Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 387
ALEXANDER, &c. Dilecto filio Magiſtro Ruſtando, &c. cum olim Bertolde, Literae Papales nofariae.Marchioni de Cambrigia, pro negotii Regni Siciliae procuratione, duo Millia unciarum auri per dilectos filios, Reinaldum, Remerum, Pervium, Scottum, & Christopherum Colum, eorumque ſocios, Cives & Mercatores Senenſes, perſolvi mandaverimus, & propter hoc quaedam Monaſteria Eccleſiae Regni Angliae fuerunt in duobus Millibus Marcarum ſterlingorum novorum, de mandato noſtri eisdem Mercatoribus obligata. Quia praedictus Marchio & fratres ſui multorum & beneficiorum quae a nobis & Eccleſia Romana receperant, immemores exiſtentes, manifeſtam proditionem adverſus nos & eandem Eccleſiam, & Chariſſimum in Chriſto filium noſtrum Regem Angliae illuſtrem commiſerunt in Regno praedicto Siciliae, propter quod omnibus beneficiis & gratiis à nobis impenſis eiſdem, meritò ſunt privandi. Et de hujuſmodi pecunia non niſi tantum trecentae unciae fuerunt per dictos Mercatores eiſdem Marchioni & fratribus perſolutae; diſcretioni tuae in virtute obedientiae per Apoſtolica ſcripta firmiter praecipimus, quatenus pradicta duo Millia Marcarum, ab hujuſmodi Monaſteriis et Eccleſiis colligas, vel per alium colligi facias, et hoc per dilectum filium Magiſtrum Bernardum de Sen. Capellanum et nuncium noſtrum, vel per quemcunque alium Collegam ſuum, et eiſdem Mercatoribus antedictis aſſignata, valore praedictarum trecentarum Marcarum auri demiſſo Mercatoribus ſaepedictis, reſiduum tibi facias a detentoribus exhiberi, contradictores et detentores hujuſmodi per cenſuram Eccleſiaſticam appellatione poſtpoſita compeſcendo, non dbſtantibus aliquibus literis Apoſtolicis vel indulgentus cujuſcunque tenoris exiſtant impetratis, vel in poſterum impetrandis, per quas hujuſmodi ſolutio impediri valeat vel differri, ſeu ſi aliquibus literis Apoſtolicis a ſ…de Apoſtolica ſit indultum, quod excommunicari, interdici nequeant vel ſuſpendi. Poſtquam vero praedictam pecuniam collegeris vel receperis …dem detentoribus quibuſcunque, tu Monaſteria ipſa, & Eccleſias ſupradictas ab obligatione qua ſuper ſolutione facienda Mercatoribus ipſis de ſupradicta ſumma pecuniae tenebantur, Apoſtolica authoritate abſolvens, inſtrumenta publica, et lireras ſuper hujuſmodi obligatione confecta, viribus in poſterum carere decernas. Quid autem & quantum ab hujuſmodi Monaſteriis & Eccleſiis, vel Magiſtro Bernardo, & Mercatoribus ſupradictis, & aliis detentoribus quibuſcunque receperis, dilectis filiis Carbuco, & Jacobo de Laſt. vel eorum alteri, I. Remero, Gilberto Cremonenſi, & Mercatoribus Florentinis, qui pro mumtionibus civitatum & caſtrorum aliorum & locorum ejuſdem Regni Siciliae, duo Millia Marcarum ſterlingorum nobis liberaliter mutuarunt, ad quorum ſolutionem nos & Eccleſiam Romanam eis certo termino faciendam obligati ſumus eiſdem, ſicut caram gratiam noſtram habes, aſſignare procures. Non obſtante quòd tibi ſuper ſolutionibus quibuſdam pecuniarum ſummis eis & quibus aliis communiter faciendis, aliàs direximus ſcripta noſtra, quantitatem pecuniae, quam eis duxeris aſſignandam, tuis nobis patentibus literis intimando. Nos igitur de hujuſmodi ſumma pecuniae in praedictis Carb & Jacobo, vel eorum alteri, fuerit noſtro & Eccleſiae Romanae nomine perſoluta, reputabimus nobis et Eccleſiae praedictae fore plenarie ſatisfactum. Mandatum autem noſtrum taliter ſtudeas adimplere, quod ipſos Carb. & Jacobum, propter hoc non oporteat ulterius ad nos habere rerurſum. Quod autem haec omnia de voluntate noſtra procedant eidem Regi intimare procures. Abbates vero & Priores, & Conventus Monaſtenorum & Eccleſiarum, quae propter hoc obligata fuerunt, nec non et quantitatem pecuniae in qua quodlibet eorum Monaſteriorum, in quibus Eccleſiarum ipſarum tenetur ex obligatione hujuſmodi, praeſentibus fecimus annotari. Prior et Conventus de Dunelm. in quingentis marcis. Bathon. in quadringentis marcis. Abbas et Conventus de Thornela, in quadringentis marcis. Abbas et Conventus de Croilandia, in quadringentis marcis. Prior et Conventus de Giſeburnia ordinis S. Auguſtini, in trecentis Marcis fuerunt Authoritate ſedis Apoſtolicae obligati. Datum Anagniae decimo cal. Julii, Pontificatus noſtri Anno ſecundo.
Cum autem audiſſent Praelati Angliae, ut praedictum eſt, quod Papa & Rex confoederarentur Prior & Conventus Dunelmenſis & Giſeburniae nolunt conſentire obligationi praedictae.in ſubverſionem Anglicanae Eccleſiae, quod intelligi poteſt per praedicta, adeo in ambiguum rotabantur, et quaſi inter duas molas conterebantur, ut caeci neſcirent penitus quid agendum. Veruntamen Prior et Conventus Dunelmenſis, neque Prior vel Conventus de Giſeburnia, aliquo modo voluerunt flecti, ut conſentirent illi virulentae obligationi, ut ipſi ſuas Eccleſias tam enormi ſervituti inclinarent, licet omnes fere alii genua Baal incurvarunt. Sed ſteterunt, et ſuſpenſionem diutinam, et Romanae Curiae perſecutionem, et Mercatorum id eſt, uſurariorum Convitia, jurgia, et comminationes alacriter et viriliter, pro libertate ſuae Eccleſiae dimicantes ſuffinuerunt. Er ſicut ipſi doluerunt non habere in tali certamine conſortes, ita timuerunt ſuper omnia Papales, ne alii praeſtarent illis in tribulatione ſubſidium compatiendo, et ſimilia cum ſuis fratribus aggrediendo. Sed puſillanimes et meticuloſi incurvati ſunt, ut ab hoſtibus calcarentur. Et ſic non erat qui ſolatium impenderet, vel ſubſidium erhiberet, ſed diviſi, quaſi vento agitati, quilibet quae ſua fuerunt, Charitatis expertes, defendebant, et defendendo ſuccumbebant. Et haec cornua praeſtabant inimicis.
In what ſtrange forms of obligations thoſe Papal uſurpers and Merchants involved the King, his Proctors and others, this preſident of the Kings Proctors obligation to them under Pope Innocent the 4th. An. 1254. will evidence, the Original whereof I found in the White Tower Chappel.