Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 318 – Document 327
Cantabit vacuus coram latrone viator.
In hoc autem▪ quod tu frater Johannes, & alii Praedicatores peccata magnatum audacter non redarguitis, & facinora non detunicatis, haereticos cenſeo manifeſtos. Et addidit Epiſcopus, Quid eſt haereſis? Da definitionem. Et cum haeſitaſſet frater J. non recolens authenticam ipſius rei rationem ac definitionem, ſubjunxit Epiſcopus fideli interpretatione Graeci Idiomatis in Latinum: Haereſis eſt ſententia humano ſenſu electa, ſcripturae ſacrae contraria, palam edocta, pertinaciter defenſa. Haereſis Graecè, electio Latinè. Et conſequenter ſubjunxit, reprehendens Praelatos maxime Romanos, qui conſanguineis ſuis indignis, aetate et ſcientia inſufficientibus, curam committunt animarum. Dare curam animarum parvulo, ſententia eſt alicujus Praelati, humano ſenſu electa propter carnem vel terrenitatem. Et eſt contraria ſcripturae ſanctae, quae prohibet fieri Paſtores, qui non ſunt idonei ad arcendum lupos: & eſt palam edocta, quia manife…e portatur Charta ſigillata vel Bullata, et eſt pertinaciter defenſa, quia ſiquis voluerit contradicere, ſuſpenditur, excommunicatur, et ſuper eum praelium ſanctificatur. Cui tota definitio haeretici convenit, haereticus eſt. Sed quiſque fidelis tenetur opponere ſe haeretico quantum poteſt▪ qui ergo poteſt contradicere, & non contradicit, peccat, & videtur fautor eſſe, ſecundum illud Gregorii: Non caret ſcrupulo ſocietatis occultae, qui manifeſto facinori deſinit obviare. Sed fratres tàm Minores quàm Praedicatores maximè obligantur ad oppoſitionem contra talem, cum utrique habeant ex officio gratiam praedicandi, ſunt ad illud officium per paupertatem liberiores: non ſolum peccant▪ ſi ei non contradicunt, imo fautores ipſius exiſtunt, ſicut & Apoſtolus ad Romanos, id eſt, non ſolumqui talia agunt, ſed qui conſentiunt, digni ſunt morte. Poteſt ergo concludi, quod tam Papa, niſi ab hoc vitio ceſſet, quam dicti fratres, niſi curioſos ſe exhibeant ad arcendum talem, digni ſunt morte, ſcilicet perpetua. Item dicit Decretalis, quod ſuper tali vitio, videlicet haereſi, poteſt et debet Papa accuſari.
Et quia noctes tunc temporis in longum protrahebantur, erat autem tertia nox ante feſtum Sancti Dionyſii, Epiſcopus lethali taedio & infirmitate praegravatus, accerſiri praecepit aliquos de Clericis ſuis, ut ſaltem mutuis collocutionibus recrearentur, quibus Epiſcopus dolens de jactura animarum per Papalis Curiae avaritiam, ſuſpirans ait, Chriſtus venit in mundum ut animas lucraretur: Ergo ſi quis animas perdere non formidat, nonne Antichriſtus merito eſt dicendus? Dominus ſex diebus mundum condidit univerſum, ſed ut hominem repararet plùs quam triginta annis laboravit; nonne ergo animarum deſtructor inimicus Dei et Antichriſtus cenſetur? Privilegia Sanctorum Pontificum Romanorum praedeceſſorum ſuorum, Papa impudenter annullare per hoc repagulum, Non obſtante, non erubeſcit, quod non fit ſine eorum praejudicio et injuria manifeſta: ſic enim reprobat et diruit, quod tanti et tot Sancti aedificarunt; ecce Sanctorum contemptus! Merito igitur contemptor contemnetur, ſecundum illud Iſaiae, Vae qui ſ…ernis, nonne contemneris? Quis ejus privilegia conſervabit? Errorem ſuum ad hoc reſpondens Papa ſic tuetur, Par in parem non habet imperium: Ergo Papa me Papam minime praevalet obligare. Ad hoc reſpondeo, ait Epiſcopus; Mihi videtur, non ſunt pares navigans in mundi periculo, & gratulans in portus ſecuritate. Da, ut aliquis Papa ſalvetur. Abſit dicere contrarium; dicit Salvator, Qui minor eſt in Regno coelorum, major eſt Johanne Baptiſta, quo major inter natos mulierum nemo ſurrexit. Nonne major eſt ergo aliquis Papa dator privilegiorum vel confirmator, iſto vivente? Profectò, major mihi videtur, ergo in minorem habet imperium, non igitur debet praeteritorum. Nonne dicit Papa de ſuis pleriſque praedeceſſoribus, ille vel ille piae recordationis praedeceſſor noster, &c. & ſaepè, adhaerentes Sancti praedec ſſoris noſtri vestigi…s, &c. Quare ergo quae jecerunt, diruunt fundamenta qui ſequuntur? Plures Apoſtolici viri …um al…uod privilegium prius piè conceſſum con…marunt. Nonne plures divina gratia ſalvati, majores ſunt uno ſolo adhuc periclitante? Item, antiqui Patres noſtri v… Apoſtolici tempore ſunt priores▪ et quos antiqui temporis attollit reverentia, venerabiles habere tenemur. Hoc benè attend…bat Sanctus virtute venerabilis Benedictus, omnium ſpiritu ſanctorum repletus in regula ſua; qui prius venientes qualeſcunque authenticis viris tardius ad ordinem accedentibus p…aeponit, & eſſe praecipit venerabiles & priores. Vnde ergo haec injurioſa temeritas, privilegia antiquorum ſanctorum multorum in irritum revocare?
