREGORIƲS Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Chariſſimo in Chriſto filioAnno 22 H. 3. illuſtri Regi Angliae, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Gravi ſumus turbatione commoti, quod ſicut audivimus, quorundam minus diſcreto ductus conſilio, Libertates, Poſſeſſiones, Dignitates, et alia quamplura, quae ad jus et ſtatum Coronae ſpectabant, in grave praejudicium Eccleſiae Romanae, ad quam Regnum Angliae pertinere dignoſcitur, et enormem laeſionem ejuſdem Regni, in plures Praelatos, Eccleſias, et alios Magnates Angliae liberalitate improvida diſperſiſti, et de non veniendo contra alienationem hujuſmodi te Iuramentis, necnon inſtrumentis publicis obligaſti. Attendentes igitur quod ex alienatione praedicta, ſedes Apoſtolica, cui praejudicare minime pótuïſti, non modicum laeditur, et Regnum ipſum vir ſubſiſtere poterit, cujus honor particularibus dimunitionibus enervatur; Serenitati tuae praeſentium authoritate mandamus, quatenus Iuramentis et inſtrumentis praedictis nequaquam obſtantibus, alienata praedicta revocare procures. Dat. Late an. x. Calend. Martii, Pontificatus noſtri Anno Undecimo.

in ſigill Gregorius Papa IX.

By colour of this Bull, the King revoked many of his Grants, as being invalid without the Popes conſent, as the eHere, p. 470forecited paſſage in Matthew Paris aſſures us, relating to this Bull (as I apprehend) though he placeth his revocations a year or two before the date thereof, ſince I find no other Bull preceding it, nor any intimation thereof in this, enjoyning him to violate his former Oathes, or to recall his Grants of this nature.

Anno 1239. The Pope being informed by ſundry frequent and almoſt daily complaints,Anno 1239. of the inſatiable avarice and rapines of Otho his Legate in England, reſolved to recall him the ſecond time in ſhew, but by compact between the King and Legate, ſtill continued him at the Kings requeſt, to increaſe their oppreſſions, exactions, inſtead of redreſſing them. fMat. Paris, p. 467. Legatus domum vocatus manet in Anglia Rege procurante.Dominus Papa audiens per crebras admonitiones & fere quotidianas, ſcandalum jam in dies magis ac magis de Romanorum inſatiabili cupiditate & avaritia inextinguibili oriri in Anglia, vocavit Dominum Ottonem Legatum ſuum: ut cum omni feſtinatione, Romam reverteretur. Quod audiens Dominus Legatus, convocavit omnes Epiſcopos Angliae ut Londinum die qua cantatur, Laetare Hieruſalem, convenirent de reditu ſuo, & ſalvo conductu, communiter tractaturi. Dominus Rex vero, cum hoc audiſſet, timens ſibi de Parliamento futuro in Octavis Paſchae, in quo adventum ſperaverat electi Valentini, & confidens de praeſentia Domini Legati, coepit nimis contriſtari: & timere, ne Magnates aut Proceres terrae unanimiter inſurgerent in eum, propter varios & crebros ejuſdem exceſſus & tranſgreſſiones, contra ſuas proprias conſtitutiones, toties promiſſas ac juratas. Inſtantiſſime igitur procuravit Dominus Rex, ut miſſis expeditiſſimis nuntiis ad Dominum Papam, moraretur dictus Legatus in Anglia, ut per eum imminens turbatio ſedaretur. Ipſe vero Dominus Legatus, Regem id petentem nolens contriſtari, ſuſtinuit expectando. gLegatus non receſſit procurante Rege.Legatus quoque ad Curiam Romanam maturando, a Rege, Archiepiſcopis & Epiſcopis, Civibus quoque Londinenſibus, in ſermone quem propter hoc ſpecialiter fecit, quaſi irrediturus, humiliter ſalutavit. Equos nobiles ſibi datos vendidit bonis conditionibus, & viles loco eorum comparavit: ſarcinas diſpoſuit, clitellas praeparavit. Sed Rex credens eo abſente expirare, totis viribus elaboravit parumper adhuc ut moraretur. Miſerat enim ad Curiam Romanam unum Legiſtarum ſuorum, quorum magnam catervam retinuit, quaſi venator canes venaticos, ſuper electores Praelatorum diſcopulandos, videlicet Simonem Normannum, ut impetraret a Papa, ut daret in mandatis Legato, quod adhuc in Anglia, ut multis obviaret ibidem periculis, remaneret. Nec fefellit eum ſua opinio. Ecce enim omni ſupellectili Domini Legati cum aliis viaticis diſpoſitis, Simon Normannus venit, ei offerens Literas ſecundum deſiderium Regis impetratas. Quibus Domino Legato obtemperante, Rex prae gaudio ſaltitavit. Quod comperientes nobiles, qui Londini infecto negotio ſuo, & timentes Legati muſcipulas, venerant, & comperientes vulpina diverticula Regis, receſſerunt indignantes, & Regis verba ſicut ſophiſmata deteſtantes.

