Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 355 – Document 356

QUia Rex proponit per auxilium divinum, quod Eccleſia Weſtm. dedicetur, antequamRot. Vaſcon. 38 H. 3. m. 4. intus. De dedicatione Eccleſiae Weſtm. iter arripiat in Terram Sanctam, videlicet à die Sancti Edwardi, Anno Regni, &c. Triceſimo octavo, in unum annum, quo die per Dei gratiam Regia Corona decorabitur. Mandatum eſt Phil. Luvel Theſaurario, & omnibus Baronibus ſuis de Scaccario, quod tria millia Marc. per annum aſſignari fac. ad opus Eccleſiae praedictae promovendum & expediendum. In cujus, &c. Et mandatum eſt Reginae & Com. quod hoc fieri fac. Dat. per manum noſtram apud Milan. 20 die Marcii, Anno Regni noſtri 38.

The King by vertue of his Prerogative Royal, iſſued Writs to enquire of the real values of the Mannors, Lands, Rents, and Revenues of Religious perſons, (in nature of Doomſday Book) that he might the better improve them when they fell into his hands by vacancies, or deaths of Abbots and Priors, towards the debts he contracted by his foreign Wars, which the Monkiſh Hiſtorians thus relate.

Circa idem tempus, ſcilicet in feſto Sancti Edwardi, egreſſum eſt breve inauditumMat. Paris Hiſt. Angl. p. 866. Inauditum mandatum Regis Angliae. à Cancellaria Domini Regis, in quo nil boni poterat ſperari vel autumari. Henricus Dei gratia, &c. Inquiratur in Maneriis Religioſorum, quot ſint carucae propriae ad colendum Dominicum, & quot ſint conſuetudinariae, & utrum illae ex ſui diminutione poſſint conſtituere unam carucam per annum, vel majus vel minus? Similiter inquiratur de carucis precariis. It erum inquiratur cujus aeſtimationis ſit, quilibet per ſe communibus annis ſingillatim, deductis expenſis neceſſariè impenſis. Item inquiratur cujus aeſtimationis ſint opera & ſervitia ruſticorum per annum quae praestantur Dominis pro terris ſuis. Item, qui, & quanti & quales ſint redditus eorum in ſingulis Maneriis per annum. Ista inquiſitio fiat per quatuor viros fideles & praepoſitos loci ex ſingulis Maneriis Religioſorum.

Rex interea moram in Gaſconia protrahens infructuoſam, Theſauri ſui non tantumMat. Paris Hiſt. Angl. p. 867. Rex ex bonis Abbatium vacantium ſolvit ſuis debitoribus habiti, ſed habendi inaeſtimabilem ſummam conſumpſit. Et ſe ſuumque Regnum & Eccleſiam Anglicanam gravibus debitis irretivit: & ſi eſſet venalis Gaſconia, non tanti eſſet, ut arbitramur. Et cum de morte Abbatum memoratorum certificaretur, & quorundam aliorum Praelatorum defunctorum, utpote Epiſcopi Elienſis, & Abbatis Seleby, & multorum aliorum, quorum memores non ſumus in praeſentiarum, bona Eccleſiarum eorum juſſit in fiſcum redigi, et uſurariis, quibus tenebatur debitis obligatus, non veritus horribilem ſententiam Londini latam, perſolvi. Nec tamen aliquatenus Chartas pactas obſervavir.

What new unheard of forgeries, and unjuſt devices were ſet on foot by the Pope and his Agents to oppreſſe the Clergy of England, and involve them in bonds and debts to the Pope and King, (who ſerved each others turns) and that by the treachery of the Biſhop of Hereford and other Prelates, to ingratiate themſelves with both, theſe paſſages fully relate.

