Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 328

MAndatum eſt Reginae Angliae, quod in Capella Regis apud Weſtmonaſter. ſingulisClauſ. 37 H. 3. m. 8. dorſo. De miſſa beati Edwardi celebrandae. diebus celebrari faciat Miſſam beati Edwardi, quamdiu Rex fuerit in partibus praedictis. Teſte Rege apud Porteſm. 5. die Julii.

Richard Earl of Cornwall (as you heard before) having refuſed the Popes proffer of the Kingdom of Sicily to him, only to pick his purſe, and engage him in his quarrel againſt Conrade the rightfull King, he thereupon tendred it to our K. Henry for the ſelf-ſame ends, being leſſe circumſpect, and eaſier to be circumvented then his Brother, thus related.

Diebus ſub eiſdem, cum Magiſter Albertus ad Curiam Romanam perveniens, nunciaſſetMat. Paris Hiſt. p. 864, 865. Papa obtulit Regnum Siciliae Regi Anglorum. Papae, quod nullo modo poterat Comitem Richardum flectere ad conſenſum, ut Regnum Siciliae & Apuliae ſibi oblatum vellet recipere, & ſeipſum & omnia ſua ambiguis caſibus exponere, niſi primò Papa ſibi de ſuo genere optimos praeſtaret obſides de ſecuritate fidelitatis. Et praeterea, juvaret eum de aliqua quantitate pecuniae, in negotio Martio illo exponendae. Et inſuper traderet ei quaedam Caſtra, quae Papa in confiniis habebat, ut ſecura ſibi inveniret receptacula. Papa autem hoc videns ſibi eſſe difficile, respondit: Nolumus tot ſubjacere conditionibus. Cui Magiſter Albertus: Comes mihi dixit, ſi ſic non feceris, ut praelibatum eſt, idem eſt, ac ſi quis diceret, Vendo vel do tibi Lunam, aſc…nde, & apprehende eam. At Papa conſiderans ſuam in dicto Comite admonitionem non valere, ſubjunxit: Non curamus cum ipſo confoederari, vel aliquid commune habere. Cum igitur certificaretur Papa, quod fruſtra jeciſſet rete ante oculos pennatorum, miſſis ſecretis nuntiis ad Dominum Regem Angliae, ut ſimplicitatem ejus circumveniret (quoniam ſciebat ſemper ad damna propria pronum & credulum) obtulit et conceſſit ei Regnum Siciliae et Apuliae: & ad hoc adquirendum, juvamen praeſtaret tale, quale poterat ſine aliquo gravamine. Retorqueret enim omnes Cruceſignatos à principali eorum propoſito, videlicet ne transfretarent in Terram Sanctam, ſed omnes communiter Regem Angliae ſequerentur, & juvarent Siciliam & Apuliam adepturum. Unde hoc audientes Templarii & Hoſpitalarii, Patriarcha Hieroſolymitanus, & omnes Sanctae Terrae Praelati & incolae, qui hoſtibus Chriſti opponuntur, & jam pejora formidabant, uſque ad mortem doluerunt, Romanas fallacias deteſtantes. Rex autem de promiſſo Papali umbratili adeo exhilaratus eſt, & adeo dilatatum eſt cor ſuum inani gaudio, quod voce, geſtu, & r…ſu exultationem proteſtans, filium ſuum Edmundum Regem Siciliae palam vocaret, credens pro facto ſe jam de ipſo Regno ſubarratum. Nuntius vero Papalis inſtillavit auribus ejus, ne hoc arcanum divulgaret, ne videlicet ad notitiam amicorum ſuorum, qui pedicas Romanas cognoverant, perveniret, et ſic praemuniretur. Rex igitur quicquid de Theſauro ſuo, quicquid de Scaccario, quicquid mutuo potuit à fratre ſuo Comite Richardo recipere, quidque poterat à Judaeis abradere, quicquidque de rapinis Juſtitiariorum itnerantium valuit extorquere, miſit Papae, ut Conradum impugnaret, et omnes ſuos Siculos et Apulos expugnaret. Conradus autem doluit, quod Rex Angliae in retiacula Romanae Curiae cecidiſſet: & grates retulit Comiti Richardo, quod ſe non permiſerit irretiri. Signi…cans e…, quod ſap…enter ſeciſſet, quod non confiſus in verbis Papalibus, et pecuniae theſauris ſe à temerar…a praeſumptione retraxiſſet prudenter, quia ubi Comes habu… unum argenteum, Rex Conradus unum aureum poterat invenire exponendum. Papa autem pecuniarum multitudine ſaginatus, erectus eſt in confidentiam. Et infinitum, quem congregavit exercitum de conductitiis ſtipendiarus, ducatui & regimini Octaviani Cardina…is commiſit, & copioſè ſterlingos diſtribut, & cùm defeciſſent, ſignificavit Regi, quòd defuit illi pecunia. Rex autem, inſtinctu Diaboli et avaritiae reſcribens Papae, mittebat ei literas patentes obligatorias, Regio figillo conſignatas, ut ſufficienter, imo abundanter, mutuo caperet a mercatorib…s Italicis. Nec timeret theſauri quantitatem, vel uſurarum multitudinem, ipſe enim omnia plene adquietarat, et ſe ad hoc obligavit ſub poena exhaeredationis. Papa autem his omnibus conſentiens, hoc mandatum acceptavit: ſi bene fece…it, judicet Judex omnium judiciorum Dominus, cui cura eſt de omnibus; non autem meum eſt facta Papalia judicare. Fecit igitur quaſi edicto Imperiali vel Regali publicè acciamar…, ut omnes qui deſiderabant opima ſtipendia recipere, venirent ad Papalem exercitum. Habebat enim jam quoniam mutuo receperat ab uſuariis Italicis theſaurum inaeſtimabilem. Confluebat igitur ad ſtipendia Papalia, Italicorum ignobilium multitudo copioſa. Qui deſides & imbelles, necnon & infideles, nulli Domini Regis Angliae, vel etiam Papali commodo, ſed tantum denariis deglutiendis intendebant, prout rei exitus comprobavit.

