Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 357 – Document 368

QUia Rex non eſt certus quod intereſſe poſſit ſolemnitati inſtantis feſti beatiClauſ. 39 H. 3. m. 6. dorſo. De Feſto Sancti Edwardi celebrando. Edwardi apud Weſtm. pro variis & urgentibus negotiis quibus intendit in partibus Scotiae, Mandatum eſt Phillippo Luvel, Theſaurario Regis & Edwardo de Weſtm. in fide & dilectione quibus Regi tenentur, quod praedictum feſtum, una cum venerabilibus patribus Sar. Norwic. Bathon. & Ciceſtr. Epiſcopis, Abbatibus & Prioribus vicinis, quos ad feſtum illud Rex per literas ſuas invitavit, vice Regis reneant, & ſolemniter celebrent ad cuſtum Regis, & Capitagium Regis & Reginae & liberorum ſuorum, ſcilicet de 36 ob. muciae nomine eorum offerri, & Cruci argenteae ſupra magnum Altare Weſtmonaſt. attachiari faciant, & unam platam auri ponderis unius unciae nomine Regis offerant, prout moris eſt in ſolemnitate miſſae praedicti Edwardi, acſi Rex praeſens eſſet ibidem, & duas aulas Regis Weſtm. impleri pauperibus in dicto feſto, & eos paſci faciant, ſicut fieri conſuevit, & proceſſionem Eccleſiae beati Margar. & omnes proceſſiones Civitatis Lond. cum cereis & aliis proceſſionibus ſuis ſolemniter venire faciant uſque Weſtm. in die Sancti Edwardi, prout Rex ſimiliter mandavit Majori et probis hominibus London. Et haec & omnia alia quae viderint fore facienda ad honorem praedicti Sancti, & ſolemnitatem feſtivitatis ipſius honorificè fieri faciant, prout melius & decentius nomine Regis fuerit faciendum; Ita quod prudentiam ſuam Rex merito poſſit commendare. Teſte Rege apud Werk. 13. die Septemb.

He likewiſe enjoyned all Sheriffs to proclaim in Cities, Burroughs and Market Towns, that all who had croſſed themſelves for the Holy Land ſhould meet on Holydaies and other convenient times, and learn how to uſe ſlings and March in order, and to put them under Captaines, for which end the King had procured the Pope to grant them 40. daies pardon who ſhould obey this Mandate.

MAndatum eſt ſingulis Vicecomitibus A…gliae, quod in ſingulis Civitatibus, BurgisClauſ. 39 H. 3. m. 7. dorſ. Pro Cruceſignatis, de trahendo cum Baliſtis. & aliis Villis Mercatori…s de Balliva ſua publice clamari faciant, quod omnes Cruceſignati diligenter addiſcant trahere cum Baliſtis, & hoc non omittant, quia Dominus Papa ad inſtantiam Regis, ſingulis Cruceſignatis modum trahendi cum Baliſtis addiſcentibus xl. dies indulgentiae conceſſit. Et omnes Cruceſignati Civitatum, Burgorum & Villarum praedictarum poni faciant in conſtabulariis per Decenas ſub aliquibus Capitaneis, qui eos ad trahendum modo praedicto diebus feſtivis & aliis diebus quibus ad hoc vacare poterunt, intendere faciant. Teſte &c.

Some ſervants of John Baylol being excommunicated and impriſoned upon a Capias Excommunicatum by the Biſhop of Durham, for entring forcibly into the Church of Long-Neuton, other of them by way of revenge aſſaulted the Biſhop & his men with horſe & armes, as they travelled by a wood, irreverently abuſed the Biſhop, & carryed four of his men priſoners to the Caſtle of Bernard, and there detained them, till the Biſhop ſhould releaſe the perſons excommunicated: upon the Biſhops complaint of this riot and injury, the King iſſued this Writ to Iohn Baylol, to releaſe the Biſhops men, who was ready to abſolve and deliver his; threatning ſeverely to puniſh this offence, if he did not enlarge them, and give the Biſhop & his ſervants, competent ſatisfaction for the injury which he neither would, nor ought to paſſe by without due puniſhment.

