Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 24 – Document 32
EOdem quoque tempore, circa dies Domini Natalitios, quidam Romanae EccleſiaeMat. Paris Hiſt. Angl. p. 441, 442. potens ac ſpecialis Conſiliarius, ſcilicet Dominus J. de Columna Cardinalis, Legato in Anglia commoranti, ſecretius ſcripſit in haec verba.
Frater fratri, Levita Levitae, dilecto dilectus in Chriſto, ſalutem. Si pagina exarata ſecretum valeret extraneis, & ob locorum diſtantiam non ſubjaceret diſcrimini, multa calamo commendarentur, quae lingua ſubticet nec pandit amico. Veruntamen haec charitati veſtrae celare non debeo, quod nimis avide, vel potius inconſulte, ſe mater immerſit fluctibus, et in fauces luporum ultronea ſe jactavit, duorum tantum fuit conſilio, tertio annuente, quin verius greſſu praecedente conſilium, et cocis praecedentibus cum tractatu. Hinc eſt, quod libertas abjicitur, ſervitus inchoatur, ſanctuarii ſydus effunditur, ancillatur patrimonium, ſuperbia exaltatur, tonantium carcer emitur, honor contemnitur, appetitur confuſio, armatur moleſtia, tranquillitas effugatur, non curatur de fratrum et exterorum ſcandalo, irriſionibus irridetur, caecus loco dividitur, differuntur negocia, inſtantes protracti ſermonibus diutina expectantium laſſitudine fatigantur. Bene vobis accidit, quod ab his tormentis abſtracti, abiiſtis ad Regionem long inquam, ne videret is mala gentis veſtrae & ſanctorum, ne pulſaremini quotidianis ictibus, crebris punctionibus lacerati. Voluimus reformare ſtatum, ut ſaepe tentavimus, & ecce deformis deſtitutio ſubintravit. Incaſſum traduntur conſilia, ubi voluntas non ſiſtitur fr…no prudentiae, ſed impetu agitata, proſilit ad procliva, nec patitur retardari. Accedit quoque ad doloris cumulum, nobilis illa Columna, qua tam magnificè ſtructuram Eccleſiae ſuſtentabat, recolendae videlicet memoriae Dominus Sabinenſis, ſubito ſubtractus de medio; moleſtiae primum dolore percuſſus, ac poſtmodum infirmitate lenta vexatus, obiit in Domini potentias ingreſſurus; ruinae caſum occaſionaliter matri relinquens, cum gemitu & moerore. Redierunt fratres a regione diſſidente cum Principe, ſed pacis impreſſa veſtigia non apparuerunt; quia non paruerunt pacis bajulis diſcordiae ſectatores. Antiochenſis a ſocietate diſtrahitur, nec a redeuntibus commendatur. Vellem quod breviori familia ſtiparetur amicus, ne fieret aliis Oneri, & obtrectantium dentibus laceraretur. Et quia invaleſcentibus fluctibus ſcandalorum & plurium tempeſtatum, neceſſarius eſtis matri, vos ad reditum praeparate. Datum Viterbii, feſto Sancti Lucae.
