Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 33 – Document 47

TUnc vero temporis, Dominus Legatus cum Oxoniam adventaſſet, & honoreMat. Weſtm. Anno 1238. p. 146, 147. Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 453. 454. Diſcordia inter Legatum & Scholares Oxonienſes. ſummo, prout decuit, reciperetur: hoſpitatus eſt in domo Canonicorum, ſcilicet Abbatia de Oſſenciae. Clerici vero Scholares, eidem xenium honorabile in poculentis & eſculentis tranſmiſerunt ante prandii tempus. Et poſt prandium, ut eum ſalutarent, & reverenter viſitarent, ad hoſpitium ſuum venerunt. Quibus advenientibus, janitor quidam tranſalpinus, minus quam deceret aut expediret facetus, & more Romanorum vocem exaltans, & januam aliquantulum patefactam tenens, ait: Quid quaeritis? Quibus Clerici: Dominum Legatum, ut eum ſalutemus. Credebant enim confidenter, ut ef…ent honorem pro honore recepturi. Sed janitor conviciando loquens, in ſuperbia & abuſione introitum omnibus procaciter denegavit. Quod videntes Clerici, impetuoſe irruentes intrarunt: quos volentes Romani reprimere, pugnis & virgis caedebant: & dum objurgantes ictus & convitia geminarent, accidit, quod quidam pauper Capellanus Hybernienſis ad Oſtium Coquinae ſtaret, & ut quippiam boni pro Deo acciperet, inſtanter, more pauperis & famelici, poſtulaverat. Quem cum Magiſter Coquorum Legati (frater Legati erat ille, & ne procuraretur aliquid venenoſum, quod nimis timebat Legatus, ipſum ipſi officio praefecerat, quaſi hominum ſpecialiſſimo) audivit, nec exaudivit, iratus in pauperem, projecit ei in faciem aquam ferventem, hauſtam de lebete ubi carnes pingues coquebantur. Ad hanc injuriam exclamavit quidam Clericus de confinio Walliae oriundus: Proh pudor! ut quid hoc ſuſtinemus? Et arcum, quem portavit, tetendit, (dum enim tumultus accreverat excitatus, Clericorum aliqu…arma, quae ad manus venerunt, arripuerant) ipſe miſſa ſagitta corpus Coci, quem Clerici Satyrice Nebuzardan, id eſt, Principem Coquorum, vocabant, tranſverberavit. Corruente igitur mortuo, clamor excitatur. Ad quem ſtupefactus Legatus, & nimis perterritus timore, qui poſſet in conſtantiſſimum virum cadere, in turrim Eccleſiae indutus Capa Canonicali ſe recepit, ſeratis poſt terga Oſtiis. Ubi cum noctis opacae conticinium tumultum pugnae diremiſſet, Legatus veſtimentis Canonicalibus exutus, equum ſuum optimum aſcendit expeditus, & ducatu eorum qui vada ſecretiora noverunt, amnem, qui proximus erat, licet cum periculo, tranſivit, ut ad protectionem alarum Regis ocyus avolaret. Cleri enim furia infecti, Legatum etiam in abditis ſecretorum latebris quaerere non ceſſabant; clamantes & dicentes: Ubi eſt ille uſurarius, ſimonialis, raptor reddituum, & ſititorNota. pecuniae, qui Regem pervertens, & Regnum ſubvertens, de ſpoliis noſtris ditat alienos? Inſequentium autem adhuc clamores cum fugiens Legatus audiret, dixit intra ſe:

Cum furor in curſu eſt, currenti cede furori.

Et patienter omnia tolerans, factus eſt ſicut homo non audiens, & non habens in ore ſuo redargutiones. Cum autem (ut praedictum eſt) amnem vix pertranſiſſet, paucis, pro difficultate tranſitus, comitantibus, caeteris in Abbatia latitantibus, ad Regem anhelus & turbidus uſque pervenit, & lachrymabiliter, ſingultibus ſermones ſuos interrumpentibus, rei geſtae ordinem, gravem ſuper hoc reponens querimoniam, tam Regi quam ſuis collateralibus explicavit. Cujus querulis ſermonibus cum Rex attonitus nimis compateretur, miſit properanter Comitem Warenniae cum armata manu Oxoniam: eos qui latuerant Romanos eripere, & Scholares arripere. Inter quos captus eſt truculenter Magiſter Odo Legiſta, & ipſe cum aliis triginta vinculis & carceribus in Caſtro de Waligeford, quod non multum diſtat ab Oxonia, ignominioſe mancipatus. Legatus vero contrito laqueo liberatus, Epiſcopis convocatis nonnullis, Oxoniam ſuppoſuit Interdicto: & omnes illi enormi facto conſentaneos, excommunicavit. Poſtea in bigis, more latronum, ad arbitrium Legati Londinum ſunt tranſvecti, & ibidem carceri & vinculis arctaeque cuſtodiae, redditibus ſpoliati, & anathe mate innodati, mancipantur. Such was his tranſcendent Tyranny againſt theſe Oxonians, for this tumult occaſioned by the inſolency and inhumanity of his own Porter and Cook, which rendred him very odious, ſo as he deemed himſelf ſecure in no place, without armed Guards to protect him, which he requeſted and obtained from the King, till his reconciliation to the Univerſity of Oxford, upon their extraordinary humiliation and pennance, thus related by our Hiſtorians.