Praeterea, etſi multi alii viri Apoſtolici Eccleſiam afflixerint, ille gray us aliis coegitMat. Paris Hiſt. p 847, 848. Lugubris querimonia de oppreffionibus Eccleſiae. ancillari, et inconvenientia multiplicavit. Caurſini enim manifeſti uſurarii, quos Sancti Patres & Doctores noſtris, quos vidimus & audivimus, videlicet Magiſter eximius in Francia Praedicator, Abbas quoque de Flay Ciſtercienſis ordinis, Magiſter Jacobus de Viteri, Cantuarienſis Archiepiſcopus Stephanus exulans, Magiſter Robertus de Curcun, praedicando à partibus Franciae ejecerunt, quia anteà hac pe…e Anglia non laborabat, iſte Papa ſuſcitavit et protegit ſuſcitatos; et ſi quis obloquatur, damnis et laboribus, teſte Epiſcopo Londinenſi Rogero, fatigatur. Novit mundus, quod uſura deteſtabilis habetur in utroque Teſtamento et a Deo prohibetur, nunc Domini Papae Mercatores vel Scambiatores, obmurmurantibus Judaeis, palam Londini foenerantur, viris Eccleſiaſticis et maxime religioſis diverſa machinantur gravamina, cogentes quos gravat egeſtas mentiri, et ſigna ſua ſcriptis mendac…us appendere: quod eſt idololatrare, et veritati, quae Deus eſt abrenunciare. Verbi gratia, mutuo accipio marcas per annum pro centum libris: cogor conficere ſcriptum & ſignare, in quo confiteor me centum libras mutuo in fine anni ſolvendas recepiſſe. Et ſi fortè ſortem pecuniae tibi infra menſem vel dies pauciores adqui… tam uſurario Papali ſolvere volueris, non recipiet, niſi integraliter centum libras: Quae conditio gravior eſt quam Judaeorum, quia quandocunque ſortem Judaeo attuleris, recipiet benignè, cum tanto lucro quod tempori tanto ſe commenſurat. Praetereà, novimus Papam fratribus Praedicatorum & Minoribus praecepiſſe, ut morituris aſſiſtentes, quos inquirant diligenter, perſuadeant urgenter, ut condant teſtamenta ſua ad commodum & ſubſidium Terrae Sanctae, & crucem aſſumant, ut cum convaluerint ſubſtantiolas eorum emungant, vel ſi moriantur ab executoribus tantum recipiatur vel extorqueatur. Cruce quoque ſignatos perſonis Laicis, ſicut quondam in templo oves et boves venundari conſueveruut, vendit apporiando. Inſpeximuſque Literam Papalem, in qua inſertum reperimus, quod teſtamenta condentes, vel crucem ſuſcipientes, et ſubſidium Terrae Sanctae impendentes, tantundem recipient indulgentiae, quantum pecuniae largientur. Praecepit inſuper Papa …t multis ſuis ſcriptis, Praelatis, ut tali vel tali alieno et abſenti et penitus indigno, qui nec Literas vel linguam novit indigenarum, ut praedicare poſſet vel confeſſiones recipere, vel ſaltem propter pauperes reficiendos et tranſeuntes ſuſcipiendos, reſidentiam facere, providerent in Eccleſiaſtico beneficio, quantum vel quale duceret acceptandum. Item ſcimus Dominum Papam ſcripſiſſe Abbati de Sancto Albano, ut provideret cuidam Johanni de Camezana, quem nunquam viderat, in beneficio compecenti: et infra breve tempus proviſum eſt ei in Eccleſia, quae annuatim 40. marcas et amplius valebat: ſed ipſe ea non contentus, conqueſtus eſt Papae. Scripſit igitur Papa Abbati memorato, ut dicto Clerico uberius