Diebus autem ſub eiſdem, Epiſcopus Herefordenſis Petrus de Eg…l…ke (cujusMat. Paris Hiſt. p. 881, 882. Mat. Weſtm. Anno 1255. p. 274. Epiſcopi Herefordenſis conſilium pr…m. memoria ſulphureum foetorem exhalat ac deterrimum) ad Regem vo…t, quem noverat totis niſibus Theſauros deſiderare, & eis indigere: illiuſque auribus inſtillavit hoc viroſum conſilium, dicens: Conſenti Domine mi propoſito meo, & inopiam tuam non tantum relevabo, ſed te faciam uſ que ad ſummam abundantiam Theſauris abundare. Si enim quaſi ad aliquod leve negotium mihi feceris tria vel quatuor ſigilla de aliquibus authenticis Angliae Praelatis haebere: ego nova interpretatione inducam Dominum Papam (ut firmiter ſpero) ad hoc, ut obligent ſe ſinguli Angliae Praelati, quaſi coacti nolentes, ad maximam pecuniae ſolutionem, ut indigentiae tuae ad plenum ſatisfiat. Et cum inclinaſſet cor Regis ad conſenſum, gaviſi ſunt quamplurimum. Et confeſtim tranſalpinavit Epiſcopus, ut promiſſa effectui manciparet, adjuncto ſibi quodam ſocio Roberto videlicet Walerano, ut efficacius Dominum Papam faſcinaret. Et cum Romam perveniſſet, invenit Papam moeſtum & confuſum, pro adverſis quae Eccleſiae nuper contigerunt. Erat inſuper tot debitis innodatus, quod audientium mentibus merito ſtupoporem poterant generare. Quae omnia, Rex Angliae ſub poena exhaeredationis ſolvere tenebatur. Inſtabant inſuper Mercatores tranſalpini uſurarii, exigentes urgentiſſimè & aſſiduè, ut perſolvantur eis debita ſua: quae quotidiè propter uſuras, poenas, & intereſſe, non minima ſuſcipiebant incrementa. Et cum ſic angeretur Papa, reſpondit Epiſcopus: Sancte Pater, ne ſollicitetur paternitas tua de quantitate & numero debitorum, licet inaeſtimàbili, quia ante receſſum noſtrum ab Anglia, Dominus Rex, ego & hic miles peritiſſimus, providimus tutam viam & certam formam, qualiter omnia ſine difficultate ſolventur: dummodò de favore & licentia tua, liceat mihi, quae cor meum parturiunt, proſequicum effectu. Dominus enim Rex tibi & Eccleſiae Romanae devotiſſimus, adeò Eccleſiae & viris Eccleſiaſticis pronus eſt & munificus, tot exhibens officia, tot conferens beneficia, in holoſericis, aedificiis, cereis, donativis, pretioſis & variis, quod Dei & omnium hominum ſibi gratiam comparavit. Similiter & Nobilibus ſuis tot confert munera, interris, gardis, & redditibus, ut meritò debeat chariſſimus omnibus reputari. Nuper per Franciam tranſiens, tot Eccleſiis cyphos argenteos, pallas, monilia, & Magnatibus Francorum & Praelatis tot contulit donativa in vaſis, annulis, zonis, & firmaculis, tàm opere quàm materia pretioſis; ut Francis ſuſcitaret laudem & admirationem, per quod nomen Anglorum famoſum ſydera penetravit. Hinc est quod deſiderant Angli ſitienter, & multum complaceret eis, ex praecepto tuo ſeipſos exinanire & gravare, & ad hoc obligare, ut cogerentur pia voluntate ipſum jam dilectum Regem à debitis omnibus liberare. Et oſtendens Literas, quas vulpina calliditate de quibuſdam Praelatis extorſerat, & ſigillis eorum conſignaverat, ſe reddidit de praedictis commentis credibilem, & Papam fallaciis proniorem. Cui Papa: Frater & amice chariſſime, fac ſuper hoc quod industria veſtra quamplurimum commendamus, viderit expedire.