LEgatus vero, qui verſus partes Angliae Aquilonares tetenderat, flexo loro, Londinum Mat. Weſtm. p. 147. Mat. Paris, p. 454. Reconciliatio Univerſitatis Oxoniae cum Legato.reverſus eſt. Et vix auſus in Regali hoſpitio Epiſcopi Dunelmenſis, ubi ſolito hoſpitabatur, commorari: ſignificavit Rex Civitati Londinenſi, ut eundem Legatum diligentibus excubiis cum armata manu, ut pupillam oculi, cuſtodirent Major Civitatis cum Civium univerſitate. Legatus igitur Archiepiſcopum Eboracenſem, & omnes Epiſcopos Angliae, authoritate qua fungebatur, ut Londinum convenirent, diſtricte convocavit: de ſtatu Eccleſiae & Cleri periclitantis, decimo ſexto Calend. Junii comuniter tractaturi. Quo cum die praefixo perveniſſent, tractatum eſt diligenter per Epiſcopos, ut ſalvaretur ſtatus Clericalis Univerſitatis, veluti ſecundae Eccleſiae: quibus & Legatus condeſcendit, ſalvo tamen honore Eccleſiae Romanae; ne improperando diceretur, ut q…i venerat Clerum cum Eccleſia reformare, potius deformaret. Tandem ſuggeſtum eſt Legato ab Epiſcopis ab univerſitate Cleri, quae ibidem in praeſenti fuit, quod certaminis diſcrimen a familia ſua ſumpſit exordium; & in fine certaminis Clerus deteriorem calculum reportavit: inſuper jam de Clero pars magna, ad nutum ſuum carceri mancipatur; & pars reliqua mandato ſuo parens, parata fuit humiliter ſubire, in loco ab Oxonia circiter tribus diſtante dietis; ad petitionem tot & tantorum virorum, ad miſericordiam, quod comitantibus Epiſcopis pedes euntibus Scholares omnes ibidem congregati, ab Eccleſia Sancti Pauli, quae fere per unum milliare ab hoſpitio Legati diſtabat, pedesirent; ita tamen, quod cum venirent ad hoſpitium Epiſcopi Carleolenſis, illinc ſine capis & mantellis diſcincti & diſcalceati, uſque ad hoſpitium Legati procederent; humiliter veniam poſtulantes, miſericurdiam & veniam conſequendo conciliarentur, quod & factum eſt. Videns autem dominus Legatus hanc humiliationem, recepit eos in gratiam ſuam reſtituens Univerſitatem loco ſuo ipſius municipii; Interdictum cum ſententia miſericorditer ac benigne relaxando, literaſque eis conficiendo, ne illis proinde nota infamiae aliquando procaciter objiceretur.

I find theſe ſeveral Patents and Records, concerning this Oxford tumult and reconciliation to the Cardinal, and revocation of the Schollars to the Univerſity, upon pledges given to appear before and ſtand to the Cardinals cenſure.