provideretur: nihilominus tamen reſervata eidem Domino Papae prioris Eccleſiae donatione. Et non poſt haec dies multos venerunt ad praedicti Abbatis coenobium, duae ſatis deſpicabiles perſonae Literas Papales deferentes; in quarum tenore inſertum fuit, ut illico ipſis viris nobilibus ad ſua negotia expedienda ſine difficultate ad manum decem marcas Abbas conferret, quibus ampulloſa et minantia verba proferentibus, Abbas finem fecit. De viris quoque ſanctis et literatis, qui ſaeculum ordine irregreſſibili pro Deo imitando reliquerunt, ſuos facit Papa telonarios, ad pecuniam argumentoſe extorquendam. Quod & ipſi onus inviti ſuſcipiunt, ne inobedientes eſſe videantur. Et ſic de ſaecularibus fiunt ſaeculariores, & mentitur in eis tragulorum vilitas, dum ſub habitu paupertatis ſpiritus habitat elationis; et quia non debet mitti in Angliam Legatus, niſi a Rege poſtulatus, mittit Papa Legatos ſophiſticos et transformatos, ſed non rubeis veſtibus redimitos, magnis armatos poteſtatibus, nec eſt difficile exemplum invenire. Tot enim frequenter adveniunt hujuſmodi, ut eorum nomina audientibus taedium generaret. Caeterum, quod videre non conſuevi, concedit Papa ob favorem ſaecularem, ut aliquis Epiſcopatum obtineat▪ nec tamen Epiſcopus exiſtat▪ ſed electus ſempiternus: quod tantundem ſignificat, ut lac et lanam habeat ovium, lupos tamen non abigendo, priſtinos etiam reditus retinendo. Et cum haec et alia enormia, videlicet omne genus avaritiae, uſuram, ſymoniam et rapinam, omne genus luxuriae, libidinem, gulam, et ornatum, quae in Curia illa regnant, deteſtaretur▪ ut vere de ipſa judicatur,
Ejus avaritiae totus non ſufficit orbis,
Ejus luxuriae meretrix non ſufficit omnis.
Nitebatur proſequi, quomodo confiſa Curia illa, ut Jordanus influat in os ejus, patulo hiatu aſpirabat, ut etiam bona inteſtatorum et diſtincte legatorum ſibi uſurparent; et ut licentius hoc facerent, Regem in rapinis ſuis conſortem facerent et participem. Nec liberabitur Eccleſia ab Aegyptia ſervitute, niſi in ore gladii cruentandi. Sed haec profectò levia, ſed in brevi, ſcilicet hoc triennio▪ ventura ſunt graviora. In calce vero hujuſmodi propheticae locutionis, quem praerumpentibus ſingultibus, lachrymis, & ſuſpiriis vix pronunciaſſet, abbreviata eſt lingua ejus, & deficiente halitu, organum vocis ſiluit mutilatum.
Migravit igitur ab hujuſmodi mundi, quem nunquam dilexit, exilio, Sanctus Lincolnienſis Mat Paris Hiſt. p. 848, 849. Mors Epiſcopi Lincolnienſis Roberti.Epiſcopus Robertus ſecundus, apud Bugedonam Manerium ſuum in nocte Sancti Dionyſii. Domini Papae et Regis redargutor manifeſtus, Praelatorum correptor, Monachorum corrector, Presbyterorum director, Ciericorum inſtructor, Scholarium ſuſtentator, Populi praedicator, Incontinentium perſecutor, Scripturarum ſedulus perſcrutator diverſarum, Romanorum malleus et contemptor. In menſa refectionis corporalis, dapſilis, copioſus, & civilis, hilaris & affabilis. In menſa vero ſpirituali devotus, lachrymoſus, & contritus. In officio Pontificali ſedulus, venerabilis, & infatigabilis.