REX dilecto & fideli ſuo Johanni de Baylol ſalutem. Ex parte venerabilisClauſ. 39 H. 3. m. 7. dorſ. Pro Epiſcopo Dunelm. patris W. Dunolm. Epiſcopi nobis eſt oſtenſum, quod cum homines veſtri intruſiſſent ſe in Eccleſiam de Longe-Neutun, Dunelm. D…oc. & ipſam manu armata contra juſtitiam occupaſſent; Et idem Epiſcopus homines illos ob eorum manifeſtam offenſam et contumaciam excommunicationis ſententia innodaſſet. Et poſtea eos ſicut moris eſt in Regno noſtro poſtquam in eadem ſententia per xl. dies & amplius perduraverant, capi feciſſet, Euſtachius de Baylol, Gocellinus frater ejus, Henricus filius Ranulfi & alii plures cum equis & armis, latitantes in quodam boſco in tranſitu praedicti Epiſcopi & familiae ſuae per boſcum illum emiſerunt quoſdam ex militibus & ſcutar…is ſuis, qui in praefatum Epiſcopum & Clericos & alios familiares ſuos inſultum cum gladiis & aliis armis, turpiter & irreverenter fecerunt, & eos enormiter tractaverunt, & quatuor ex familiaribus ſuis ceperunt, & ad Caſtrum Bernardi duxerunt, & ibidem impriſonaverunt, & eos adhuc in priſona detinent, in libertatis Eccleſiaſticae praejudicium manifeſtum, et perturbationem pacis noſtrae, quam praefatus Epiſcopus habet in libertate ſua regali inter Tynam et Teyſam, eos quod praefatus Epiſcopus dictos Excommunicatos noluit ex forma Eccleſiae abſolute deliberare. Quia vero dicta tranſgreſsio in pacis noſtrae laeſionem enormem redundat quam incorrectam relinquere nolumus, ſicut nec debemus; vobis Mandamus firmiter injungentes, quod praedictos impriſonatos à priſona qua detinentur ſine dilatione deliberari, & praefato Epiſcopo & ſuis de tam enormibus exceſſibus & injuriis, eis per vos et veſtros illatis, competentes emendas ſine dilatione exhiberi faciatis, quod pro defectu veſtri iterata ad nos inde querela non perveniat, per quod manum ad hoc aliter apponere debeamus. Teſte Rege apud Eborum, 13. die Auguſti.

Idem Mandatum eſt Euſtach. de Baylol: Et mandatum eſt Conſtabulario Caſtri Bernardi quod praedictos impriſonatos à carcere quo detinentur deliberet. Teſte ut ſupra.

It ſeems the Biſhop refuſed to releaſe thoſe excommunicated perſons, though they tendred good caution according to Law; whereupon the King iſſued this Writ de cautione admittenda, commanding him to deliver them out of priſon, and to receive their caution.

REX tali Epiſcopo ſalutem. Oſtenſum eſt nobis ex parte Petri le Orfeure, Clauſ. 39 H. 3. m. 7. De excommunicato à priſona deliberando percautionem.quem ad inſtantiam veſtram per corpus ſuum tanquam claves Eccleſiae contemnentem praecipimus Juſticiari, quod licet vobis frequenter obtulerit ſtare mandatis Eccleſiae, ut tenetur, vos tamen cautionem legitimam ab eo admittere recuſ…tis, quod miramur. Et ideo vobis mandamus, quod hujuſmodi cautione recepta, praefatum Petrum à priſona liberari mandatis; ſcituri quod ſi ſecus egeritis, nos quod noſtrum eſt in hac parte exequemur. Teſte Rege apud Not. 24 die Julii.