REX Vicecom. Oxoniae & Majori ſalutem. Praecipimus vobis quod in praeſentiaPat. 22. H. 3. m. 7. intus. Magiſtrorum Roberti Bacun, & Johannis de Rogat, recipiatis Literas Patentes ſingulorum Magiſtrorum regentium apud Oxoniam, & ſingulorum Clericorum beneficia Eccleſiaſtica habentium, qui ſunt in Villa Oxon. quod ad mandatum Domini Legati, vel mandatum ipſius ſuper tranſgreſſione, eidem Domino Legato facta nuper apud eos, et ab alus Clericis Oxon. commorantibus et beneficia non habentibus, plegios ſalvos recipiatis ſi, illos vobis poſſint invenire, Clericos vel laicos, videlicet ſinguli Clerici ſingulos plegios, quod ſimiliter, ad mandatum ipſius Legati, vel noſtrum, venient parituri mandatis ipſius Domini Legati ſuper tranſgreſſione praedicta. Et omnes Clericos praedictos & magiſtros tam beneficiatos quorum Literas Patentes receperitis, de veniendo, ut praedictum eſt, quam alios beneficia non habentes, a quibus plegios reciperitis ſicut praedictum eſt, libere & ſine impedimento, a Villa Oxon. recedere, & illuc redire cum voluerint permittatis. Alios autem Clericos, qui plegios nobis invenire non poterunt ut praedictum eſt, a Villa Oxon. recedere, nec illuc redire permittatis, donec pleniorem de tranſgreſſione praedicta, fieri fecerimus inquiſitionem. Teſte Rege apud Windeſhore Septimo die Maii.

REX Conſtabulario Majori & Balivis ſuis Oxon. & omnibus aliis ad quos praeſentes Literae pervenerint, ſalutem. Sciatis quod Venerabilis Pater VV. Pat. 22. H. 3. m. 6.Karl. Epiſcopus, manucepit coram nbois Magiſtrum Johannem de Mekilon, Michaelem de Sanct Albano, Petrum de Karleol. & Henricum de Rad. ſocios ſuos Galf, de Sanct Agatha & Nicholaum ſocium ſuum, clericos, habendi eos coram Domino Legato ad mandatum noſtrum, vel ad mandatum ipſius Domini Legati, ad parendum mandatis ejusdem Domini Legati ſuper tranſgreſſione ei & ſuis nuper facta apud Oſeneij. Et ideo vobis mandamus, quod eoſdem Clericos cum hominibus, equis & herneſio ſuo ad partes ſuas ire, & alibi quo voluerint, libere permittatis, non obſtante mandato quod nuper fecimus, ne Clerici recederent ab Oxon. ſine Mandato, & de ipſis alibi arreſtandis.

Teſte Rege apud Weſtm. 11. die Maij. Per VV. de Ral.

REX Conſtabular. Majori & Balivis ſuis Oxon. & omnibus aliis ad quos praeſentesPat. 22. H. 3. m. 6. literae pervenerint, ſalutem. Sciatis quod dilectus & fidelis noſter Henricus de Baillol. manucepit coram nobis pro Engerim de Baillol. Bernard de Hindel. Roberto de Paxton. Adam de Bockingfield. Clericis, habendi eos coram Domino Legato ad mandatum noſtrum, vel ad mandatum ipſius Domini Legati, ad parendum mandatis ipſius ſuper tranſgreſſione ei nuper illata apud Oſenei. Et ideo mandamus quod eoſdem Clericos cum hominibus, equis & herneſio ſuo ad partes ſuas, ire & alibi quo voluerint, libere permittatis, non obſtante mandato noſtro quod nuper fecimus, ne Clerici recederent ab Oxonia ſine mandato noſtro.

Teſte Rege apud Weſtmonaſterium 12. die Maij. Per Amaur. de Sancto Amando.

REX Conſtabulario Majori & balivis ſuis Oxoniae ſalutem. Sciatis quod conceſſimusPat. 22. H. 3. m. 6. omnibus Clericis Oxoniam commorantibus, quod ipſi libere & ſine impedimento, ingredi & egredi poſsint villam Oxoniae, & ad partes ſuas ſeu… alibi quo voluerint ire, ad praefatam villam Oxoniae quando voluerint redire. Et ideo vobis mandamus, quod eoſdem Clericos praefatam villam ingredi & egredi, & ad partes ſuas ire, & ad praefatam Villam ſi voluerint redire libere, & ſine impedimento permittatis, non obſtante praecepto noſtro quod vobis fecimus, de Clericis ab Oxonia recedere non permittendis. Reddi etiam faciatis omnibus Clericis praedictis Catalla ſua quae capta ſunt occaſione tranſgreſſionis factae in Dominum Legatum vel ſuos, exceptis illis qui de praedicta tranſgreſſione rectati ſunt per inquiſitionem quam inde fieri fecimus, & illis qui occaſione praedicta in carcere detenti ſunt. Teſte Rege apud West. 15. die Maij.