What melody was beard in the ayre near Bugden, raviſhing the ears and hearts of the hearers, what ringing of Bells to the aſtoniſhment of the Auditors, that night this Biſhop dyed and paſſed from Earth to Heaven, what miracles upon miracles were wrought at his Tomb after his deceaſe, you may read at large in Matthew Paris, he being generally reputed a Saint worthy Canonization; therefore his declamations againſt the Pope and his premiſed exorbitances, whiles ready to give up the ghoſt, muſt needs be real, weighty, and worthy conſideration.
Theſe his oppoſitions and declamations againſt the Pope, induced Mat. Paris to give this character of the year 1253. (wherein he dyed) at the cloſe whereof, * Tranſiit igitur annus ille Papae et Papalibus, arctus et augurialis. TheMat. Paris Hiſt. p. 852. Annalis concluſio. Pope being extremely angry with Groſthead, writ a Letter to the King of England, to digg up his bones and caſt them out of the Church, as if he were a Heathen; whereupon this Biſhops ghoſt appeared to him that night, expoſtulated with him, pricked him in the ſide, and haunted him till his death, thus related by Matthew Paris and others.
Hoc etiam anno, Dominus Papa dum una dierum iratus ſupra modum, vellet Mat. Paris Hiſt. p. 855, 856, 868, 875, 877. Dirum ſomnium Innocentii quarti Papae.cum mala gratia omnium fratrum Cardinalium oſſa Epiſcopi Lincolnienſis corporis extra Eccleſiam projicere, et ipſum in tantam infamiam praecipitare, ut Ethnicus, rebellis, et inobediens per totum mundum acclamaretur: juſſit talem Literam ſcribi Domino Regi Anglia tranſmittendam, ſciens quod ipſe Rex libenter deſaeviret in ipſum, & in Eccleſiam depraedandam. Sed nocte ſequenti apparuit ei idem Epiſcopus Lincolnienſis Pontificalibus redimitus, vultuque ſevero, intuituque auſtero, ac voce terribili, ipſum Papam in lecto ſine quiete quieſcentem aggreditur & affatur, pungens ipſum in latere ictu impetuoſo ſuo cuſpide baculi, quem bajulabat, paſtorali. Et dixit ei: Senebalde Papa miſerrime, propoſuiſtine oſſa mea in mei & Eccleſiae Lincolnienſis opprobrium extra Eccleſiam projicere? unde haec tibi temeritas? Dignius foret, ut tu, à Deo ſublimatus & honoratus, Dei zelatores, licet defunctos, coleres. Nullam poteſtatem in me haberae, te Dominus amodò patietur. Scripſi tibi in ſpiritu humilitatis & dilectionis, ut errores tuos crebros corrigeres. Sed tu monita ſalubria ſuperbo oculo, & faſcinanti corde contempſisti. Vae qui ſpernis, nonne & tu contemneris? Et ſic recedens Pontifex Robertus, ipſum Papam, qui quando, ut dictum eſt, pungebatur, ab alto ingemuit, quaſi lancea tranſverberatus, dereliquit ſeminecem, & voce flebili cum ſuſpiriis ingemiſcentem. Unde Camerarii ejus haec audientes, attoniti interrogaverunt, quidnam hoc ſibi vellet? Papa verò cum gemitibus & ſuſpiriis reſpondit, dicens: Terrores nocturni conturbaverunt me vehementer. Nec mihi penitus ut prius reſtaurabor reſtitutus, heu, heu, quantum latus dol…o, ſum lancea genii lanc…atus. Nec comedit nec …ibit illa die, fingens ſe anhelis febribus inflammatum. Nec adhuc quievit Domini ſuper eum ultio, cum indignatione.
Nec multo poſt, Papa non ſentiens divinas per ſervum ſuum admonitiones, ſedPapalis exercitus victus. bellicis nimis & ſaecularibus negotus intendens, minus in eis proſperatur, licet curam, laborem, & ſumptus non paucos expendendo. Sed Marte ci, imo Domino exercituum adverſante, exercitus ejus, quem contra Apulos maximis ſumptibus direxerat, ſub ducatu conſanguinei nepotis ſui Willielmi, diſſipatu…, victus & confuſus, cum ejus Duce lethaliter vulnerato occubuit. Referuntur ibidem interfecti Chriſtiani milites & ſervientes praevalidi ſtipendiarii Papae militantes, ad quatuor mille virorum. Et luxit tantum ſanguinem Chriſtianum effuſum tota patria Romanorum. Direxerat autem Papa iter illis diebus verſus Neapolim: licet in latere quaſi pleureſi infirmatus, vel lancea ſauciatus. Nec potuit ei Cardinalis Albi phyſica ſuffragari. Non enim pepercit Robertus Lincolnienſis Senebaldo Januenſ. Et qui vivum noluerat audire corripientem, ſenſerat mortuum impingentem. Nec unquam poſtea, ipſe Papa unum bonum diem vel proſperum continuavit uſque ad noctem, vel noctem uſque ad diem, ſed inſomnem & moleſtam.
