Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 317

MAndatum eſt Juſtic Hiberniae quod in ſingulis Eccleſiis Cathedralibus Hiberniae Clauſ. 37 H. 3. m. 4. intus.inveniat unam cuppam ad Euchariſtiam, in ea reponendam, videlicet in Eccleſiis ubi ſedes eſt Archipraeſul. Cuppas precii quatuor Marc. & in caeteris Eccleſiis Cathedralibus Cuppas precii trium Marc. diſtribuis etiam faciat, charitativè uſque ad ſummam Centum Marcarum Hoſp. Sancti Johannis Dublin. & fratribus praedicatoribus & Minoribus, & alibi in terra noſtra Hiberniae ubi viderint expedire. Teſte Rege apud Porteſm. primo die Auguſti.

What occurrences and bribes to the Pope hapned this year concerning viſitations and exemptions from them, is thus related.

Tunc quoque temporis, Papa argumentoſe nimis intendens, injunxit. Mat. Paris Hiſt. 840.Epiſcopis, ut quilibet Abbates et Conventus in ſua Dioceſi conſtitutos viſitaret. Injungens eiſdem, ut cogerent eos ſub poena excommunicationis obſervare quoſdam articulos regulae ſancti Benedicti impertinentes, nec ſunt de regulae ſubſtantia, quos iidem Monachi nunquam tenere conſueverunt, nec voverunt. Franciae vero Monachi Nigri ordinis, videntes ſe Regali munimine penitus deſtitutos, ne arbitrio Epiſcoporum, quibus exoſi ſunt marime privilegiati, exponerentur, cogitaverunt ſibi pacem redimere. Datis igitus quatuor millibus librarum Turonenſium Papae, ſic hujuſmodi tyrannidis impetum compeſcuerunt. Cujus rei ſeries & articuli, in libro Additamentorum plenius deſcribuntur. (where you may peruſe them at your leiſure, p. 173. to 179.) Abbas autem & Conventus ſancti Albani, appellaverunt ad praeſentiam Domini Papae, ne ab Epiſcopo Lincolnienſi viſitarentur, quia ſic eorum privilegia caſſarentur. The form of their procuration you may find in his Additamenta, p. 184.

Per idem tempus, Archiepiſcopus B. facta viſitatione apud Feverſham & Roffam, Mat. Paris Hiſt. p. 841. Archiepiſcopus Cantuarenſis viſitationem facit.viſitavit Canonicos ſancti Pauli & alios in urbe. Et propter moderationem admiſſus eſt benigne. Et haec caute fecit, ut ſcilicet ſic viſitandi haberet ingreſſum et poſſeſsionem.

You heard before, *Here p. 761. 762.how much Grost head Biſhop of Lincolne oppoſed the Popes Proviſions, directed to him, for which the Pope ſuſpended him from his Biſhoprick; whereupon he Writ, and ſent this notable Epiſtle to Pope Innocent, rendering him the reaſons why he was bound in conſcience to diſobey his unjuſt Letters and proviſions, as moſt contrary to the Doctrin and practiſe of Chriſt and his Apoſtles; and moſt great and heinous offences, tending to the deſtruction of peoples ſouls; and that no Biſhop or other perſon, was bound to obey any of the Popes Mandates as Apoſtolical, but what were warranted by the Doctrin and Practiſe of Chriſt and his Apoſtles, thus recorded by Matthew Paris.