Hoc igitur & ſimilibus indiciis manifeſte compertum eſt, Eccleſiam Romanam,Mat. Paris p. 441. Dei (proh dolor!) indignationem incurriſſe. Ipſius enim Magiſt…us et Rectores, non populi devotionem, ſed marſupia plena quaerunt denariorum: non animas Deo lucrifacere, ſed redditus rapere, et pecuniam congregare, religioſos opprimere, poena, uſura, ſimonia, et aliis diverſis argumentis, ſibi aliena impudenter uſurpare. Non curatur de juſtitia et honeſtate, de ſimplicium informatione: *And is it not ſo ſtill?imo cum quocumque modo quis beneficio Eccleſiaſtico inveſtitur, de ſumma pecuniae, quam inde ſortiri poſſunt, ſtatim ſciſcitatur: ultima vero vel nulla quaeſtio oritur de Sancto vel ejus nomine, quo Eccleſia intitulatur: hinc imprecatio, murmur in populo ſuſcitavit, & diatim ira Dei merito provocatur. Viſa igitur tanta malitia & oppreſſione, erigitur Graeca Eccleſia contra Romanam: Imperatorem ſuum expellendo, & ſoli Archiepiſcopo ſuo Conſtantinopolitano, nomine Germano, obediendo. Qui procaciter Graecorum errores, non tantum veteres, imo novos & adinventos defendens, enormiter a religione Catholica delirat. Eorum enim haec eſt deſipientia: Aſſerunt, Spiritum Sanctum non à Filio, ſed à Patre ſolo procedere, eo quod ſcriptum reperiatur: Spiritus veritatis, qui à Patre procedit. Praeterea, conficiunt de fermentato. Et in multis, Latinis contradicunt, & eos ſpernunt, Eccleſiam Romanam in pluribus condemnantes, magis tamen ejus facta quam dicta. Conſtituit igitur ſedem ſuam, quaſi alter Lucifer, in Aquilone, ſcilicet in Conſtantinopoli, Graecorum Civitate Metropolitana, filius ſcilicet degener & Antipapa, vocans Eccleſiam ſuam et aſſerens digniorem, et Eccleſiam Romanam ſororem ejus dicens eſſe, non matrem: eo quod Beatus Petrus Apoſtolorum Princeps quondam, prius quam Romam venerat, Antiochiae, quae Imperio Graecorum adjacet & pertinet, ſedem conſtituit Cathedralem. Addens, quod Antiochia omnem quem potuit Apoſtolo Chriſti, & ſic Chriſto, exhibuit honorem & reverentiam: propter quod Theophilis meruit appellari. Roma vero eundem Apoſtolum Petrum & Coapoſtolum ejus Paulum, poſt probra & contumelias, mortis ſupplicio condemnavit. Hinc honor & reverentia, illinc dedecus & inſolentia: unde Graeci filii, Romani vero privigni, jure meruerunt appellari. Veruntamen, ut ex tenore ſupraſcriptarum Epiſtolarum perpendi poteſt, praedictus Germanus Archiepiſcopus convocare deſiderat Graecos ſuos & Latinos, ſcilicet Romanos, ut propoſitis utrinque rationibus, in unam ſententiam conveniant; quos fortius rationum & authoritatum corroborat adminiculum: ut univerſalis Eccleſia Deo militans, una & integra nuncupetur, & juxta Salvatoris decretum, unus ſit Paſtor, & unum ovile per totius mundi latitud nem. Scribit igitur idem Germanus Domino Papae in haec verba. His two Epiſtles to Pope Gregory and the Cardinals of Rome, concerning a brotherly union between the Greek and Latine Churches, and Pope Gregories Epiſtles in anſwer to them, (wherein he juſtifies his pretended Primacy by miſapplyed Scriptures) being over-long, and not ſo pertinent to my ſubject matter, thoſe who pleaſe may peruſe in *Hiſt. Angl. p. 442, to 449.Matthew Paris: Only I cannot pretermit this paſſage in Germanus his Epiſtle to the Cardinals, touching the large extent of the then Greek Church. †Mat. Paris, p. 446.Hoc ſolum addam, & verbo finem imponam, quod videlicet multae & magnae Gentes ſunt, quae nobiſcum ſapiunt, & nobiſcum, qui Graeci ſumus, conveniunt in omnibus. Primi, illi qui in prima parte Orientis habitant, Aethiopes, deinde Syri, & alii qui graviores ſunt, & magis virtuoſi, ſcilicet Hyberi, Lazi, Alani, Gothi, Chazari, innumerabilis plebs Ruſſiae, & Regnum magnae victoriae Bulgarorum. Et hi omnes tanquam matri noſtrae obediunt, in antiqua Orthodoxia immobiles hactenus perſiſtentes.