Soon after, hMat. Paris, p. 467, 488.Vocavit Dominus Legatus omnes Epiſcopos Angliae, ut in die qua cantatur, Laetare Hieruſalem, convenirent Londini, de negotiis Eccleſiae tractaturi. Et debit ibidem cum diligenti deliberatione, quaedam ſtatuta Monachis Nigri ordinis, ſub ſuccincta brevitate inviolabiliter obſervanda. In quibus, rigorem indiſcretum in multis temperavit. But this was only a ſpecious popular Prologue to his deſign, new exactions being demanded from the Prelates, who took time to adviſe thereof till their next meeting; in purſuit whereof, iConcilium Londinenſe inter Epiſcopos Angliae et Legatum.Convenerunt omnes Epiſcopi Londinum, pridie ſcilice: Calendas Auguſti, de oppreſſionibus Eccleſiae Anglicanae tractaturi. Exigebat enim Legatus, poſt quotidianas Exactiones, Procurationes. Cui habito conſilio, reſponderunt Epiſcopi communiter, quod toties bona Eccleſiae exhauſerat Romana importunitas, quod nullo modo amplius tolerarent: exhibeat vos, qui inconſulte vos vocavit. Et ſic non ſine querulo murmure, a Concilio receſſerunt. The Legate hereupon being defeated of his intended prey in England, reſolved to make a new attempt to enter into Scotland, to make a prey of the Scot…iſh Churches, under pretext of reforming them, where he met with great oppoſition from the King; thus related. kMat. Paris, Hiſt. Angl. Mat. Weſtern. p. 152. Ingreſſus Legati in Scotiam.Eiſdem diebus Legatus in Scotiam intrare feſtinavit, diſpoſitiſque rebus neceſſariis, & ducibus Anglicis, qui viarum ſi forte pararentur, infidias explorarent, iter arripuit, hoſpitia ſumptuoſa eligens in Abbatiis & Eccleſiis Cathedralibus. Et antequam Regnum Scotiae intraſſet, occurrit ei Rex Scotiae, non acceptans ingreſſum ſuum. Dixit enim, quod nunquam aliquis Legatus, excepto illo ſuo, in Scotiam intravit. Non enim, ut aſſeruit, opus erat: Chriſtianitas ibi floruit, Eccleſia proſpere ſe habebat. Et cum ſermones multiplicarentur, et Rex fere ad contradicendum erigeretur, confectum eſt ſcriptum intercedentibus utriuſque Regni Magnatibus inter eos: cujus tenor fuit, ut nunquam ratione illius adventus, talis conſuetudo in conſequentiam verteretur: inſuper in receſſu ſuo, ſcriptum illud ſignaret. Et hoc procuratum eſt, ne confuſus in Angliam quaſi repulſus reverteretur. Veruntamen mare non tranſiit: ſed in bonis Civitatibus commorans ciſmarinis, vocavit Epiſcopos & nobiles terrae beneficiatos, & de rebus Eccleſiaſticis ibidem pro libitu ordinavit, pecuniam non minimam colligendo. Mat. Weſtminſter writes, that Nullo prohibente, Legatus ab omnibus Praelatis et Clericis beneficiatis 13. partem reddituum ſuorum Collegit: et Domino Papae tranſmiſit. Rege vero in interioribus terrae commorante, Legatus ſine Regis licentia clam et ſubito recedens, praedictum ſcriptum aſportavit. Such was his perfidiouſneſſe.