Diebus ſub eiſdem, cum Dominus Papa Innocentius 4. ſignificaſſet per Apoſtolica Mat. Paris Hiſt. p. 843. Epiſtola miſſa Papae ab Epiſcopo Lincol.ſcripta, praecipiendo Epiſc. Lincoln. R. quatenus quiddam faceret, quod ei videbatur injuſtum et rationi diſſonum, prout frequenter fecerat illi et aliis Angliae Praelatis, reſcripſit ei in haec verba, Salutem. Noverit diſcretio veſtra, quod Mandatis Apoſtolicis affectione filiali devotè & reverenter obedio. His quo que quae Mandatis Apoſtolicis adverſantur paternum zelans honorem, adverſor & obſto. Ad utrum que enim teneor ex divino Mandato. Apoſtolica enim Mandata, non ſunt, nec eſſe poſſunt alia, quam Apoſtolorum doctrinae, et ipſius Domini noſtri Jeſu Chriſti Apoſt. magiſtri et Domini, cujus typum et perſonam maxime gerit in Hierarchia Eccleſiae Dominus Papa conſona et conformi. Ait enim Dominus ipſe noſter Jeſus Chriſtus Mat. 12. 30.Qui non eſt mecum, contra me est. Contra ipſum autem nec eſt, nec eſſe poteſt Apoſtolicae ſedis ſanctitas diviniſſima. Non eſt igitur praedictae literae tenor, Apoſtolicae ſanctitati conſonus, ſed abſonus plurimùm & diſcors. Primo quia de illius literae & ei conſimilium longè lateque diſperſarum ſuperaccumulato *Non obſtante.Non obſtante, nec ex legis naturalis obſervanda neceſſitate inducta, ſcatet cataclyſmus inconſtantiae, audaciae, et procacitatis, inverecundiae, mentiendi, fallendi, diffidenter alicui credendi, vel fidem adhibendi: et ex his conſequentium vitiorum, quorum non eſt numerus, Chriſtianae religionis puritatem, et ſoclalis converſationis hominum tranquillitatem commovens et perturbans. Praeterea, poſt peccatum Luciferi, quod idem erit in fine temporum ipſius filii perditions Antichriſti, quem 2 Theſ. 2.interficiet Dominus ſpiritu oris ſui, non eſt, nec eſſe poteſt alterum genus peccati, tam adverſum et contrarium Apoſtolorum doctrinae et Evangelicae, et ipſi Domino Jeſu Christo tam odibile, deteſtabile, et tam abominabile, quam animas curae Paſtoralis officii et Miniſterii defraudatione mortificare et perdere. Quod peccatum evidentiſſimis ſcripturae ſacrae teſtimoniis committere dignoſcuntur, qui in pateſtate curae paſtoralis conſtituti, de lacte et lana ovium Christi vivificandarum et ſalvandarum paſtoralis officii et Miniſterii ſalarium comparant, debita non adminiſtrant. Ipſa enim miniſteriorum paſtoralium non adminiſtratio, eſt ſcripturae teſtimonio, ovium occiſio & perditio. Quod autem haec duo genera peccatorum, licet diſparirer ſint peſſima, & omne alterum genus peccati inaeſtimabiliter ſuperexcedentia, manifeſtum ex hoc, quod ipſa ſunt duobus exiſtentibus & dictis, licet diſpariter & diſſimiliter, optimis directè contraria: peſſimum enim eſt, quod optimo contraerium. Quantum autem eſt indictis peccantibus, unum peccaminum eſt ipſius Deitatis ſuperſſentialiter & ſupernaraliter optimae. Alterum verò deformitatis & deificationis, ex divini radii gratifica participatione eſſentialiter & naturaliter optimae interemptio; & quia ſicut in bonis, cauſa boni melior eſt ſuo cauſato, ſic & in malis, cauſa mali pejor eſt ſuo cauſato. Manifeſtum, quoniam talium peſſimorum interemptorum deformitatis & deificationis in ovibus Chriſti in Eccleſia Dei introductores, ipſis peſſimis interemptoribus ſunt pejores, Lucifero et Antichriſto proximiores, et in hac pejoritate gradatim, quanto magis ſuperexcellentes, quia ex majore et diviniore poteſtate ſibi divinitus in aedificationem, non in deſtructionem, tradita, magis tenerentur ab Eccleſia Dei tales interemptores peſſimos excludere et extirpare. Non poteſt igitur ſanctiſſima ſedes Apoſtolica, cui à ſancto ſanctorum Domino Jeſu Christo tradita eſt poteſtas omnimoda, teſtante Apoſtolo2 Cor. 10. 8. in aedificationem, non in deſtructionem, aliquid urgens in hujuſmodi peccatum, Domino Jeſu Christo tam odibile, deteſtabile, & abominabile, & humano generi ſummè perniciabile, vel mandare, vel praecipere, vel quoque modo ad aliquid tale conari. Hoc enim eſſet ſuae poteſtatis evidenter ſanctisſimae et plenisſimae, vel defectio, vel corruptio, vel abuſio, vel a throno gloriae Domini noſtri Jeſu Chriſti omnimodo elongatio, et in Cathedra peſtilentiae, poenarum gehennalium duobus praedictis tenebrarum principibus proximo coaſſesſio. Nec poteſt quis immaculata et ſincera obedientia eidem ſedi ſubditus et fidelis, et a corpore Chriſti, et eadem ſancta ſediper ſchiſma non abſciſſus, mandatis vel praeceptis, vel quibuscunque conaminibus, undecunque emanantibus, etſi a ſupremo Angelorum ordine, obtemperare, ſed neceſſe habet totis viribus contradicere et rebellare. Propter hoc, reverendi Domini, ego ex debito obedientiae & fidelitatis qua teneor verique paren…i Apoſtolicae ſedis ſanctiſſimae, & ex amore unionis in corpore Chriſti cum ea, his quae in praedicta litera-continentur, & maximè, quia, ut praetactum, ad peccatum Domino Jeſu Christo abominabilisſimum, et humano generi pernicioſisſimum evidentisſime vergunt, et Apoſtolitae ſedis ſanctitati omnino adverſantur, et contrariantur Catholicae fidei, unice, filialiter, et obedienter non obedio, contradico et rebello. Nec ob hoc poteſt inde veſtra diſcretio quicquam durum contra me …tatuere, quia omnis mea in hac parte & contradictio & actio, nec contradictio eſt nec rebellio, ſed filialis divino mandato debita patri & veſtri honoratio. Breviter autem recolligens dico; Apoſtolicae ſedis ſanctitas non poteſt uiſi quae in aedificationem ſunt, et non deſtructionem: haec enim eſt poteſtatis plenitudo, omnia poſſe in aedificationem. Haec autem quas vocant proviſiones, non ſunt in aedificationem, ſed in manifeſtiſſimam deſtructionem. Non igitur eas poteſt beata ſedes Apoſtolica acceptare, quia caro et ſanguis, quae Regnum Dei non poſſidebunt, eas revelavit, et non Pater Mat. 16. 17.Domini noſtri Jeſu Chriſti, qui eſt in caelis.