This Hiſtory is thus related by a Ranulphus Ceſtrenſis, and b Henry de Knighton. Hoca Polychron. …. 7. c. 36. b De Eventibus Angliae, l. 2. c. 16. col. 2436. See Godwin in his Life; Balaeus in Innocentio 4. anno obiit ſanctus Robertus dictus Groſteteſte Epiſcopus Lincolnienſis 7. Idus Octobris, qui in cunctis liberalibus artibus excellenter eruditus, praecipuè in Logica, & Aſtrologia plurima commentatus eſt, ad Innocentium Papam miſit Epiſtolam ſatis tonantem, quae ſic incipit. Dominus noſter Jeſus Chriſtus pro eo quod Eccleſias Anglicanas indebitis, & inſolitis exactionibus gravare videretur, & quia nepotulo ſuo Puero Papa contuliſſet Canonicatum cum proxima praebenda vacatura in Eccleſia Lincolnienſi, quem tamen Robertus admittere noluit, reſcribens Papae, nec velle debere tales ad curas animarum admittere, qui ſe neſcirent nec poſſent regere, Qua de cauſa ad Curiam vocatus et excommunicatus, appellavit a Curia Innocentii, ad tribunal Chriſti, unde contigit ut poſt biennium mortis Roberti, apparuit Papae de Nocte quieſcenti quidam Epiſcopus Pontificalibus indutus ſic inquiens, Surge miſer veni ad judicium. Et ſtatim cum baculo paſtorali pupugit Papam in latere ſiniſtro uſque ad cor, unde & lectiſternium Papae inventum eſt mane ſanguinolentum, & ipſe defunctus hac de cauſa, quamvis Robertus perſpicuis effulgeret miraculis, non eſt permiſſus a Curia Canonizari.
What paſſages fell out between the King, Archbiſhop and Canons of Lincoln about electing a new Biſhop and Archdeacon after Groſtheads death, I find thus related.
In craſtino verò beati Thomae Martyris, Canonici Lincolnienſes elegerunt ſibi inMat. Paris Hiſto p. 853, 859. See Godwin in his life. H. de Lexintona eligitur Epiſcopus. Epiſcopum Magiſtrum Henricum de Lexintona, ejuſdem Eccleſiae Decanum, & tranſfretavit electus ut Regem videret, & ut à Rege videretur & acceptaretur, tàm electo quàm electione approbata vel reprobata. Formidabat a…tem apparere coram Rege, qui ſecundum conſuetudinem ſuam, ipſum Decanum, et totum precibus ſollicitaverat urgentiſſimis Capitulum, ut Epiſcopum Herefordenſem (qui manifeſtè reprobandus fuerat, tum quia alienigena Anglioum idioma ignoravit, tum quod fama, vel potius infamia ejus extitit, quod Regno fuerat inimiciſſimus & infideliſſimus) eligerent in Epiſcopum & ſuarum paſtorem animarum. Cui licet Regiae petitioni inſtantiſſimae, nullatenus voluerunt Canonici electores favorem exhibere. Ipſe enim per manum ſaecularem, in ipſum Epiſcopatum violenter intruſus Herefordenſem, tam religioſos quam ſaeculares in partibus ultramarinis (utinam honeſte commorans) gregem ſibi commiſſum, lacte, lana, et aruina ſaginatus, lupinis dentibus dereliquit. Veruntamen Rex non inveniens in dicto electo, cauſam reprobationis, ipſum, licet non ſereno corde, admiſit: being conſecrated ſoon after by Archbiſhop Boniface beyond the Seas.