Rex igitur Conradus, potenter ſe opponens, exhorta…us eſt ſuos naturales commilitonesMat. Paris Hiſt. p. 865. Mar. Weſt. An. 1254. p. 254. 255. Conradus Re… ſiciliae mo…itur▪ & indigenas regionum illarum, ut ſtent viriliter & pugnent pro patria ſua, nec colla ſubdant Dominis alienis: & exerc tum Papalem diatim diminuit & enervavit. Sed amor denariorum Anglicorum hoſtium multitudinem gravavit. Papa enim burſae Regis minime pepercit, ec infinitam pecuniam conſumpſit, cupiens Regem Siculorum expugnare, et Regem Angliae in praedictum Dominum ſubrogare. Omnes tamen voluit à Corona commovere, & ſolum Edmundum Creare, ut de ipſo & his quae ipſius forent, tanquam de creatura ſua, ſecundum ſui arbitrii faceret voluntatem. Interim Papa, (qui…e contrary to St. P…ters Doctrine, 2 Pet. 2. 10. to 20. and St. Pauls too, Tit. 3. 1, 2, 3. whoſe ſucceſſor he pretended himſelf) non mediocriter diffamavit Regem Conradum, imponens ei enormia crimina, ſcilicet caedem fratris▪ ſui Henrici, ut ſic provocaret Regem Anglorum & omnes Anglos contra eum, & quod contemptor extitit clavium Eccleſiae, & multa alia, quae non oportet recitare, ſcripta autem ſunt in libro Additamentorum, & in hoc praetacta. Rex igitur Conradus, irruptiones hoſtiles, comminationem, opprobia Papae ſuſtinens, & di…amatines, coepit ſupra modum contriſtari, et gravi dolore contabeſ…e…e. Et, ut dicitur, veneno propinato impellente, gravi dolore coepit contabeſcere, & lethali lecto decumbere, dicebatque, Ʋae mihi miſero, vae vae mihi miſero! ut quid me fudit Mater mea à gremio? ut quid Pater me… me genuit, totaerumnis exponendum? Eccleſia, quae Mater Patri meo et mihi eſſe debuit, potius novercatur. Imperium, quod ante Chriſti nativitatem, uſque nunc floruit, modo marceſcit, e… datur letheae oblivioni. Maledicens ergo diei nativitatis ſuae, miſeram & afflictam animam exhalavit.

Quod audito, Papa de morte ejus certificatus, cum magno▪ cordis jubilo, orisExultat Papa de …orte Con…adi Regis. riſu, & vocis exultatione, ait: Gaudeo planè, & gaudeamus Univerſi Eccleſiae Romanae alumni, quia jam ſublati ſunt de medio duo maximi inimici noſtri, u…us Eccleſiaſticus, alter ſaecularis: Epiſcopus Lincolnienſis Robertus▪ & Rex Siculorum Conradus. Obiit autem memoratus Rex Conradus menſe Junii. Et illico Papa ad ulteriores partes Apuliae ſe transferens, totum ferè Regnum illud ſibi ſubdidit in brevi, & uſurpavit. Quod videntes optimates illius Regionis, quae quondam Ducatus extitit, indignati ſunt vehementer. Et ſuſcitantes quendam filium Frederici naturalem, nomine Manfredum, adhaeſerunt ei, facientes ei homagium tanquam Domino & ligantiam. Et factus eſt error noviſſimus pejor priore. Et inſurrexerunt Papae hoſtes redivivi.

The calumnies raiſed againſt Conrade by this implacable malicious Pope Innocent, were thus publickly anſwered and refuted by him before his death, wherein the Popes unchriſtian ſlanders, impiety, tyranny, injuſtice, and Conrades innocency will moſt evidently appear.