Epiſcopus igitur Herefordenſis adjunctis ſibi quibuſdam Cardinalibus, quorum arbitrioProditio inaudita. bulla exponebatur, quorumque conſilio Papa praedeceſſoris ſui praeſumptuoſum factum exequebatur, Praelatos Angliae hujus fraudis penitus ignaros ad libitum obligavit, ita graviter, ut ſi omnia retroacta gravamina recenſerentur, hujus exactionis reſpectu levia poſsent reputari, annectens in Literis quaedam mendacia manifeſta. Quod ſcilicet tenebantur Praelati ſinguli, ad ſolvendum tali & tali Mercatori Senenſi, aut Florentino, tantam pecuniam; quam mutuò, ad expedienda quaedam utiliter negotia Eccleſiarum ſuarum, receperunt; cum tamen nullum eorum unquam vidiſſet, vel cognoviſſet, vel de aliqua mentio pecunia facta fuiſſet. Sin autem infra breviſſimum terminum injuncta non perſolverent, plenam habebant poteſtatem ipſi uſurarii, (quos Franci Bugeros vulgariter appellant) inſontes Dei famulos, Eccleſiae Praelatos, ommmodis punire ſententiis, jacturis gravibus condemnare, & angariis fatigare, ſicut ſequens ſermo loco ſuo & tempore declarabit. To promote theſe Papal frauds and other Exactions.

Circa dies eoſdem, Dominus Papa Alexander deſtinavit ad partes Anglicanas, MagiſtrumMat. Paris Hiſt. p. 884, 885. M. Ruſtandus à Papa deſtinatus, venit in Angliam. Ruſtandum Legiſtam, natione Gaſconienſem, Subdiaconum ſuum, dans Domino Archiepiſcopo Cantuarierſi, & Ep ſcopo Herefordenſi, & eidem Rustando poteſtatem colligend decimam de Anglia, de Scotia, & de Hibernia, ad opus Domini Papae vel Regis indifferenter, non obſtantibus aliquibus Literis indulgentiis prius directis, ſub quacunque forma verborum, vel etiam cauſa, pro qua conceſsa …uit, vel omni quod intelligi poſſit obſtaculo. Dedit etiam eiſdem Dominus Papa poteſtatem abſolvendi Dominum Regem cruceſignatum a voto ſuo, *Notwithſtanding all his former Writs, Oathes, Engagements, Declarations to foreign Princes, to perform this voyage.ne iret in terram Hieroſolymitanam, ita tamen ut iret in Apuliam hoſtiliter, ad debellandum Manfredum filium Frederici quondam Imperatoris validum Eccleſiae Romanae inimicum. Accepto à Domino Rege Sacramento per Epiſcopum Bononienſem, ſpecialiter ad hoc à Domino Papa deſtinatum, & ad inveſtiendum Aedmundum de Regno Siciliae, ut praedictum eſt.

The Pope having conferred Sicily and Apulia upon the King, to engage him againſt Conrade and Manfred, writ Letters to Richard Earl of Cornwall to lend him monies and promote an ayd to carry on that War, which the Earl, Nobles and Prelates aſſembled in Parliament utterly refuſed to lend or grant upon the Popes account.

