Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 335 – Document 354
OMnibus Chriſti fidelibus praeſentes Literas inſpecturis vel audituris, W. & J. Clauſ. 38 H. 3. m. 5. De quodam miſſo in Hibernia ad Decimas Eccleſiarum colligendas.Norwicen. & Cicestr. Epiſcopi, & R. Abbas Weſtmonaſterii, ſalutem. Cum nobis ſpecialiter per Summum Pontificem ſit injunctum, quod per nos & alios quos ad hoc idoneos viderimus, negotium Crucis & collectionem Decimarum proventuum Eccleſiaſticorum per Regnum Angliae & alias terras Regi Anglia ſubjectas exaequamur, prout in Literis Domini Papae nobis ſuper hoc directis plenius continetur: Nos L. Archiepiſcopo Dublin. Magiſtro Laurentio de Sumercote, & Johanni de Friſſinon in executione dicti negotii Crucis, cruceſignatorum tuitione, Juſtitiae exhibitione, & collectione Decimarum proventuum Eccleſiaſticorum tàm minorum quàm majorum, & omnibus articulis dicta negotia contingentibus, & ſine quibus expediri non poſſunt, per totum Regnum Hiberniae committimus vices noſtras, ut …pſi tàm per ſe quàm per alios quos ad hoc idoneos elegerunt, quibus omnibus & ſingulis vices noſtras committimus, omnia & ſingula dicta negotia contingentia exequantur. Sententias verò quas tulerint in rebelles ratas habebimus, & eas faciemus Deo auctore inviolabiliter obſervari. Volumus autem, quod pecuniam quam receperint in locis tutis deponant, quouſque à Domino Rege vel à nobis aliud receperint in mandatis. Quod ſi non omnes hiis exequendis potuerint intereſſe, duo vel unus ea nihilominus exequantur, proviſione quod in receptione pecuniae & ipſius depoſitione abſque praeſentia dicti Magiſtri Laurentii, vel alterius ab eo ſpecialiter deputati, quem de conſilio Domini Regis hiis negotiis praeficimus, nihil penitus attemptetur. Si autem circa dictorum negotiorum executionem dubitatio oriatur, damus ſpecialem poteſtatem dicto Magiſtro eam interpretandi nomine noſtro, qui in hiis omnibus noſtras voluntates novit plenius & proceſſus: Tranſcripta vero Literarum Papalium eidem Magiſtro tradidimus, quorum quaedam ſigillo Domini Regis & noſtris, quaedam noſtris tantum, quaedam Ciceſtrenſis Epiſcopi ſolummodo fecimus ſigillari. In cujus, &c. praeſentibus ſigillum Domini Regis una cum noſtris apponi procuravimus. Dat. &c.
Theſe Commiſſioners granted this Annual Salary by another Writ, by advice of the Kings Counſil, to Laurence Sumercote, ſent into Ireland to collect this Diſine.
OMnibus, &c. ut ſupra, ſalutem. Noveritis nos Anno Domini 1254. in feſtoClauſ. 38 H. 3. m. 5. dorſ. Sanctae Mariae Magdalenae conveniſſe cum Magiſtro Laurentio de Sumercote quem in Hiberniam mittimus pro negotio Crucis, & Decima Eccleſiaſticorum proventuum ibidem colligenda de Conſilio R. Com. Cornubiae, & aliorum Conſiliariorum Domini Regis, quod idem Magiſter recipiet annuatim anno & termino praedicto currere incipiente, Centum Libras ſterlingorum pro expenſis ſuis & Clericorum ſuorum, ac familiae univerſae de pecunia Crucis in Hibernia per manus Collegarum ſuorum, quibus eadem negotia ſunt commiſſa. Et ſi humanitus contingeret de altero Collegarum, alter qui ſuperſtes fuerit eidem Magiſtro eandem pecuniam numerabit. Hanc vero pecuniam recipiet idem Magiſter quamdiu ſe de praedictis negotiis intromittet, vel donec commiſſionem eidem factam duxerimus revocandam. Si autem medio tempore humanitus contigerit de eodem Magiſtro, tunc pro rata temporis ſolvetur eidem vel Executor. ſuis portio pecuniae ſupradictae. Praedictus vero Magiſter Juramento corporaliter praeſtito nobis promiſit, quod fideliter & diligenter in praemiſſis laborabit, & de Adminiſtratione ſua reddet nobis fideliter rationem. In cujus, &c. ut ſupra.
Theſe Patents and Grants of theirs were backed with this other in the Kings name, ſigned by the Earl of Cornwall, then keeper of the Realm in the Kings abſence.