This year the Greek Churches with all theſe her members, renounced all obedience to, and communion with the Church of Rome, upon this juſt occaſion, (for which the Church and Realm of England might then more juſtly have rejected her iron yoak of bondage, had they been able to accompliſh it.)
HOc ſchiſma & diſſidium inter Romanam Eccleſiam & Graecam, tale ſumpſit ſeminarium.* Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 449. Quidam Archiepiſcopus electus canonice ad quendam nobilem Archiepiſcopatum in Graecia, vel poſtulatus, Romam adiit confirmandus: nec potuit exaudiri, niſi pro impetratione illa, infinitum aurum promitteret. At ipſe deteſtans proſtantis Curiae Simoniam, infecto negotio receſſit; & hoc toti Graecorum nobilitati nuntiavit. Et alii, qui Romam adierant, teſtimonium de ſimilibus aut deterioribus perhibebant: Et ſic omnes a ſubjectione Romanae Eccleſtae tempore Gregorii iſtius receſſerunt. Indeed they never acknowledged any ſubjection to the Church of Rome before, but only retained a brotherly Chriſtian communion with her, which they now renounced for her manifold corruptions.
The Pope and his Cardinals, upon Germanus and the Greek Churches Letters to them, endeavouring to prove St. Peters univerſal Supremacy over all Churches, from *See here p. 57 &c. 67. to. 72.Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Paſce oves meas, &c. and anſwering their objections againſt it very unſatisfactorily, reſolved to reduce them to obedience by force of armes, not argument or Scripture; and publiſhed a Croſſado againſt them, as if they were worſe then Infidels, moſt unchriſtianly diverting the forces defigned to ayde the Holy Land againſt the Saracens, to murder and deſtroy the Greek Churches, eſpecially that of Constantinople.
HIS autem ſalutaribus monitis auditis, ſed non exauditis, non ſe Graeci EccleſiaeMat. Paris Hiſt. Angl. p. 449. Romanae ſubdiderunt: forte tyrannidem, et avaritiam ejus pertimeſcentes; vel erecti in contumaciam, juxta dictum Evangeliſtae, quod invitati ad coenam noluerunt venire, ſe tamen excuſantes: humiles in excuſatione, ſuperbi & contumaces in operis executione. Super quo Dominus Papa & Cardinales tractatum habentes diligentem, propoſuerunt exercitum Cruce ſignatorum univerſalem, ſuper eos reflectere. Et facta praedicatione, ſignati ſunt nonnulli, ſuper Gracos, praecipue Conſtantinopolitanos, profecturi. For which purpoſe he ſent Baldwin their depoſed, expelled Emperor, with all the forces he could raiſe, to War upon and ſubdue them, who arrived in * England, where he received ſome ſmall ſupplyes of money.Mat. Paris, p. 453. Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 465. Mat. Weſtm. p. 250. Baldewinus Imperator. Conſtantin. in Graeciam armata manu tendit.
EIſdem temporibus, profectus eſt in partes Graeciae, ad expugnandum ſibi & Eccleſiae Romanae rebelles, Imperator Conſtantinopolitanus Baldewinus, in manu robuſta, & militia non minima, quantam & qualem, omnes ejus amici & conſanguinei potuerunt adminiſtrare. Qui etiam, ut theſaurum accumularet & adaugeret, reliquias chariſſimas & certiſſimas vendidit Regi Francorum, necnon & quaedam ſibi chariſſima impignoravit. Erat namque a Francorum Nobilibus ducens originem. Cui etiam Papa, in odium et gravamen aemuli ſui Imperatoris Romanorum Prederici, modis omnibus, quibus ſcivit et potuit, manum extendit auriliatricem.
Hereupon the Archbiſhop of Antioch, and Germanus Archbiſhop of Conſtantinople were ſo far incenſed againſt the Pope and Church of Rome, that they excommunicated them, aſſerting themſelves and their Churches to be above the Pope and Church of Rome, yea more antient and excellent then they, even by Arguments drawn from St. Peter himſelf.