Anno verò ſub eodem, ad feſtum Sancti Edwardi, fuerunt apud Weſtmonaſterium Mat. Paris Hiſt. p. 884, 885. Mat. Weſtm. Anno 1254. p. 261. Parliamentum celebratum, propter commiſſionem M. Ruſtandisomnes ferè Angliae Magnates. Inter quos prius Rex alloquebatur fratrem ſuum Comitem Cornubiae Richardum, petens ab eo inſtantiſſimè auxilium pecuniare. Cui Comiti Dominus Papa ſimiliter Literas deprecatorias direxerat, ſupplicans in quadraginta millibus, ſalvo fratri ſuo, mutuò ſubveniret, ut quaſi dans ea eidem, pium daret aliis exemplum ſubveniendi. Comes autem nec preces Regis, nec Papae voluit exaudire, & eo maximè, quod negotium eundi in Apuliam aſſumpſit ſine conſilio ſuo & aſſenſu Baronagii ſu…, ſibilis Tranſalpinantium faſcinatus. Ab aliis autem interpellatum fuit, de ſubventione facienda. Et reſponſum fuit, quod omnes tunc temporis non fuerunt juxta …enorem Magnae Chartae ſuae vocati, & ideo ſine paribus ſuis tunc abſentibus, nullum voluerunt tunc responſum dare, vel auxilium concedere, vel praeſtare. Rex itaque ad conſuetas converſus cavillationes, ut Magnates flecteret ad conſenſum, per multos dies negotium Parliam…nt… diſtulit inchoati, ita ut uſque in menſem, fictis occaſionibus negotium protelaret. Et tunc ad alium locum conciliaturos, evacuatis in Civitate Londinenſi crumenis, potius provocavit, quam convocavit. Comes verò Richardus, vir cautus & circum ſpectus, Epiſcopum Herefordenſem, & Robertum Walerannum ſocium ſuum, acriter & merito redarguit, eo quod tam enormiter in Regni ſubverſionem, Regem infatuarent. Et ſic infecto negotio ſinguli provocati, ad propria remearunt. Sciendumque quod quando Dominus Rex rediit de Gaſconia, tenebatur debito trecentarum millium Marcarum & quinquaginta. Nec tamen idcirco deſiit inconſultè, tàm prodigialiter, quàm prodigaliter quotidiè Theſaurum ſuum habitum & habendum alienigenis diſtribuere, quem Anglia, quam puteum reputavit inexhauſtum, fuerat ejectura. Electo etenim Tholet…no, redditum & Theſaurum contulit non modicum. Similiter & Epiſcopo Bononienſi, Ruſtando quoque cum donativis chariſſimis, contulit unam opimam Praebendam in Eccleſia Eboracenſi.

How much the Biſhop of Hereford, and Rustand the Popes Legate, abuſed, oppreſſed the Religious perſons and Clergy of England this year, and what complaints they made againſt them, theſe paſſages diſcover.

Epiſcopus Herefordenſis cum ſuo Ruſtando in Praelatos Angliae, maximè Religioſos,Mat. Paris Hiſt. p. 885, 886. Literae Papales impetratae pe… Epiſcopum Herefordenſem. authoritate Apoſtolica roboratus, deſaevire coepit his Literis. ALEXANDER Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Epiſcopo Herefordenſi, &c. Cum te ſciamus pro utilitatibus & Conventus Sancti—ac Monasterii Sancti—pro quibus ad ſedem Apoſtolicam acceſſiſti, magna oportere ſubire gravamina expenſarum, nepro defectu ipſarum eadem inexpedita remanere contingat, fraternitati tuae contrahendi mutuum propter hoc uſque ad ſummam quingentarum, vel ſexcentarum, vel ſeptingentarum, vel amplius Marcarum ſterlingorum, nomine dictorum Abbatis et Conventus, et Monaſterii, et ipſos Abbatem et Conventum, ac ſucceſsores eorundem, et ejuſdem Monaſterii bona creditoribus obligandi, ac renunciandi conſtitutioni de duabus diaetis editae in Concilio generali, & beneficio reſtitutionis in integrum & omnibus Literis indulgentiis Apoſtolicis impetratis, & impetrandis, necnon & conventioni judicum, ſi ipſorum creditorum nomine Apostolicas Literas ſuper hoc cujuſcunque tenoris in poſterum impetrari contigerit, plenam auctoritate praeſentium concedimus facultatem. Ita tamen, quod ipſi & ſucceſſores eorum creditoribus hujuſmodi pecuniam ſolvere, necnon ad damna & expenſas ac intereſſe, ſi à termino à te ſtatuendo, pecuniam eandem non ſolverunt, ſuper quibus juramento ipſorum vel eorum alicujus, ſine aliqua probatione, qui dictam pecuniam mutuaverint, credi volumus, teneantur. Et dictis creditoribus praetextu alicujus conſtitutionis Canonicae vel civilis, aut cujuſcunque privilegii vel indulgentiae, de quibus in noſtris literis plenam & expreſſam oportet fierimeutionem. Et ne ipſi ſucceſſores eorum, amplius in aliquo valeant ſe tueri, dictam pecuniam in utilitatem ipſorum Abbatiis & Conventus, & Monaſterii verſam eſſe, probandi neceſſitas non incumbat. Data, &c. Eodem tempore, petiit Papa pecuniam ſibi commodari à Comite Richardo, ſcilicet quinque millia Marcarum, ad promotionem nepotis ſui Aedmundi. Cui Comes: Nolo theſaurum ſuperiori commodare, quem non poſſum diſtringere. Haec et alia deteſtabilia, a ſulphureo fonte Romanae Eccleſiae, proh pudor, imo et proh dolor, tunc temporis emanarunt.