REX L. Dublin. Archiepiſcopo, & Magiſtro Johanni de Friſſinon, ſalutem.Clauſ. 38 H. 3. m. 3. intus. Hibern. Sciatis quod aſſociavimus vobis Magiſtrum Laurentium de Sumercote, Domini Papae Subdiaconum, & Canonicum Ciceſtrenſem, ad negotium Crucis exequendum in Hibernia, & ad Decimam proventuum beneficiorum Eccleſiaſticorum ejuſdem terrae nobis conceſſam unà vobiſcum colligendam. Ipſumque ad vos ad hoc mittimus, mandantes, quatenus ipſum Magiſtrum Laurentium commendatum habentes, ipſum ad praedicta negotia vobiſcum expedienda admittatis, & eidem de pecunia Crucis ſingulis annis habere faciatis Centum Libras ſterlingorum pro expenſis ſuis & Clericouum ſuorum, & familiae ſuae quamdiu de praedictis negotiis ſe intromiſerit, & donec W. & J. Norwic. & Cicestr. Epiſcopi, & Abbas Weſtm. commiſſionem eidem Magiſtro factam duxerint revocandam, prout in Literis Patentibus eorundem Epiſcoporum & Abbatis vobis inde directis, quibus ſigillum noſtrum eſt appenſum, continetur, quia de eadem pecunia nihil recepit in Anglia. Teſte R. Com. Cornub. apud Weſtm. 5. die Auguſti.
The Archbiſhop of Ardmach in Ireland conſecrating one Geoffry de Cuſak Biſhop of Meden in Ireland, elected without the Kings commandment, licenſe, or ſubſequent confirmation, who thereupon took upon him to conferre Benefices belonging to the Biſhoprick; the King upon complaint of another elected and confirmed Biſhop thereof by the Kings conſent, though not conſecrated, iſſued this memorable Writ to the chief Juſtice of Ireland, to preſerve the Rights of his Crown againſt theſe conſpirators, to make void and null all preſentations of the intruder, and to puniſh all reſiſters in ſuch manner as the Writ preſcribes.
REX Juſtic. Hiberniae, ſalutem. Monſtravit H. Medenſis Epiſcopus, quod poſtquamClauſ. 38 H. 3. m. 10. dorſo. Hibern. recuperaverat ſpiritualia Epiſcopatus ſui ab illis ad quos confirmatio ſua pertinebat, & à nobis Temporalia, frater Galfr. de Cuſak, gerens ſe pro Epiſcopo Mederſi, qui conſecratus fuerat per Archiepiſcopum Armacanum, in Regiae dignitatis praejudicium, cum id a nobis nullum habuiſſet aſſenſum, nec ante confirmationem ſuam petiviſſet, contulit quaſdam Eccleſias in praejudicium noſtri, necnon et ipſius H. quarum unam recepit R. de Norwic. Cancellar. noſter Hibern. Et ideo vobis mandamus, quod eidem Radulpho ex parte noſtra firmiter injungatis, quod Eccleſiam illam in praejudicium noſtri non praeſumat retinere, et de caetero ſimilia facere non praeſumat; excommunicatos etiam ab eodem H. vel Officialibus ſuis cum vobis fuerint denunciati, ſecundum conſuetudinem Hiberniae capi faciatis, ac reſiſtentiam Laicalem quam in Eccleſiis contra ipſum vel ſuos inveneritis amoveri faciatis. Et ſi aliqui ſibi vel ſuis de rebus vel corporibus ſuis fuerint minati, ab ipſis bonam ſecuritatem per ſufficientes plegios cap. quod nihil mali eidem electo vel ſuis per ipſos eveniet. E…praemiſſa eo diligentius exequamini, quod praedicti Archiepiſcopus et frater G. nituntur excludere nos et haeredes noſtros, ne licentia a nobis requiratur eligendi Epiſcopum in Eccleſia Medenſi, quod in gravem laeſionem juris noſtri redundaret.
Teſte A. Reginam, & R. Comitem, apud Weſtm. 8. die Maii. Per Reginam.
After which the intruded Biſhop procuring a Letter from the Pope to ſome Biſhops and other perſons in Ireland, to examine this difference between the Biſhop elected, approved by the Kings licenſe, and this intruder, (by the Popes authority) in prejudice of the Kings antient Right and Regal authority, the King thereupon iſſued this memorable Writ and Prohibition to them, not to do any thing therein to his or the Biſhop elects prejudice, under pain of ſeiſing their Temporalties; declaring his own and his Progenitors right, that no Biſhops ought to be elected in Ireland, but by his precedent licenſe, and ſubſequent ratification of them.