How ſtrangely paſ…ionate Pope Innocent grew upon the reading of theſe Letters, what Oathes, yea moſt proud inſolent ſpeeches he uſed both of the King of England, ſtiling him not only his vaſſal, but ſlave, and of this Learned conſcientious Biſhop for reprehending, diſobeying his impious, unapoſtolical mandates; and how unlike he was to our Saviour Jeſus Chriſt, or St. Peter, whoſe Vicar and Succeſſor he pretended himſelf, this enſuing narrative will diſcover.

Haec cum ad Domini Papae audientiam perveniſſent, non ſe capiens prae ira et Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 844. Papa indignatu… valdè lectis Literis Epiſcopi Lincoln.indignatione, torvoaſpectu et ſuperbo animo ait Quis eſt iſte ſenex delirus, ſurdus & abſurdus, qui facta audax, imò temerarius, judicat? Per Petrum et Paulum, niſi moveret nos innata ingenuitas, ipſum in tantam confuſionem praecipitarem, ut toti mundo fabula foret, ſtupor, exemplum, et prodigium. Nonne Rex Anglorum noſter eſt Vaſſallus, et ut plus dicam, mancipium, qui poteſt eum nutu noſtro incarcerare, et ignominiae mancipare? Et cum haec inter fratres Cardinales recitarentur, vix compeſcentes impetum Papae, dixerunt ei, Non expediret, Domine, ut aliquid durum contra ipſum Epiſcopum ſtatueremus: ut enim vera fateamur, vera ſunt quae dicit. Non poſſumus eum condemnare. Catholicus eſt, imo et ſanctiſſimus, nobis religioſior, nobis et ſanctior, excellentior, et excellentious vitae, ita ut non credatur inter omnes Praelatos majorem, imo nec parem habere. Novit hoc Gallicana & Anglicana Cler… univerſitas, noſtra non praevaleret-contradictio. Hujuſmodi Epiſtolae veritas, quae jam fortè multis innotuit, multos contra nos poterit commovere. Magnus enim habetur Philoſophus, Latinis & Graecis Literis ad plenum eruditus, zelator juſtitiae, lector in Theologiae Scholis, praedicator in populo, caſtitatis amater, perſecutor ſimonialium. Haec dixerunt Dominus Aegidius Hiſpanus Cardinalis, & alii, quos propria tangebat conſcientia. Conſilium dederunt Domino Papae, ut omnia haec conniventibus oculis ſub diſſimulatione tranſire permitteret, ne ſuper hoc tumultus excitaretur. Maxime propter hoc, quia ſcitur, quod quandoque diſceſſio eſt ventura.

Diebus ſub eiſdem, cum dies caniculares ſuàm exercuiſſent malitiam, EpiſcopusMat. Paris Hiſt. p. 846, 847. Mat. Weſtm. Anno 1253. p. 256, 257, &c. 260, 261. Epiſcopus Lincolnienſis infirmatur ad mortem. Lincolnienſis Robertus apud Bukedonam Manerium ſuum, decubuit graviter infirmatus. Vocavit igitur ad ſe quendam fratrem de ordine Praedicatorum, Magiſtrum Johannem de Sancto Aegidio, in arte peritum Medicinali, & in Theologia lectorem, eleganter eruditum & erudientem, ut ab eo corporis & animae reciperet conſolationem. Noverat enim in ſpiritu, tribulationem in proximo Eccleſiae ingruere, quam non providimus. Unde praecepit Sacerdotibus per ſuam Dioceſim conſtitutis, ut ſolenniter in omnes Chartarum Magnarum de Regni libertatibus violatores, ubicunque cognoſcerent homines conventuros, ſententiam Excommunicationis indefeſsè innovarent. Cui praecepto quidam aulici tàm Clerici quàm Laici, procaciter reſiſtentes, Presbyteris contumelias inferebant. Unde ex ipſo facto, ipſos novimus vinculo anathematis irretitos. Et cum una dierum confabularetur Epiſcopus cum memorato fratre Johanne phyſico, recitando facta Papae, redarguit graviter confratres ſuos Praedicatores, & alios, ſimiliter Minoribus non pepercit, eo quod ordo eorum idcirco in paupertate voluntaria, quae eſt paupertas ſpiritus, ſalubriter conſtituitur, ut liberius vitia potentum non palpent, ſed cenſoria auſteritate acriter reprehendant. Quia