The ſame year Sir Robert de Tuinge and other Patrons of Churches, being deprived of their Patronages and Rights of preſenting to Churches, by the Popes and his Legates Proviſions, thereupon the King writ and ſent a ſharp Letter to the Pope by Sir Robert, complaining againſt, and deſiring ſpeedy reformation of this Innovation and grievance, which the Pope in ſome meaſure redreſſed, thereupon. lMat. Paris, p. 495, 496, 497. Rob. de Tuinge Miles Romam adiit.Sub eiſdem temporibus, quidam Miles de partibus Aquilonaribus Angliae oriundus, ſummo niſu renuens colla jugo ſubdere Romanorum, ſuper patronatu cujuſdam Eccleſiae ad eundem Militem ſpectante (in quam Eccleſiam per Archiepiſcopum Eboracenſem manus cupiditatis injecerant Romani) Romam adiit. Et cum gravem ſuper hoc coram Papa querimoniam repoſuiſſet, ſub hac forma ſubſcripta, meruit Literas impetrare. Per quod conjici poteſt, qua devotione viros Eccleſiaſticos (a quibus impune licet ſua Eccleſiaſtica bona rapere, pia Patrum intentione collata, et in ſuſtentationem pauperum proviſa) Romana diligit Eccleſia, ſemper hians, ſemper importuna.

mMagnates Angliae aegre ferunt ſe privari jure patronatus Eccleſiarum.Ipſis quoque temporibus, Comites & Barones, & alii Magnates Angliae, ad quos ab antiquo jus patronatus Eccleſiarum ſpectare dignoſcitur, dolentes ſe privari ſua libertate, et per cupiditatem Romanae Eccleſiae jure conferendi Eccleſias enormiter privari, et alienigenas praecepto Papali illis ditari, quorum perſonas et conditiones penitus ignorabant, licet ſero Domino Papae ſcripſerunt: & ipſam Epiſtolam per dictum Robertum de Tuinge Militem, qui per eandem violentiam privatus jure ſuo ſuper patronatu Eccleſiae de Luthunum in Diocaeſi Eboracenſi, conqueſtus eſt graviter nobilibus Regni, quod Archiepiſcopus ſe aſſeruit nihil poſſe, vel contra Romanam Eccleſiam velle recalcitrare. Ipſe igitur Robertus Romanam Curiam non ſegniter adiit, hanc Epiſtolam ex parte Magnatum Angliae praeſentans.

nLiterae Magnatum Angliae ad Papam.Excellentiſſimo Patri & Domino G. Dei gratia Summo Pontifici, devoti ſui de Ceſtriae & de Winceſtriae, &c. ſalutem, reverentiam promptam, & paratam, ſi placet, devotionem. Mergente jam navicula noſtrae libertatis, progenitorum noſtrorum ſanguine ſubacta, prorumpentibus in nos plus ſolito perturbantium procellis, dormientem Dominum in navicula Petri cogimur excitare, acclamantes jugiter et una voce: Domine ſalva nos, perimus: Ut cum judicium & juſtitia ſint correctio ſedis ejus, unicuique noſtrum jus ſuum tribuat, et conſervet illaeſum. Ne ſi ſecus fieret, corruente charitate, devotioneque deleta, provocarentur filii contra Patris viſcera, et mutuae dilectionis affectus, ſubintroducta injuria, penitus evaneſceret. Cum igitur, Sanctiſſime Pater, a prima Chriſtianitatis fundatione in Anglia, tali fuerint hactenus progenitores no…ri gaviſi libertate, quod decedentibus Eccleſiarum rectoribus, Eccleſiarum patroni perſonas idoneas eligentes, ae eaſdem Diocaeſanis praeſentaverunt, ab eiſdem Eccleſiarum regimini praericiendas: verum *Then this miſchief began as to Lay Patrons, though ſome years before this Letter.veſtris temporibus, de conniventia veſtra vel voluntate neſcimus, talis contra nos invaluit adverſitas, quod decedentibus Eccleſiarum rectoribus, quidam executores veſtri, ad hoc dati, Eccleſias de patronatu noſtro paſſim conferunt, in noſtrae praejudicium libertatis, et in eminens periculum juris patronalis, licet ſuper hoc pridem cautione literarum Apoſtolicarum nobis proſpexeritis, continentium, quod decedentibus Eccleſiarum perſonis Italicis vel Romanis, authoritate proviſionis veſtrae in Eccleſiis promotis, licite poſſemus perſonas idoneas praeſentare: cujus oppoſitum videmus quotidie demandari, (ſo little faith and truth was there then in Papal Bulls and promiſes) de quo plurimum miramur, cum non debeat ab uno & eodem fonte, aqua dulcis & amara defluere. Sane licet haec contra nos ſit communis peſtis introducta, pro qua contentiones, aemulationes, irae, rixae, nec non et caedes hominum poterunt fortaſſis exoriri; unius tamen comparium noſtrorum afflictionem exempli gratia producere decrevimus in medium; ut quod contra eum & juris ſui patronalis periculum hactenus eſt improvide procuratum, authoritate veſtra, ſi placet, revocetur in irritum. Cum igitur Robertus de Tuinge patronus Eccleſiae de Lu…hunum decedente N. Italico, ejuſdem Eccleſiae rectore, perſonam idoneam praſentaſſet ad eandem; obſtante mandato veſtro, diſtulit ipſum admittere Dominus Eboracenſis, licet contra perſonam praeſentatam nihil inveniret quod obſiſteret, ſed ſolam inhibitionem veſtram praetenderet. Verum, cum in incendio vicinae domus, noſtrarum immineat periculum: vobis tanquam patri ſupplicamus, quatenus tam praedictum Robertum quam nos omnes et ſingulos praedicta libertate praeſentandi Clericos noſtros ad Eccleſias noſtras vacantes libere uti permittatis: injungentes praedicto Archiepiſcopo, quod J. Clericum ad praedictam Eccleſiam ab eodem praeſentatum, pro quo etiam preces effundimus devotas, praeſertim cum ſit negotiis Regis & Regno noſtro neceſſarius, niſi aliquod Canonicum obſtiterit, non obſtante priori mandato veſtro, admittat: Ut ex hoc nos ad propenſiorem devotionem & famulatum Eccleſiae provocetis: Ne cum ſit jus advocationis praedictorum feudorum, pro quibus Domino noſtro militamus, cogamur illius invocare ſubſidium, qui jura et libertates Laicorum protegere tenetur et confovere. Valete.