Ipſiſque diebus, revertente Archiepiſcopo Cantuarienſi Bonifacio, à ſepultura EpiſcopiMat. Paris Hiſt p. 850, 877. Diſcordia inter Archiepiſcopum Bonifacium & Capitulum Lincoln. Lincolnienſis Roberti, orta eſt diſcordia inter ipſum & Capitulum Lincolnienſem. Vendicabat enim ſibi Archiepiſcopus de jure communi, poteſtatem conferendi praebendas & redditus in Epiſcopatu Lincolnienſi, paſtore ſuo viduato. Decanus verò & Capitulum ſpeciali beneficio innitentes, & conſuetudini approbatae & antiquae, è contra dicebant. Quibus teſtimonium perhibebat Magiſter Walterus de Billeſdona, vir Juriſperitus & fidedignus, qui enumeravit tres Eccleſias à Decano ſede vacante collatas. Et multi alii, qui hoc noverant, & viderant. Archiepiſcopus de multiplici confiſus poteſtate, contradictores omnes excommunicavit. Solus autem Lincolnienſis Archidiaconus, Magiſter videlicet Willielmus Lupus, vir quidem Juriſperitus, eleganter literatus, & magnae auctoritatis, contradicens Archiepiſcopo in faciem, pro jure et libertate Eccleſiae conſtanter appellavit ad Summi Pontificis praeſentiam: Unde quoniam ſolus ſe murum oppoſuit pro ſuae poſſeſſione & libertate Eccleſiae, uſque ad mortem miſerabiles, ſicut ſequens ſermo declarabit, tribulationes toleravit. Canonici vero ex antiquis cauſis inutiliter ventilatis fatigati, nec valentes nec volentes contra tantum adverſarium dubia cauſarum fata contendentes experiri, ſuccubuerunt, et ſuccumbentes, abſolutionis beneficium promeruerunt. Archidiaconus vero conſiſtens ſtabilis in propoſito, quaeſivit interim diverticula. Tandem tutum credens habere refugium apud Sanctum Edmundum, quia illic & in terra Sancti Albani conſueverant eſſe afflictorum refugia & protectiones, poſtquam ſtetiſſet quadraginta diebus in ſententia juſte vel injuſte, ſe ad protectionem dicti Sancti Edmundi contulit & Civitatem. Ubi perſequente Archiepiſcopo, cum ibi non aſylum refugii, ſed carceris inveniſſet duritiem: nec eum poterat Abbas Sancti Edmundi protegere vel receptare: Archidiaconus pauper, profugus, et exul, Romam adiit, a Domino Papa aliquam ſaltem conſolationem adepturus. Papa autem miſertus ac miſeratus, cognita veritate, puſillanimitatem Canonicorum, & Archipraeſulis redarguens auſteritatem, & Archidiaconi conſtantiam commendans, paternum ſibi providit remedium. Archidiaconus verò nacta ſpe meliori, cum rediens à Curia in partes ciſalpinas perveniſſet, poſt tot labores & dolores, quos pro ſuae libertate Eccleſiae ſuſtinuiſſet, viam univerſae carnis eſt ingreſſus, merito beato Thomae Martyri, qui ob ſimilem cauſam occubuit, aſſociandus. Sed ante mortem, fere triennalem ſuſtinuit in hac cauſa tribulationem. Such was the Archbiſhops Tyranny.
The King (in imitation of the Pope) iſſued theſe Letters Patents in nature of Proviſions, to provide Benefices for 12. Clerks, amounting to ſeveral Annual values, out of Livings belonging to his Donation, directed to Richard Earl of Cornwall, Guardian of the Realm in his abſence, dated at Porteſmuth, being there taking Ship for Gaſcoign.
REX R. Comiti Cornubiae, & Magiſtro Willielmo de Killkenni Archidiac. Coventr. Pat. 37 H. 3. m. 8. dorſo. De proviſionibus faciendis.ſalutem. Sciatis, quod conceſſimus dilecto nobis Thomae de Ruſillum Clerico, quod in Beneficio Eccleſiaſtico, quod ad noſtram Donationem pertineat, de 30. vel 40. Marcarum eidem provideatur: Et ideo vobis mandamus, quod in hujuſmodi Beneficio eidem Thomae provideatis vice noſtra. In cujus, &c. Teſte Rege apud Porteſm. 7. die Julii.
Eodem modo mandatum eſt eiſdem pro Simone de Vertiers Clerico, de proviſione ei facienda in 50. Marc. redditus. Teſte ut ſupra.
Eodem modo mandatum eſt eiſdem pro Hugone de Salinis, de proviſione ei facienda in 40. vel 50. Marc. redditus. Teſte ut ſupra.
Eodem modo mandatum eſt eiſdem pro Radulpho de Dungun. de proviſione ei facienda in Beneficio Eccleſiaſtico competenti.
Petrus Chaceport habet conſimiles Literas eiſdem de proviſione ei facienda in 200. Libr. redditus, in Eccleſiaſtico Beneficio immediatè poſt proviſionem Henrici de Wengham.