ANno quoque ſub eodem, ad tantam auſus eſt proterviam impetu temerarioMat. Paris Hiſt. Angl. p. 465. Antiochenes ſe praeſert Romano Pontifici. prorumpere Antiochenus Archiepiſcopus, (conſentiente Germano Conſtant inopolitano Archiepiſcopo, Grecorum advocato, & vices agente Antipapae,) quod Dominum Papam cum tota ſua Romana Eccleſia et Curia, inani authoritate excommunicavit. Et blaſphemando, ſe ſuamque Eccleſiam ſolenniter praedicando, tempore et dignitate Domino Papae et Romanae Eccleſiae praepoſujt, et eſſe, et fuiſſe Romana Eccleſia excellentiorem▪ eo quod beatus Petrus Apoſtolus, primo Eccleſiam Antiochenam cum ſummo honore rexerat per ſeptennium ibidem, cum ſumma qua decuit receptus reverentia, & ſimiliter honorifice incathedratus. Rom. vero fuit multis injuriis & convitiis, multipliciter laceſſitus: tandemque ſub imperatore Nerone paſſus, cum Coapoſtolo ſuo Sancto Paulo, ſpeciali Graecorum d…ctore, dirae mortis ſupplicium conſummavit. Unde merito clarior & amabilior eidem eſſe tenetur ea Civitas & Regio, cum ſuis Civibus & omnibus incolis, quae eidem beato Petro Apoſtolo honorem & reverentiam contulerunt, quam quae dedecus & tormenta inflixerunt. Poteſtatemque ligandi & ſolvendi, liberaliter potius Eccleſiae Graecorum contuliſſe, quam Romanae: quam ſimoniae & uſurae, avaritiae & aliorum facinorum maculis conſtat jam ſordere. Hac & aliis rationibus ſuperticialibus, ſuas in propriam perniciem cicatrices, dictus Antipapa palliavit, & excuſationes in peccatis excuſavit. Sed columna Eccleſiae Dominus Papa, verus divi Petri ſucceſſor, (etſi non plene imitator) non movebatur, omnem vindictam reſervans, in tempore retributionis: Sending Baldwin with Armes to ſubdue them, though with very ill ſucceſſe, as * Mat. Paris, and Mat. Weſtminster relate.
SEd defuit divinus favor propoſitis. Periit enim Francorum in ejus exercitu multitudoMat. Paris Hiſt. Angl. p. 598. Mat. Weſtm. p. …50. Imperat. Conſtantin. victas ad Imperat. Fr. confugit. numeroſa. Ipſoque eodem tempore, cum fugiſſet Imper. Conſtantin. a perſecutione Graecorum, nec quicquam haberet in aerario, ut bellum amplius continuaret, & Graecorum impetus continuos ſuſtineret, confugit ad conſilium & auxilium Imperatoris Romanorum Frederici. Qui Graecis tum terribiliter comminando, tum conſultius poſtulando, tandem treugas per annum unum impetravit. Interim procuravit idem Imperator Fredericus, ut filiam ſuam cuidam magno Principi Graecorum, nomine Battacio, matrimonio copulavit. Quod Domino Papae ſimulque toti Curiae Romanae moleſtum videbatur & grave, quia per ipſum Battacium ſchiſma ortum eſt inter Eccleſiam Romanam & Graecam. Unde ipſa Romana Eccleſia vocat eum ſchiſmaticum, & factum eſt obſtinatius odium proinde, inter Dominum Papam & Imperatorem Fredericum.
This ſchiſme of the Greek Church from, and oppoſition againſt the Pope and Church of Rome, made the Pope and his Court fear the like ſchiſme and revolt in England, occaſioned by the Legates violent proceedings, extortions, and advancement of ſtrangers to Benefices; whereupon he intended to recall him thence to prevent theſe ill conſequences; but the Legate loth to depart, prevailed with the King and others to ſolicite the Pope for his continuance in England, upon pretence of publike good.