Hereupon, Ruſtandus tunc temporis univerſos Aagliae Praelatos convocavit auctoritateMat. Paris Hiſt. p. 886, 887. Conſilium Londini habitum à Praelatis Angliae. Papali Londinum conveniendos; ut ibi Domini Papae praeceptum obedienter audirent, in quindena ſancti Michaelis. Et de arduis tam Domini Regis quam Papae negotiis contrectantes, tanquam filii obedientiae, diſcretè ac favorabiliter de rebus poſtulatis & poſtulandis reſponderent: Ubi cùm dictis loco & tempore conveniſſent, lectis & intellectis Ruſtandi poteſtatibus, fecit idem ſermonem fieri ab Vniverſis, exigendo infinitam pecuniam per ſcripta plena injuriis et iniquitate, quae poſſent patientiſsimi cor virulenter ſauciare. Quae pecunia, ſi conſideretur et colligeretur, Eccleſia Anglicana, imo totum Regnum viliſsimae ſubjaceret ſervituti, et irreſtaurabili laederetur paupertate. Erat autem onus importabile, quod aliis impoſuit bajulandum, nolens illud digito movere. Vt enim de aliis ſileam, ſoli domui Sancti Albani injunxit ſexcentas Marcas Domino Papae numerare; exceptis uſuris et gravibus conditionibus, quibus ipſam domum arctarent Mercatores uſurarii, quibus conceſſa poteſtas ad ſuae voluntatis fuerit arbitrium Eccleſias opprimendi. Praeterea conabantur Rustandus & Epiſcopus Herefordienſis, & eorum complices, terminum ſolutionis feſtinando abbreviare, ſub poena ſuſpentionis et excommunicationis. Quem terminum, nullo modo tenere poſſent Obligati. Sed hoc factum eſt, ut cogerentur Praelati mutuo accipere ipſam pecuniam a Mercatoribus, et eorum uſuris illico intricati ſubjacere. Quod omnibus & ſingulis non tam difficile, ſed impoſſibile videbatur. Et cùm ſtrictiſſimum conſilium ſuper his per plures dies haberetur, longa trahens, praecordialiter ſuſpitia Epiſcopus Londinerſis Fulco, ait. Antequam tantae Eccleſiae conſentiam ſervituti et injuriae, ab intolerabili oppreſsione profecto decapitabor. Cujus conſtantiam cum audiſſet Epiſcopus Wygornienſis Walterus, ait in propatulo: Et ego priuſquam tali ſubjaceat Eccleſia ſancta ſubverſioni, ſuſpendio condemnabor. Quorum ſalubribus aſſertionibus omnes alii firmiter animati, conſtanter promiſerunt ſe veſtigia beati Thomae Martyris, qui pro libertate Eccleſiae ſe permiſit excerebrari, pedetentim ſequuturos. Attamen arctabantur undique, Rex adverſabatur, Papa pecuniae inhians inimicabatur, Magnates matri ſuae Eccleſiae non compatiebantur. Ruſtandus homo