REX Laon. Epiſcopo, Archid. Waterford, & Miniſtro ordinis fratrum MinorumClauſ. 38 H. 3▪ m. 13. in Hibernia, ſalutem. Cum temporibus Progenitorum noſtrorum & noſtra conſuetudo hactenus ſit obtenta, Quod vacantibus Archiepiſcopatibus, Epiſcopatibus terrae noſtrae Hiberniae, a nobis petita fuerit licentia eligendi, et factis electionibus noſter aſſenſus requiri conſueverit: Et etiam in ultima vacatione Epiſcopatus Med…ſi, videlicet antequam R…chardus quondam Medenſis Epiſcopus, in ejuſdem loci Epiſcopum eligeretur, a nobis fuerit licentia eligendi petita, et electione de ipſo facta, noſter ſuper hoc requiſitus fuerit aſſenſus; miramur quamplurimum, quod B. Armachanus Archiepiſcopus, et Fr. Galfr. de Cuſac, juri et poſſeſſioni noſtrae in hac parte ſe opponunt. Et ideo vobis mandamus, in fide qua nobis tenemini firmiter injungentes, quatenus in cognitione cauſae quae vertitur coram vobis authoritate Literarum Domini Papae, inter Hugonem Medenſ…m electum ex una parte, & praedictos Archiepiſcopum & fratrem G. ex altera, ſuper praedicta licentia eligendi taliter vos geratis, quod dignitas Regia nullam in hac parte jurium ſuorum, vel poſſeſſionis ſuae ſuſtineat laeſionem. Scituri, quod ſi ſecus egeritis, diſſimulare non poterimus quin contra vos, et praedictos Archiepiſcopum et fratrem Galfr. manum prout expedire viderimus extendamus.
Teſte A. Regina noſtra, & R. Comite Cornubiae fratre noſtro, apud Windeſ. 16 die Februarii. Per Conſilium.
This right of the Kings in Ireland, is thus ratified by the Kings own licenſe granted to the Dean and Chapter of Waterford, whiles in Gaſcoigne.
REX conceſſa Decano & Capitulo Waterford. Eccleſiae licentia eligendi, volensRot. Vaſcon. 38 H. 3. m. 3. intus. Pro Decano & Capitulo Waterford. eorum parcere laboribus & expenſis mandat J. filio Galfr. Juſtic. ſuo Hiberniae, quod cum eorum electus vel poſtulatus ei fuerit praeſentatus, Regium ei aſſenſum adhibeat et favorem, dum tamen nulla ſit Regi ratione ſuſpectus: et cum aſſenſum ſuum loco Regis obtinuerit, et poſtea beneficium confirmationis obtinuerit, & hoc eidem Juſtic. conſtiterit de praedicto Epiſcopatu & omnibus ad eundem Epiſcopatum pertinentibus quae fuerunt in manu Regis, eidem electo vel poſtulato plenam ſeiſinam habere fac. accepto prius, ab eodem electo vel poſtulato fidelitate Regidebita et conſueta. Et quod provideat, quod ab eodem Decano & Capitulo Literas habeat Patentes & continentes, quod iſtam gratiam R. temporibus futuris non trahat in conſequentiam. In cujus, &c. Dat. per manum noſtram apud Millan. 28 die Marcii, Anno Regni noſtri 38.
The King being in Gaſcoigne and wanting ayd, ſent this Writ to the Chief Juſtice of Ireland, to come thither in perſon with a good Traine of men to ayd him, if there were no danger of an inſurrection from the Iriſh, elſe to ſend Maurice fitz Gerald to him with a competent Train, and to borrow money from the Popes Collector in Ireland with his conſent for that affair, to be repayed him at a certain day.