REX Archidiacono & Cancellario univerſitatis Oxoniae ſalutem. Mandamus vobisPat. 22. H. 3. m. 9. intus. rogantes, quod publice in locis quibus videritis expedire denunciari faciatis, quod omnes Clerici qui fugerunt, aut ſe ſubtraxerunt de Villa noſtra Oxoniae, pro inſultu facto in Dominum Legatum apud Oſenyam, ſecure & ſine timore captionis corporum ſuorum & amiſſionis rerum ſuarum, veniant ad ipſum Dominum Legatum poenitentiam facturi, & abſolutionem recepturi de tranſgreſſione ſua, ſi voluerint. In cujus, &c. Teſte Rege apud Rading Nono die Julii.

How prevalent this Legat was with the King, in diſpoſing even of the Aydes granted to him at his pleaſure, will appear by this Record

REX omnibus, &c. Sciatis, quod conceſſimus Venerabili Patri O. &c. ApoſtolicaePat. 22. H. 3. m: 11. intus: Conceſſio facta Domino Legato de ordinando per ipſum de Triceſima. ſedis Legato, quod de Triceſsima noſtra nobis conceſſa in Regno noſtro Angliae cum collecta fuerit, de conſilio ſuo, eam in loco tuto & competenti reponi faciemus, & de ea prudenter expendenda ad honorem & utilitatem noſtram, conſiliis ſuis nos ſuppoſuimus; ita quod ſine ipſius conſilio nihil inde ordinabimus. In cujus, &c. Teſte meipſo apud Roff. 28. die Novembris.

This Legate not only purveyed for himſelf, but likewiſe procured Prebendaries and other Eccleſiaſtical preferments, in the Kings gift, for his Chaplains (to the great offence of his Engliſh Subjects) as theſe following Records will demonſtrate.

REX conceſsit, & quantum ad eum pertinet, dedit Magiſtro Atae Clerico DominiPat. 22. H. 3. m. 10. Legati quandam Prebendam in Eccleſia de Norton. vac. & ad donationem Regis ſpectantem, ratione Epiſcopatus Dunholm. &c. Et mandatum eſt Johanni filio-P. Cuſtodi ejuſdem Epiſcopatus, quod eidem Magiſtro de praedicta Praebenda ſine dilatione plenam ſeiſinam habere faciat. Teſte Rege apud Weſtmonaſterium 13. die Januarii.

St. Martins in London being one of the Kings Free Chapples, exempt from all Epiſcopal Juriſdiction and viſitation, the King upon this conſideration granted this Prohibition, to the Prior and Dean of St. Gregory in Canterbury, not to proceed in a ſuit concerning the ſtate and Liberties thereof, and appealed likewiſe to the Pope.

REX Priori Sancti Gregorii Cant. & Decano ejuſdem Civitatis, ſalutem. CumPat. 22. H. 3. m. 10. Henricus Rector Eccleſiae Sancti Leonardi trahat in cauſam coram vobis Herebertum, Canonicum Eccleſiae ſancti Martini London. ejuſdem Eccleſiae procuratorem ſuper quibuſdam, ſtatum & libertatem dictae Eccleſiae tangentibus, quae in editione praedicto Hereberto facta continentur ſuper quibus contra dictum procuratorem ferretur praejudicium, qui ſumus dictae Eccleſiae ſancti Martini patroni, quae noſtra libera Capella eſt, & ab omni Juriſdictione Epiſcopali per *See here p. 358.ſedem Apoſtolicam exempta, ne contra ejuſdem Eccleſiae Decanum & Capitulum, vel eorundem Procuratorem ulterius in dicta cauſa procedatis, Dominum Papam appellamus, William de Wakering. Capellanum procuratorem noſtrum ad appellandum nomine noſtro, & appellationem noſtram innovand. conſtituentes ratum habituri, quicquid idem W. appellando & appellationem innovando coram vobis fecerit. Teſte apud VVindl. 6. die Maii anno regni noſtri. 22.

Moreover the King granted this memorable Prohibition to the Archdeacon of Oxford, not to hold plea of Legacies and other things belonging to his Chapple of Stinefeld, which it ſeems was one of his free Chapples, and appealed thereupon to the See Apoſtolick.

REX Magiſtro R. Archidiacono Oxoniae, ſalutem. Noveritis ad nos perveniſſePat. 22. H. 3 m. 7. intus. De Appellatione. quod perſona de Northleya, & ejus procuratores Legata defunctorum, & quaedam alia, ad Capellam noſtram de Stinefeld. ſecundum antiquam & approbatam conſuetudinem pertinentia, in noſtrum praejudicium extorquere nituntur. Quare diſcretioni veſtrae prohibemus, quatenus in cauſa, quae vertitur inter Joſeph. Capellanum praedictae Capellae noſtrae, & Parochianos ipſius ſuper praemiſſis, ex una parte, & perſonam de Northleya & ejus procuratores ex alia, minime procedatis, in praejudicium regiae dignitatis. Et ne aliquid contra Excellentiam noſtram praeſumatis in cauſa memorata, ſedem Apoſtolicam appellamus. Teſte Rege apud VVodſtock. 9. die Septembris.