Upon the complaint of the Archbiſhop of Tuam, and his ſuffragans, and likewiſe of all the other Biſhops and Clergy of Ireland, of ſeverall grievances, oppreſſions ſuffered by them and their Courts againſt Law, and the liberties of the Church of Ireland, particularly related, the King iſſued this Writ to Prince Edward his Son then in Ireland, to hear and redreſſe the ſame by advice of the Judges, Barons, Nobles, and his Counſil in Ireland.

REX Edwardo filio ſuo primogenito & Haeredi ſalutem, & paternam benedictionem.Clauſ. 39 H. 3. m. 8. dorſ. Hiberniae. Accedens nuper ad praeſentiam noſtram Venerabilis Pater F. Tuamenſis Archiepiſcopus pro ſe & ſuffraganeis ſuis, nec non & ex parte totius Cleri Hibern. una cum Epiſcopo Aland. coram nobis expoſuit quaedam gravamina quibus Hibernicana Eccleſia graviter opprimitur, & enormiter praegravatur. Adjiciens etiam, quod niſi maturis hiis apponere remedium curaremus, praedicta Eccleſia ſuis juribus & libertatibus defraudata opprob…oſe corrueret & viliter tenderet in occaſum. Primo quidem queritur, quod ipſi & tenentes eorum contra antiquas libertates Eccleſiarum ſuarum trahuntur in placitum coram Juſtic. extra ſuos Comitatus ad alias provincias, ità per laborem nimium & expenſarum defectum, litibus cedere, vel damnoſas Compoſitiones inire coguntur. Secundo, quod quidem Juſtic. Vicecomites & alii ballivi noſtri in loquelis coram eis motis, paciſcūtur cum una parte de lucro participando, per quod altera pars citò labitur in jacturam, & jure ſuo legitimo defraudatur, quod quam graviter ferimus & moleſtè, cum non ſolum Clericos verum etiam Univerſalem plebem Hybern. anxius angit hoc gravamen. Tertio, quod fiunt frequentius Attachiamenta & ſummonitiones in terris ipſorum ſine Waranto, quae pecunialiter coguntur redimere, vel laborem & taedium de Com. in Comitatum diſcurrendo ſubire. Quarto, Quod quidem Barones. Hybern. impediunt quo minus fideles Hybernienſes de bonis ſuis teſtari valeant, & quominus Cruceſignati votum complere valeant, vel illud redimere cum voluerint. Quinto, Quod Burgenſes & alii tenentes eorum diſtringuntur ad ſequelas faciendas in cauſis non tangentibus dictos Epiſcopos vel ſeipſos. Et quod haec gravamina Eccleſiae Hybernicanae inferuntur contra jura & libertates ſuas quibus eadem antiquitus eſt gaviſa. Unde cum noſtram deceat Regiam Majeſtatem, veſtraeque conveniat, utilitati congruat & honori, jura & libertates Eccleſiae defendere, & potenti patrocinio confovere, afflictiſque compati, & refroenare rebelles. Vobis mandamus firmiter injungentes, quod convocatis coram vobis Archiepiſcopis, Epiſcopis, Abbatibus, Baronibus, Juſtic. & omnibus Magnatibus terrae Hiberniae per Conſilium dilecti & fidelis noſtri Johannis filli Galfridi Juſtic Hyberniae & aliorum diſcretorum de Conſilio veſtro, necnon & de Conſiliò Magnatum praedictorum, in praemiſſis apponi faciatis celeriter remedium oportunum, prout Eccleſiae indemnitati, & veſtrae & terrae Hyberniae utilitati, & tranquillitati videritis convenire. Quo decus Eccleſiae creſcat per vos, & veſtrae novitatis principium laudis ſuſcipiat incrementum. Appoſuiſſemus autem praemiſſis remedium niſi veſter in Hiberniam praeſens fuiſſet acceſſus; propter quod vobis & conſilio veſtro hoc negotium duximus totaliter committendum. Teſte Rege apud Not. tingham. 30. die Julii.