REX J. filio Galfridi Juſtic. ſuo Hyberniae, ſalutem. Quia audivimus, quodClauſ. 38 H. 3. m. 9. dorſo. Hybern. Hybernienſes nimis ſuperbiunt propter adventum veſtrum, & dilecti & fidelis noſtri Mauritii filii Ger. & aliorum Magnatum noſtrorum Hyberniae ad nos in Waſcon. comminantes paci & tranquillitati Terrae noſtrae Hyberniae: Vobis mandamus, quod ſi ſalvo ſtatu praedictae Terrae, & ſine periculo ejuſdem ad nos venire poſſitis in Waſconiam, ad nos illuc cum honeſta Comitiva armatorum, tàm ad denarios noſtros ſi opus fuerit, quàm aliunde, cum omni feſtinatione veniatis; dimiſſis in praefata terra Hyberniae, ad defenſionem ejuſdem Terrae praefato Mauritio, & aliis probis hon inibus praedictae Terrae, quos ad defenſionem ejuſdem Terrae ſufficientes & idoneos reputatis. Ita quod ſecuri ſitis, quod propter receſſum veſtrum nullum nobis aut dilecto filio noſtro Edwardo immineat periculum in hac parte. Et ſi fortè tantus ſit timor, vel tantum periculum Terrae Hyberniae memoratae, quod vos perſonaliter ad nos venire non poſſitis, tunc cum omni celeritate m…ttatis ad nos in Waſcon. honorabilem Comitivam Militum & ſervientum quantum poteritis cum dicto Mauritio, vel aliquo alio probo Capitaneo quem ad hoc eligatis, ſalva ſecuritate praedictae Terrae. Et ſi a Magiſtro Johanne de Friſsinon, de pecunia quam Dominus Papa habet in Hybernia, mutuum ad opus noſtrum habere poſſitis, mutuum illud per bonam voluntatem ejuſdem Johannis contrahatis certis die et loco reddendam, deferentes vobiſcum vel mittentes pecuniam quam ab eo mutuo receperitis, & de Theſauro noſtro Hyberniae quantum fieri poterit tàm de Termino Paſch. proximo praeterito quàm aliunde. In cujus, &c.
Per Reginam & Com.
The King iſſued this Prohibition to ſtay a Suit concerning Common of Paſture in the Spiritual Court, belonging to the Temporalties of the Biſhoprick of Lincoln, then in his hands.
MAndatum eſt Magiſtro Willielmo de Haya, ne teneat placitum in Curia ChriſtianitatisClauſ. 38 H. 3. m. 11. dorſo De non tenendo placitum in Curia Chriſtianitatis. de Communa Paſturae in Newenton, pertinente ad Epiſcopatum Lincoln. qui vacans eſt & in manu Regis. Unde Galfr. de Parco queritur quod Robertus Vicarius de Newton trahit, &c. quia Rex vult & tenetur ſervare Temporalia praedicti Epiſcopatus in eodem ſtatu in quo ea recepit, & hujuſm odi placita ſpectant, &c.
Teſte, &c. apud Merleberg. 28 die Marcii. Per H. de Bath.
The 12. day of October 38 H. 3. the King iſſued this Writ under the Teſte of the Earl of Cornwall, declaring the Archbiſhops right of Patronage to the Temporalties of the Biſhoprick of Rocheſter, and to have the ayd due from him to make the Kings ſon a Knight.
CUM Archiepiſcopus Cantuar. totius Angliae Primas patronatum habeat omniumClauſ. 38 H. 3. m. 2. intus. Pro Archiepiſcopo Cantuar. * Here p. 339. Temporalium Epiſcopatus Roffenſis, per * Chartam Domini J. Regis, quam Regi oſtendit, & Epiſcopus Roffenſis ſervitia inde Regi debita facere debeat tanquam Domino & Patrono: Mandatum eſt Baronibus de Scaccario, quod auxilium quod levatur in feodis Epiſcopatus Roffenſis, ad primogenitum filium Regis Militem faciendum, à dicto Epiſcopo Roffenſi habere faciant Archiepiſcopo praedicto, non obſtante ſi aliquis Epiſcoporum Roffenſium, illud aliquando ſolverit ad Scaccarium Regis, Cantuarienſi Archiepiſcopo ignorante. Teſte R. Comite Cornubiae apud Weſtmonaſterium, 12 die Octobris.
Cum Archiepiſcopus Cantuar. returnum brevium Regis habeat in feodis Cantuar. Eccleſiae, & patronatum omnium Temporalium Epiſcopatus Roffenſis, ſicut de feodis Cantuar. Eccleſiae, per Chartam J. Regis, quam idem Archiepiſcopus Regi oſtendit: Mandatum eſt Vic. Norff. quod returnum brevium Regis in feodis praedicti Epiſcopatus Roffen. in Balliva ſua ſicut in caeteris feodis Cantuar. Eccleſiae, eidem Archiepiſcopo habere faciat. Teſte ut ſupra.
But upon better advice October 30. there iſſued this memorable Prohibition to the Archbiſhop of Canterbury, not to demand any Eſcuage from the Biſhop of Rocheſter, and to him not to pay it, without conſideration of his Counſil, and judgement firſt had to which of them it belonged.