literatus & efficax ad nocendum ſtimulabat. Archiepiſcopus Cantuarienſis, qui vacillantis Eccleſiae Petri ac naviculae fluctuantis nauclerus eſſe teneretur; in partibus tranſmarinis ac remotis, terrenis negotiis implicatus, gregem ſuum minus quam expediebat gubernavit. Eboracenſis Archiepiſcopus, vir magni conſilii & profundi pectoris, in fata conceſſit. Electus Wintonienſis, tum quia Pictavienſi…, tum quia frater Regis perſequentis, tum quia nou Epiſcopus, ſuſpectus habebatur, atque idcirco vitabatur. Herefordenſis verò Epiſcopus non ſuſpectus, ſed manifeſtus adverſarius habebatur. Invocata igitur Sancti Spiritus conſolatione, appellantes ad praeſentiam Papae, qui ſinum refugii pandere habet omni oppreſſo, ſuper tam intolerabili et inaudita exactione, contradixerunt voluntariis et impetuoſis magiſtri Ruſtandi oppreſsionibus et comminationibus. Et illico acclamatum eſt Londini voce praeconia, auctoritate Epiſcopi Londinenſis, ne aliquis auctoritate literarum magiſtri Ruſtandi placita moveret, vel exqueretur diebus pluribus. Quod cum eidem Ruſtando intimaretur, conqueſtus eſt Regi graviſſimè, aſſerens quod Epiſcopus Londinenſis omnes alios Praelatos animavit, ad contradicendum voluntati Regiae ac Papali. Rex autem iratus valdè conviciabatur Epiſcopo, aſſerens, quod nec ille Epiſcopus, ne aliquis de genere ejus ipſum Regem dilexiſſet. Et quod efficaciter pro urar…t, ut Papa animadverteret in ipſum et puniret. Ad quod Epiſcopus; Auferant Epiſcopatum, quem tamen, non poſſunt de jure auferre, Papa et Rex qui me fortiores ſunt. Tollant mitram, galea remanebit. Ipſo etiam tempore inſtillatum eſt multorum auribus quoddam incredibile, quod quidem abſurdum eſt & nefas credere, quod ſcilicet quidam falſarii Bulla nequiter abutebantur. Et ſcedulis vacuis, Bullam appendebant; ut quid placeret, poſtea inſcriberetur. Dicebant enim ad invicem: Non placeat Christo, ut Dominus Papa, qui proculdubio vir ſanctiſſimus eſt, talibus conſentiret enormitatibus, quem conſtat eſſe ad tantum apicem divinitus ſublimatum; Qui fecit, quod nunquam aliquem Papam feciſſe meminimus, poſtulavit enim ab Eccleſia precum devotionem ſibi impendi. Et quomodo credi poteſt, quod hic faciat pejora prioribus? abſit. Et ita querentes ſolatium ſuae imperitiae et anguſtiae, falſariistalia deliramenta ſub involucro imputabant.Epiſcopus Herefordenſis & ſui nituntur ſchiſma inter Praelatos ſuſcitare.