Conſimiles Literas habet Radulphus de Montibus eiſdem de proviſione ei facienda in Beneficio Eccleſiaſtico 60. Marc.
Conſimiles Literas habet Magiſter Nicholaus de Plumpton de proviſione ei facienda in Beneficio Eccleſiaſtico 24. Marc.
Conſimiles Literas habet Magiſter Johannes de Lith, Clericus A. Winton. elect. de proviſione ei facienda in Beneficio Eccleſiaſtico 60. Marc.
Conſimiles Literas habet Robertus de Shottindon, de proviſione ei facienda in Beneficio Eccleſiaſtico ſibi convenienti.
Et Willus de Rupella in Beneficio Eccleſiaſtico 40. Marc.
Et Roberto de Cantuar. in Beneficio Eccleſiaſtico 50. Marc.
Et Bric. filio Willielmi Beaufiz Clerico, in Beneficio Eccleſiaſtico 15. vel 20. Marc.
The ſame year the King iſſued this Writ to the Biſhop of Chichester, to publiſh throughout his Dioceſſe the Priviledges he had granted to all ſuch who ſhould croſſe themſelves for the Holy Land, being the ſame in *Here p. 769.terms with thoſe the year before, ſent to the Archbiſhop of York to publiſh, the Writs running in the ſame form.
REX R. Ciceſtriae Epiſcopo, & Magiſtro Hugoni de Sancto Edmundo, ſalutem.Pat. 37 H. 3. m. 23. intus. De cruceſignatis. Volentes Cruceſignatis gratias facere ſpeciales, &c. as in the forecited Writ. In the margin there is this Annotation. Poſtea ſubſtituti fuerant de novo Epiſcopo Norwic. & Ciceſtr. & Abbas Weſtm. & innovatae fuerunt Literae ſingulis illorum directae in feſto Aſcenſionis Domini. Anno, &c. 38.
Et ſimiliter Literae interius notatae de negotio Crucis.
The King to promote the levying of the Diſmes granted him for his voyage towards the relief of the Holy Land, wherein the Biſhop of Chicheſter was principally imployed, ſent this Patent to the Archbiſhops and Biſhops to deſire and require their favorable aſſiſtance of him and his Agents in this affair.
REX Archiepiſcopis, &c. ſalutem. Cum venerabilis Pater Epiſcopus Ciceſtrenſis Pat. 37 H. 3. m. 22. intus. De negotio Crucis.ad inſtantiam noſtram, & de Conſilio noſtro, authoritate Apoſtolica benignè propter Deum, ſalutem animarum, Terrae Sanctae ſubſidium, & honorem noſtrum aſſumpſerit onus & officium praedicationis Crucis Chriſti exequendum, collectionem Decimae beneficiorum Eccleſiaſticorum in ſubſidium praedictae Terrae Sanctae, authoritate praemiſſa nobis conceſſae & alia faciend. quae pertinent ad dictum negotium per Regnum noſtrum, per ſe & per alios idoneos, quibus vices ſuas ſuper hoc duxerit committendas, vobis ſupplicamus attentius, rogantes & exorantes in Domino in fide qua Deo & nobis tenemini mandantes, quatenus ob amorem Crucifixi, cujus negotium geritur in hac parte, & ob reverentiam noſtram, ſibi & aliis quos pro praedicto negotio per Literas ſuas ad vos contigerit deſtinari favorabiliter aſſiſtentes in omnibus hiis quae contingunt officium ſupradictum ad promotionem dicti negotii conſilium, auxilium, & favorem benevolum praebere ſtudeatis. Tantum facientes ut praeter merita quae vobis inde accreſcend. à Domino vobis univerſis & ſingulis teneri debeamus, in veſtris negotiis penes nos expediendis grata viciſſitudine, ad gratias ſpeciales. In cujus, &c.
Teſte ut ſupra. Per Regem.
The Biſhops of the Province of Canterbury being to meet in a Convocation at London, the King leſt they ſhould attempt any thing therein againſt the Rights of his Crown, or Liberty of his people, appointed two Proctors by this Patent to ſit and act therein in his behalf.