REX Archiepiſcopo Cantuarienſi, ſalutem. Datum eſt intelligi Conſilio noſtroClauſ. 38 H. 3. m. 15. intus. De prohibitione facta Archiepiſcopo Cant. pro Rege. in Anglia commoranti, quod vos exigitis à à L. Roffenſi Epiſcopo Scutag. de feodis Militum quae tenet, unde nos ſumus inſeiſina. Et cum nobis agentibus extra Regnum deputati ſitis unus ejuſdem gubernator, tolerare non debetis nos privari poſſeſſione noſtra in hac parte. Quapropter paternitatem veſtra… rogamus attentè, quatenus à praedicta exactione de…iſtere velitis, do nec diſcutiat…r ad quem noſtrum pertineant praedictorum feodorum ſervitia.
Teſte A. Regina, & R. Com. Cornub▪ fratre, apud Westm. 30 die Octobris. Per R. Com. Cornub. & Conſilium.
Et mandatum eſt Roffenſi Epiſcopo, ne de hiis de quibus Rex poſſeſſionem habet, eidem Archiepiſcopo vel alii aliquid faciat ſtne conſideratione Curiae Regis. Teſte ut ſupra.
The Archbiſhops Official having given ſentence in a caſe of Matrimony for Henry de Sobburr, that Hawis was his lawfull wife, the King iſſued this Writ to the Sheriff of Glouceſter to put him in full poſſeſſion of her lands and goods.
QUia B. Cantuar. Archiepiſcopus Regi per Literas ſuas Patentes ſigniſicavit, quodClauſ. 38 H. 3. m. 2. intus. Pro Henrico de Sobburr. Hawis de Longo Campo adjudicata eſt Henr. de Sobburr in uxorem legitimam, per ſententiam diffinitivam latam in cauſa Matrimoniali quae vertebatur coram Magiſtro Euſtach. de Lenn Offic. ipſius Archiepiſcopi, inter ipſum Henricum ex una parte, & dictam Hawis ex altera: Mandatum eſt V…c. Glouc. quod eidem Henr. de terris, poſſeſſionibus & catallis ipſius Hawis plenam ſeiſinam ſine dilatione habere fac. Teſte R. Com. Cornub. apud Weſtm. 12 die Octobris.
He likewiſe by his Eccleſiaſtical Prerogative, iſſued this Writ to the Sheriff of Lincoln, to deliver ſome perſons taken upon a Writ of Excommunicato capiendo, to the Archbiſhops Official, during the vacancy of the Biſhoprick of Lincoln.
MAndatum eſt Vic. Linc. quod Willielmum de Trikingham, & Robertum de Howton Clauſ. 38 H. 3. m. 14. De quibuſdam liberandis Offic. Cantuarienſis Archiepiſcopi.quos ob contumaciam Excommunicatos ad ſuggeſtionem R. Linc. Epiſcopi nuper defuncti Rex capi & in priſona detrudi praecepit, liberet Magiſtro Euſtachio de Lenn, Offic. B. Cantuar. Archiepiſcopi, qui Juriſdictionem Epiſcopalem obtinet in praeſenti.
Teſte A. Regina, & R. Com. Cornub. apud Weſtm. 27 die Novembris. Per mandatum Archiepiſc. Cantuar. & Conſil.
The King having ſeiſed into his hands the Lands and Tenements of the Dean and Chapter of York, upon a complaint for encroaching upon the Rights of his Crown, and Citizens Liberties, in their Eccleſiaſtical Court, commanded the Sheriff to reſtore them, provided that they ſhould anſwer their offence in the Kings Court, whenever they ſhould be ſummoned.
MAndatum eſt Vic. Eborum, quod terras & tenementa Decani & CanonicorumClauſ. 38 H. 3. m. 8. intus. Pro Capitulo S. Petri Ebor. Eccleſiae Sancti Petri Eborum, quae in manum Regis occaſione contentionum inter ipſos & Cives Regis Eborum ortarum capi praecepit, eiſdem Decano & Canonicis per plevinam rehabere faciat. Ita quod in Curia Regis coram Rege vel conſilio ſuo reſpondeant praefatis Civibus de hiis quae erga eos proponere voluerint, cum iidem Decanus & Canonici ad hoc ſummoniti vel attachiati fuerint.
Teſte A. Regina, & R. Com. Cornub. primo die Maii. Per Com. Richard.
The complaints follow in Clauſ. 39 H. 3. of which in due place.
The King from beyond Seas iſſued this precept to the Barons of the Exchequer to iſſue monies for the repair of the Church of Westminster, which he intended to have conſecrated before his voyage to the Holy Land.