He likewiſe iſſued this further Mandate to the chief Juſtice of Ireland.

MAndatum eſt Johanni filio Galfridi Juſtic. Hiberniae, Quod aut faciat ArchiepiſcopoClauſ. 39 H. 3. m. 8. dorſ. Tuamenſi rationabile Eſcambium de terra in Com. pro Villa de Eandon, & ibidem firmet quoddam Caſtrum, ſi ſit ad profectum Edwardi filii Regis, prout *Here p. 784.pridem inter ipſum Johannem, & dictum Archiepiſcopum fuit proloquutum, vel reddat dicto Archiepiſco Villam ſuam antedictam ſolutam & quietam. Teſte ut ſupra.

He likewiſe iſſued this Writ for the Dean and Canons of St. Martyns London to reſpite the amerciament of all their Tennants in Eſſex, before the Juſtices in Eyre, according to their Claimes.

QUia Decanus & Canonici Eccleſiae Sancti Martini London, vendicant ſibi amerciamentaClauſ. 39 H. 3. m. 8. dorſ. Pro Archidacono de Leges. hominum ſuorum ubicunque amerciati extiterint; Mandatum eſt Vic. Eſſex, Quod demandam quam facit hominibus Theobaldi Archidiacono de Leges praedictae Eccleſiae de Chriſtiſhale de una Marca, ad quàm amerciati fuerunt coram Juſtic. ultimò itinerantibus apud Chelmerford. ponat in reſpectum uſque ad feſtum Sancti Edwardi quod erit in quindena Sancti Michaelis proximo futuro, ut tunc ſuper hoc Rex quod juſtum fuerit fieri faciat. Teſte Rege apud Not. primo die Auguſti.

He likewiſe ſent this precept to the Sheriffe of Nottingham and Derby, to pay his Chaplaines officiating in Derby Caſtle their wages,

MAndatum eſt Rogero de Lovetot. Vic. Com. Not. & Derb. quod quamdiu fuerit Vic. eorundem Com. ſingulis Annis faciat habere Capellanis RegisClauſ. 39 H. 3. m. 8. dorſ. Pro Capellanis miniſtrantibus in Caſtro Not. Miniſtrantibus in Caſtro Regis Not. ſtipendia ſua ad duos terminos, videlicet unam medietatem ad feſtum Sancti Michaelis, & aliam Med. ad Paſcha. Teſte ut ſupra.

The King by his Eccleſiaſticall perogative ſent this pious Writ to the Ciſtercians, and other Abbots in their general aſſembly, to make this ſpecial devout prayer unto God for him, his Queen and Children.

REX Abbatti Ciceſter. & caeteris Abbatibus in generali Capitulo Ciſtercien▪ Clauſ. 30 H. 3. m. 8. dorſ. Pro Rege de Orationibus▪convenientibus ſalutem. Cum Regnorum gubernacula benè proſperari nequeant, nec adminiſtrari feliciter ſine eo in cujus diſpoſitione cuncta ſunt Regna; per quem etiam omnia gubernantur, Univerſitatem veſtram attentius exoramus, quatenus pro ſtatu noſtro & Reginae liberorumque noſtrorum, devota precum ſuffragia ſuppliciter offeratis altiſſimo, ut Actus noſtros ita miſericorditer ad laudem ſui nominis & fidei Catholicae exaltationem dirigere dignetur, quod conſummatis praeſentis vitae curriculis, aeternae felicitatis praemia conſequamur, & vos proinde debeamus arctiori dilectionis vinculo amplexari. Teſte Rege apud Warſop. 4. die Auguſti.