REX univerſis, &c. ſalutem. Quia intelleximus quod Venerabiles PatresPat. 37 H. 3. m. 19. vel 20. De procuratori. bus conſtitutis. Epiſcopi Provinciae Cantuar. London. convenerunt, ad tractandum ſuper aliquibus articulis qui ſtatum noſtrum et Regni noſtri contingere poſſint, ne jus noſtrum et ſubditorum negligere videamur, Magiſtrum Nicholaum de Plimpton Clericum, et Rogerum de Lockinton noſtros conſtituimus procuratores, ad proponendum de jure noſtro qttae ipſis videbitur expedire: Et ad alia faciend. nomine …Spand…ro quae hujuſmodi negotium requiret; Et ad appellandum ſi opus fuerit prout ordo juris dictabit. In cujus, &c.
Teſte Rege apud Windleſ. 12. die Januarii. Per Regem.
The King having contracted with thoſe of Marcelles for Ships to tranſport him, his forces and Subjects to the Holy Land, iſſued this Writ to all perſons of all ranks who had taken the Croſſe upon them in Ireland, to certifie him what number they amounted to, that ſo he might provide Ships accordingly.
REX Archiepiſcopis, Epiſcopis, Comitibus, Baronibus, Militibus, & omnibusPat. 37 H. 3. m. 11. intus. De paſſagio Regis. aliis Cruceſignatis Hiberniae, ſalutem. Sciatis, quod juravimus & ſtatuimus paſſagium noſtrum in Terram Sanctam à feſto Sancti Johannis Baptiſtae Anno Domini 1253. in tres annos, quod etiam Dominus Papa confirmavit, ac apud Marſill. mare ingredi proponentes, tractatum nuper habuimus ob noſtrum & veſtrum commodum ſuper paſſagio cum probis hominibus Marſill. quos ad nos in Angliam venire propter hoc fecimus: Et ideo vobis mandamus rogantes, quod ad certo…diem & locum conveniatis ad ſciendum quot, & qui veſtrum nobiſcum in Terram Sanctam perſonaliter profiſciſcentur, & de numero omnium illorum nos ſine dilatione diſtinctè & apertè certificetis, ut de ſecuris naves contra praedictum paſſagium ad opus veſtrum & noſtrum provideri faciamus. In cujus, &c. Teſte Rege apud Weſtm. 9. die Maii.
Idem mandatum Archiepiſcopis, Epiſcopis, &c. Scoc. In cujus, &c. Teſte ut ſupra.
The Archbiſhop of Ardmach in Ireland having occaſion to repair to Rome concerning the affaires of his Church, durſt not do it without the Kings licenſe, which he upon his Petition obtained, together with a ſuſpenſion of Suits againſt him during his abſence, as this Patent manifeſts.
REX omnibus, &c. ſalutem. Cum Venerabilis Pater R. Archiepiſcopus Armachan. Pat. 37 H. 3. m. 9. intus. Pro Archiepiſcopo Armach.profectus ſit de licentia noſtra ad Curiam Romanam pro negotiis Eccleſiae ſuae: Volumus, quod quietus ſit de omnibus placitis & querelis uſque ad feſtum Sancti Martini proximum futurum. Et ideo vobis mandamus, quod de omnibus placitis & querelis ipſum Archiepiſcopum, uſque ad eundem Terminum quietum eſſe faciatis. In cujus, &c. Teſte Rege apud Windleſ. 11. die Junii.
The King by this Patent conſtituted two Proctors to promote the buſineſſe of the Croſſe in the Court of Rome, promiſing to ratifie what they ſhould do therein.
REX I. Summo Pontifici, ſalutem. Noverat veſtra Sancta Paternitas, quodPat. 37 H. 3. m. 9. dorſo. De procuratoribus conſtitutis in Curia Romana. nos conſtituimus & ordinavimus dilectos nobis in Chriſto Johannem de Amblion, Decanum Montis Sancti Andraee in Sabandia Capellanum veſtrum, & Magiſtrum Nicholaum de Plimpton procuratores noſtros ad impetrandum & contradicendum in Curia ve…ra, ad petendum etiam gratias & indulgentias pro ſubſidio Terra Sanctae & alias, prout eis injunximus viva voce. Ratum habituri & firmum quicquid per ipſos in Curia veſtra ſuper praemiſſis factum fuerit & procuratum. In cujus, &c. Teſte Rege apud Windleſ. 12. die Junii.
The King this year paſſing over into Gaſcoigne, and committing the cuſtody of the Realm to the Queen and Earl Richard, when he was taking Ship at Porteſmuth ſent this Mandate to the Queen, (a badge of his Eccleſiaſtical power in divine Offices and Maſſes to be ſaid for him) thus entred in the Clauſe Rolls.