EOdem tempore, Dominus Papa & tota Curia Romana, audiens tot tumultus inAnno 1238. Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 450. Anglia fuiſſe ſubortos pro alienigenarum multitudine, quam Rex inconſulte vocaverat: et pro adventu Legati in Angliam, quem ſimiliter in depauperationem ſuorum in Angliam attraxerat: multoſque contra ipſum commoveri: ſub magna eundem Legatum feſtinatione revocando, rigorem ejus temperavit, ſic ſcribens ei.
GREGORIƲS, &c. dilecto filio Ottoni, Sancti Nicholai in …rcere Tulliano Diacono Cardinali, Apoſtolicae ſedis Legato, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Cum ſic intellexerimus, quod nonnulli Clerici habentes plura beneficia ſint in Regno Angliae, & contra eos, propter parentum potentiam, juxta generalis ſtatuta Concilii, ſine turbatione Regni & ſanguinis effuſione, procedi non poſſit: attendentes quod ſi peccatum non debeat pro ſcandalo vitando committi, bonum tamen quod agi debeat, prudenter interdum intermittitur, ut ſcandalum evitetur: diſcretioni tuae per Apoſtolica ſcripta mandamus, quatenus ſi contra dictos Clericos ſine ſcandalo procedere non poteris, ſubſedere procures. Et eiſdem, vel aliis proximis, Dominus Papa timens ne quid ſiniſtri ei accideret, vocavit eum. Sed Legatus malens adhuc in Anglia remanere, & metere ubi non ſeminaverat, caute procuravit, ut ſcriptum Domino Papae deſtinandum componeretur, & appenderentur ſigilla Regis & fratris ſui Comitis Richardi, & omnium Epiſcoporum, in teſtimonium veritatis: ſcilicet, quod multum utilis eſſet mora ſua in Anglia, tam Regi, quam Regno, et Eccleſiae Anglicanae. Et hujus tenoris ſcriptum Domino Papae tranſmiſſum, mentem ſuam pacificavit.
I find this ſupplication to the Pope for the Legates ſtay in England, thus entred in our Records, being procured by his own ſolicitation.
SVpplicatum eſt Domino Papae, quod penſatis periculis diverſis quae Regi &Pat. 22 H. 3. m. 9. dorſo. Regno ſuo poſſent imminere ex revocatione Legati, quem Dominus Papa jampridem revocavit, indulgere velit, ut dictus Legatus Officio Legationis ſuae fungatur in Anglia, donec negotia Regia per ipſum laudabiliter incepta, proſpero fine fuerint terminata, & tranquillitas Regis Angliae, cui extitit per omnia neceſſarius, ſicut P. Saracenus ei exponet, ejus moderamine fuerit in poſterum fortius roborata. Teſte Rege apud Kenton. vi. die Marc.
Eodem modo ſcribitur per clauſas Papae & Cardinalibus quod partes ſuas interponant.
After this, the King to honour this Legate all he could, and ſecure him and his followers from violence where ever they travelled through England, granted him this Patent and Protection.
REX, Omnibus Ballivis & fidelibus ſuis per quorum Ballivas Venerabilis PaterPat. 22 H. 3. m. 4. O. Dei gratia S. Nicholai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis, & Apoſtolicae ſedis Legatus, tranſiturus eſt, ſalutem. Mandamus vobis firmiter praecipientes, quatenus cum idem Dominus Legatus vel ſui per Ballivam veſtram tranſitum fecerint, ipſos honorifice admittatis, & ſalvum conductum per Ballivam veſtram eis faciatis. Ita quod pro defectu veſtri ſibi vel ſuis nullum dampnum eveniat. In cujus rei teſtimoniam, &c. Teſte Rege apud Ely, x. die Junii.
The Legate ſoon after travelling to Oxford, was there honourably entertained and preſented by the Univerſity and Schollars at firſt, which through the inſolency of his Porter and Cook ended in a Tragical Tumult, Excommunication, and Interdict; thus regiſtred to poſterity.