One Ralfe de Ribeford a Clerk accuſed of Robery, and delivered to his Ordinary, ſuing Michael Thoni late Mayor of London, in the ſpiritual Court before the Dean of the Arches, (for a defamation,) for what he did in Execution of his office as the Kings officer, who ought not to be queſtioned in ſuch Courts for a any thing done in the execution of his Office, it being to the prejudice of the Kings Crown and dignity, the King thereupon iſſued this memorable prohibition to the Dean, and another to this Proſecutor, not to proceed therein

REX Decano Sanctae Mariae de Arcubus London. ſalutem. Monſtravit nobisClauſ. 39 H. 3. m. 11. dorſo. De prohibitione. Michael Thoni, quondam Maior Civitatis noſtrae London. quod cum ipſe Radulphum de Ribeford tanquam malefactorem rectatum de Roberia & Societate latronum, in eadem Civitate ſecundum legem & Conſuetudinem Regni noſtri arreſtari feciſſet, quem etiam poſtmodum Venerabili Patri W. Wygorn. Epiſcopo, qui ipſum tanquam Clericum & foro Eccleſiaſtico liberandum petiit, ſecundum Conſuetudinem ejuſdem Regni à Carcere & Cuſtodia noſtra liberaſſet, idem Radulphus praefatum Michaelem occaſione praedicta, trahit in placitum coram te in Curia Chriſtianitatis. Quia vero in manifeſtum praejudicium Regni noſtri, et Coronae noſtrae eſt, quod aliquis Ballivus noſter occaſione Nota.Miniſterii ſui, et eorum quae pro conſervatione pacis noſtrae et Regni noſtri in hujuſmodi caſibus ſecundum conſuetudinem et legem praefati Regni noſtri fiunt, trahatur in placitum in Curia Chriſtianitatis; tibi prohibemus, ne placitum illud ulterius tenere praeſumas. Teſte Rege apud Woodſt. 5. die Junii.

Sub eadem forma mandatum eſt Radulpho de Ribeford, ne proſequatur idem placitum in Curia Chriſtianitatis.

Teſte ut ſupra. Per Hen. de Bretton.

The like Prohibition iſſued to the Biſhop of Worceſter, who ſued the Sheriff of Worceſter and his Bayliffs in his Court Chriſtian, for levying the debts due to the King and himſelf upon ſome of the Biſhops Tenants.

REX W. Wygorn. Epiſcopo, ſalutem. Monſtravit nobis dilectus & fidelis noſterClauſ. 39 H. 3▪ m. 4. dorſo. De Inhibitione Willielmus de Bello Campo, Vic. noſter Wygorn. quod cum Robertus de Wikeman Clericus ſuus, & quidam alii Ballivi & Miniſtri noſtri ex officio ſuo, ſecundum conſuetudinem Regni noſtri, facerent diſtrictionem quibuſdam hominibus Eccleſiae veſtrae pro debitis noſtris, & debitis ad ipſum Vic. ratione Ballivae ſuae ſpectantibus, & alia exequerentur quae ad officium ejuſdem Vic. pertinent, vos ea occaſione, et etiam eo quod extractae Rotulorum et Brevium vobis non liberantur modo quo petitis, Clericum et Ballivos praedictos trahitis inde in placitum in Curia Chriſtianitatis. Quia vero manifeſte eſt contra Coronam et dignitatem noſtram, quod hujuſmodi occaſione trahatur Nota▪aliquis Ballivus noſter in placitum in Curia Chriſtianitatis, cum ad nos pertineat correctiones tranſgreſſionum, et delictorum ſuorum, et prompti ſimus et parati vobis in Curia noſtra Iuſtitiae complementum exhibere de praedictis Ballivis, ſi qua contra libertatem Eccleſiae veſtrae attemptaverint: Vobis firmiter inhibemus in Curia Chriſtianitatis ſuper praemiſſis ulterius procedatis, ab injuſta vexatione et moleſtatione praedicti Vic. Clericorum, Ballivorum ſuorum a modo deſiſtentes.

Teſte Rege apud Weſtm. 24▪ die Octobris. Per Henr. de Bathon. & Henr. de Mare.