Procurare interim ſummoperè nitebantur Epiſcopus Herefordenſis & Ruſtandus, & alii Tranſalpini, ſuſcitare ſchiſma & diviſionem inter Praelatos Angliae, ne concorditer cohaerentes, Dominum Papam in viam dirigerent veritatis; Et ſic à propoſito fruſtarentur, pecuniis inhiantes, ſecundum illud Evangelicum: Omne Regnum in ſe diviſum deſolabitur.Mat. Paris Hiſt. p. 888, 889. Secunda congreſſio Praelatorum coram Ruſtando.

Per idem tempus, dum omnium Angliae Praelatorum univerſitas iterum coram magiſtro Ruſtando Londini congregarentur, & nimis quotidianis deceptationibus vexarentur: Tandem propter abſentiam Archiepiſcopi Cantuarienſis, qui in ultramarinis partibus morabatur, & propter Eccleſiam Eboracenſem, quae ſecunda eſt in R…gno, vacantem, & propter aliquorum Epiſcoporum abſentiam; cepit certa reſponſio ſuper poſtulatis à Domino Papa per magiſtrum Ruſtandum, dilationem uſque ad feſtum Sancti Hilarii, ut tunc omnes ibidem congregati, efficaciter & preciſè reſponderent. Et ſic diviſi, ſinguli poſt multa damna, expenſas, & taedia, neſcientes quid acturi forent, ad propria remearunt. Sic enim ſive juſte, ſive injuſte, per dictum magiſtrum Ruſtandum ſuſpenderetur quis, vel excommunicaretur, Rex quaſi leo in abſcondito, quaerens quem devoraret, poſt quadraginta dies omnia diriperet infiſcata. Papa et Rex, velut Paſtor et Lupus, in ovium exterminium confoederati, omnibns ruinam minabantur. Ex tunc igitur quaſi caeci palpantes ad parietem, diviſi ſunt; & quilibet ſibi conſulere more Anglicorum ſatagebat. Qui ſi de communi aſſenſu communem ſyndicum & prolocutorem ad Romanum Curiam deſtinaſsent, foelici pace congauderent communiter.

Tranſit igitur annus ille Romanae Eccleſiae, et Papali Curiae, ſi devotionem Anni Concluſio.Populi reputet, virulentiſsimus. Expiravit enim, quae conſuevit haberi devotio habita a Praelatis et populo penes matrem noſtram Romanam Eccleſiam, et patrem et paſtorem noſtrum, Dominum videlicet Papam. Et ſi illa Curia fideles Chriſti multoties uſque ad amaritudinem ſpiritus cruentaverit, nunquam tamen, ſicut hoc, et ſequenti anno, tam lethaliter Vniverſos Chriſti ſervos et ſingulos ſauciavit. Coguntur enim inſontes idololatrare, et quaſi Apoſtatae, veritati, quae Deus, abrenunciare. Et praeter hoc, quod etſi intolerabile ſit, tamen tolerabilius reputatur, bonis temporalibus violenter depraedantur. Quae autem inconvenientia Annus iſte Angliae praeſentavit, praeſenti pagina duximus inſerenda. Caſſantur Sanctorum privilegia indulgentiae, nec reputantur, et hoc non ſine injuria eorundem; Poteſtatem habet * Papa in his quae operantur in aedificationem, Mat. Paris Hiſt. p. 889, 890.non in his quae ad ruinam, ſecundum Epiſcopum Lincolnienſem Robertum. Pro triennio commutatur quinquennium, in promiſsione decimae, ſubito, et tacite quia promiſsa ſit per triennium. Novum ſuper terram, conſueverunt ſemper laici Praelatis decimare tantum, nunc Praelati laicis decimare coguntur. Conceſſa fuit decima in ſubſidium Terrae Sanctae, cogimur transferre eam in ſubſidium Apuliae contra Chriſtianos. Conceſsa fuit decima pro obſervatione Chartae, quam tenere predictus Rex Henericus tenebatur, quae tamen non obſervatur. Conceſſa fuit decima ut Regi in Terram Sanctam peregrinanti, particulatim ſecundum proviſionem diſtribueretur, non uti nunc; de Obligatione injuſtiſſime graviora ſubire cogimur, multipliciter mentiri, falſo profecto juramento, quod caelitus prohibetur in utroque teſtamento. Concedere cogimur terminos ſolutionis, quos nullo modo tenere poſſumus, ut incidamus in laqueos uſurariorum ſuorum, quos ſocios eorum novimus, & participes. Datur poteſtas perſonis prorſus indignis ſuper Nobiles Eccleſias, & eorum Praelatos excellentes▪ Venduntur Praelati ut Boves et Aſim, Ecce ultimae conditio ſervitutis. Ecce venditores ejiciendi a Templo, flagellandi. Sed quia ignobilius eſt facere injuriam violenter, quàm pati cum innocentia, credendum eſt, quod ſuper hoc Clamor aſcendat quaerulus ad Deum Dominum ultionum.