Hereupon the Pope fearing a general revolt from him and the See of Rome, by the Engliſh as well as the Greeks and other Churches, if he gratified them not in *Mat. Paris, …i…m. Literae Papales ad Magnates▪ſome meaſure in this their juſt requeſt, returned them this anſwer.

GREGORIUS Epiſcopus, ſervus ſervorum Dei, dilectis filiis, nobilibus viris, Richardo Comiti Pictaviae & Cornubiae, & Baronibus Angliae, praeſentes literas inſpecturis, ſalutem, & Apoſtolicam benedictionem. Cum ex operibus noſtris, quae plenum perhibent teſtimonium veritati, ſit liquidum univerſis, quod nos perſonam Chariſſimi in Chriſto filii noſtri, Illuſtrem Regem & Reginam inter alios Reges & Principes Orthodoxos & regna, in quibus nomen colitur Chriſtianum, in Charitatis viſceribus ſpecialiter gerimus, & pacem ac tranquillitatem eorum propenſius affectemus, rite praeſumi non poteſt, & omnino credi non debet, quod nos, quantum cum Deo poſſumus agere, ſeu tolerare velimus, quod juſte poſſit honorem regiae ſerenitatis offendere, aut in eodem regno ſcandalum generare. Vnde cum intentionis noſtrae non fuerit nec exiſtat, ut beneficia in Regno Angliae conſtituta, quae ad praeſentationem pertinent ſecularium patronorum, Authoritate noſtra cuiquam conferentur, …cut ex quibuſdam literis noſtris, quondam in Angliam deſtinatis, quarum tenorem de verbo ad verbum celſitudini Regiae, ſub bulla noſtra duximus deſtinandum, colligitur evidenter; comperto nuper ex ejuſdem Regis & veſtrarum continentia literarum, quod quidam praedicti regni miles in Eccleſia de Lathun. Eboracenſis Dioceſis, quam olim cuidam de partibus noſtris Clerico, ignorantes quod praeſentatio ad Laicum pertineret, contuliſſe dicimur, jus obtinet patronatus, praelibati Regis & veſtris precibus inclinati, conceſſionem eandem auctoritate Apoſtolicarevocamus, venerabili fratri noſtro Archiepiſcopo Eboracenſi, noſtris dantes literis in mandatis, ut eum quem dictus miles ad praefatam eccleſiam duxerit praeſentandum, admittat & inſtituat in eandem, prout pertinet ad eundem, diuturnitate temporis cum per ipſum minime ſteterit non obſtante, dummodo aliud ſibi rationabile non obſiſtat. Tenore praeſentium diſtrictius inhibendo, ne alicui de caetero liceat Eccleſias praedicti Regni, in quibus laici ſunt patroni, praeter eorum aſſenſum, Apoſtolicae ſedis auctoritate conferre. Datum, &c. (It is obſervable that the Kings and Clergies rights of preſentation were not priviledged by this Letter from his Papal uſurpations on them by Proviſions, Tranſlations, Appeales, and Caſſations of the perſons elected which were by them ſtill continued.)

As the Pope Writ to the Nobles of England, ſo he directed his Letters to his Legate to the ſame effect, concerning the Advowſons and Benefices of Lay Patrons.