The King by theſe Letters Patents, granted a Licenſe to the Biſhop of Lincoln to erect a Vicaridge in the Church of Eſſenden, whereof he was Patron.

REX Epiſcopo Lincolnienſi, ſalutem. Sciatis quod ordinationi fiendae per vos, &Pat. 22 H. 3. m. 5. intus. De vicaria facienda. Magiſtrum Nicholaum de Farnham, de competenti Vicaria in Eccleſia ejuſdem Magiſtri de Eſſenden. quae eſt de advocatione noſtra, aſſenſum noſtrum adhibemus. In cujus rei teſtimonium, &c. Teſte Rege apud VVeſtmonasterium 19. die Maii. Per ipſum Dominum Regem.

This year there hapning a difference between the King, and Monks of Durham about their Biſhop elect, whom the King would not approve; he thereupon iſſued theſe Letters Patents to the Archbiſhop of York, appointing his Proctors to appeal to the See Apoſtolick againſt this Election, only for delay to preſerve his right.

REX Eborum Archiepiſcopo, ſalutem. Noverit paternitas veſtra nos appellationesPat. 22. H. 3. m. 10. De Procuratore Conſtituendo. quas dilecti Clerici noſtri magiſtri S. de Steyland, Domini Papae Capellanus, & VV. de Glouc. & Blaſius de Mara. in negotio electionis Dunelm. coram vobis apud Eborum & apud Blid. prius interpoſuerunt; Ratas habentes, dilectum Clericum Blaſium de Mara. latorem praeſentium, ad dictas appellationes innovandas, & appellandum de novo, ſi neceſſe fuerit, procuratorem noſtrum conſtituimus. Et ne ulterius in dicto negotio procedatis ſedem Apoſtolicam appellamus. In cujus rei teſtimonium has literas noſtras vobis mittimus Patentes. Teſte meipſo apud Weſtmonaſterium Tertio die Febr. anno regni noſtri 22. After which he conſtituted another Proctor in this caſe and renewed his appeal.

REX Venerabili Patri VV. eadem gratia Eborum Archiepiſcopo Angliae, ſalutem.Pat. 22. H. 3. m. 5. intus. De Procuratore Conſtituendo. Noverit Paternitas veſtra quod nos appellationes, quas dilecti Clerici noſtri Magiſtri Simon de Steyland. Domini Papae capellanus, & Willielmus de Glouc. & Blaſius de Mara. in negotio electionis Dunelm. coram vobis apud Eborum & Blyam, & Pontem fractum interpoſuerunt ratam habentes, ad dictas appellationes innovandas, & appellandum de novo, ſi neceſſe fuerit, praedictum Magiſtrum S. procuratorem noſtrum conſtituimus, & ne ulterius in dicto negotio procedatis ſedem Apoſtolicam appellamus. In cujus rei teſtimonium has literas noſtras Patentes vobis mittimus. Idem parti adverſae ſignificamus. Teſte Rege apud ſanctum Edmundum primo die Junii anno regni noſtri 22

The like Proctor he conſtituted in the difference about the election of the Biſhop of Norwich, referred to the Popes Legat, to determin.

REX Domino Legato, ſalutem. In cauſa electionis quae vertitur interPat. 22 H. 3. m. 4. nos ex una parte, & Priorem & Conventum Norwic. Eccleſiae, ex altera, Authoritate Domini Papae ſanctitati veſtrae commiſſa, dilectum Clericum noſtrum magiſtrum Williel. de Kilkenni, procuratorem noſtrum conſtituimus. Ratum habituri, quicquid idem Magiſter Williel. fecerit juſtitia mediante, in cauſa memorata. Idem parti adverſae ſignificantes. Teſte Rege apud Ditton. undecimo die Junii.

This year Richard Earl of Cornwel, with all the Nobility and Barons of England, (except the Earl of Kent) and generality of the Citizens and people of England made a commotion againſt the King, by reaſon of this Legate, and other aliens, by whom he was wholy ſwayed, neglecting and ſuffering them extreemly to oppreſſe his natural ſubjects; The conteſts hereupon are at large related by Matthew Paris.