There being many ſuits and controverſies between the Archbiſhop of Canterbury, and Biſhop of Rochester, (much vexed, oppreſſed by his power) the King upon the Biſhops complaint, as Supream Patron and Ordinary, to preſerve publick peace, iſſued this Writ to the Juſtices Itinerant, to ſtay all ſuites between them; to ſummon the Archbiſhops Bayliffes, and the Biſhop and their witneſſes before him, his Nobles and Council the next Parliament, where he would hear and decide all differences between them by their and the Juſtices advice.

REX Gilberto de Preſton, & ſociis ſuis Juſtic. proximo itineraturis in Com. Kanc. Clauſ. 39 H. 3. m. 6. dorſo. Pro Epiſcopui Roff.ſalutem. Quia ex gravi quaerela venerabilis Patris L Roffenſis Epiſcopi apertius intelleximus, quod diſtrictiones & exactiones quas Ballivi Venerabilis Patris B. Cantuarienſis Archiepiſcopi faciunt in Epiſcopatu Roffenſi, & pro juribus temporalibus quae idem Archiepiſcopus exigit, & idem Epiſcopus debere fieri contradicit in Epiſcopatu praedicto, immenſa damna, homicidia et aliae tranſgreſſiones, quae ſunt contra pacem noſtram, accidere poſſunt in terra noſtra, in magnum praejudicium & turbationem pacis noſtrae, et grave ſcandalum univerſalis Eccleſiae, maxime, ſi inter tales Eccleſias quales ſunt▪ Eccleſia Cantuar. & Eccleſia Roffenſis, quae tam ardua praeminent dignitate & authoritate talia debeant ſuboriri, Nos volentes hujuſmodi infortunatis caſibus obviare niſu quo poſſumus ampliori, Vobis Mandamus firmiter injungentes, quod omnes diſtrictiones, exactiones & contentiones ortas & exiſtentes inter praedictos Archiepiſcopum & Epiſcopum, poni faciatis in reſpectum uſque ad feſtum beati Edwardi proxim. futur. praefigentes tam magiſtro Hugoni de Mortuo Mari, & magiſtro Henrico de Gaunt Ballivis dicti Archiepiſcopi, quam praedicto Epiſcopo diem illum, quod ſint coram nobis apud Weſtm. ſicut eis per literas noſtras mandavimus. Et nos tunc per Conſilium dilecti fratris noſtri R. Com. Cornub. et aliorum Magnatum noſtrorum qui ibidem intererint, vires et diligentiam apponemus in praemiſsis, ad praedicta inconvenientia praecavenda, prout utriuſque Pontificis commodo et honori viderimus melius convenire; Et ſcire faciatis dicto Epiſcopo Roffenſi, quod priſones pro quibus orta eſt principaliter contentio praedicta, dictis die & loco coram nobis venire faciatis, & vos ipſi ſitis ibidem coram nobis, ad teſtificandum quantum ad vos pertinet quid actum, et ad conſulendum quid faciendum fuerit in praemiſsis. Teſte Rege apud Alnewick. 23. die Septembris.

The King by reaſon of his abſence and buſineſs in the parts of Scotland, being unable to be perſonally preſent at the feaſt of St. Edward at Weſtminſter, which he annually celebrated, by vertue of his Eccleſiaſtical authority, conſtituted ſeveral perſons to ſolemnize this feaſt, and make offerings, proceſſions, and give almes in his ſtead; and commanded the Pariſhioners of St. Margaret, and the Londoners to go to Weſtminſter in proceſſion with wax Tapers, and other formalities for the honour of this Saint and Holy day, by this Writ.