Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 268 – Document 278
REX Omnibus & ſingulis Mercatoribus ultra-marinis London. commorantibus,Clauſ. 36H.3. m. 14. dorſo. De Monaſterio Weſtmonaſter. ſalutem. Quoniam Monaſterium Weſtmonaſter. quae noſtra Capella eſt, & cujus ſumus Patroni, ſpecialiter reputamus noſtrum, & ſpeciali diligimus affectione; nolentes illud aere nimis obligari alieno, vobis pre cisè mandamus, quod Monachis ejuſdem Monaſterii ſuper ſigillum Capituli, ſine noſtro, & Abbatis conſenſu, nec etiam ipſi Abbati, noſtro aſſenſu irrequiſito, pecuniam ullam mutuare praeſumatis. Hoc idem ſociis veſtris in Curia Papali, ſeu alibi commorantibus intimantes. Teſte Rege apud Rading, 17 die Junii.
I pretermit the complaints to the King by the Nobility, Commonalty and others of the Dioceſſe of Lincoln, againſt the Biſhop, his Deans and Officials, for vexing them with Citations from place to place, and enforcing them to make Inquiſitions and give teſtimony againſt their wills upon Oath, and the memorable forecited Prohibitions iſſued to him thereupon, which you may peruſe p. 705, 706.
What ſtrange Diſpenſations for Pluralities and Commendaes the Pope then granted to Foreigners and unworthy perſons (and the King by his example) to the oppreſſion of the Engliſh Clergy and Religious perſons; and how one ill preſident, uſurpation, Non obstante produced another, will appear by this relation.
Eodemque tempore, electus Wintonienſis Aethelmarus, de partibus veniens tranſmarinisMat. Paris, p. 794. Adventus electi Wintonienſis in Angliam à Curia Roman…. cum Comitatu copioſo & pompoſo, applicuit in Anglia. Cui adventanti Rex laetabundus cum nobilium, & praecipuè Pictavenſium multitudine copioſa occurrit. In qua fuerunt fratres ejus Willielmus de Valentia, & Galfridus de Lizinnum, Rege tertio exiſtente, mutuo applaudentes, & in craſtino Sanctae Mariae Magdalenae, ſcilicet die Dominica, feſto facto celeberrimo Wintoniae convivabantur, & ſic devoluta eſt magna jam Angliae Nobilitas, excluſis indigenis, ad alienigenas. Auxit autem cauſas laetitiae gratia Papalis, quam ſibi electus memoratus comparaverat cum gratia Regali, quam-ſanguis fraternus excitaverat. Quibus cooperantibus, meruit obtinere redditus prius obtentos, quae ad pluſquam mille marcarum ſummam aſcenderunt, quas ipſe egenus electus, dignoſcitur ex fratris ſui Domini Regis extorſione poſſediſſe. Nulla enim creditur fuiſſe notabilis Eccleſia, de cujus uberibus in Anglia lac non creditur exuxiſſe. Unde huic libello quiddam, quod lachrymas excutere debeat ab oculis audientium, duximus inſerendum. Abbas Eccleſiae Sancti Albani per extorſionem Domini Regis ſatis enormem & impudentem▪ ad opus Simonis de Norwico Clerici de Pincerna ſua, ſolvit de Camera ſua centum ſolidos. Ipſo nempe Simone viceſimo anno ſequente decedente, & vix ſepulto, poſtulavit idem Dominus Rex precibus armatis, ut tranſlatus redditus ille quendam alium & alienum ſaginaret. Quod & invito Abbate & ingemiſcente factum eſt. Rogaverat inſuper Dominus Rex, ut fratri ſuo Aimero jam Wintonienſi electo decem marcae annuae de Camera concederentur ac ſolverentur. Ipſo igitur Aimero in Praeſulatum Wintonienſem electo, illico poſtulavit, ut cuidam Clericulo Pictavenſi, ipſae eaedem decem marcae, quas per aliquot annos receperat Aimerus memoratus, facta tali tranſlatione, Dominus Rex non erubuit poſtulare. Quod in periculum Eccleſiae, praeter damnum, dignoſcitur redundare. Sic enim ſervitus indelebilis & damnum irreſtaurabile ſubrepere minabatur. Et praeter haec, alias quamplures & pluries multas & multiformes Eccleſiae beati Prothomartyris Anglorum Albani injurias & gravamina, Rex tyrannizans non eſt veritus irrogare. Quae ſcribenti, taedioſum foret enumerando ſcribere, & auditoribus audire foret oneroſum. To which *Anno 1251▪ P. 249.Matthew Weſtminiſter ſubjoyns; Praelati et viri Religioſi, Papa jubente, et Rege ſpoliante, in ultimam ſervitutem detruduntur. Haec deteſtabilis adjectio (Non obſtante) enervat Sanctorum ſcripta et facta.
How ſtrangely and unworthily this Pope, againſt his own former expreſſe Bulls and Grants, not to grant Proviſions to Italians and other Foreigners in ſucceſſion, preſumed by his Non obſtantes to grant Proviſions to them of any Churches voyd or to be void, in the gift of Abbots and other Religious perſons, againſt their Charters, Priviledges; and what great ſcandal and ſchiſm they produced, inducing men to depart from the Pope and Church of Rome as Antichriſtian, this Bull of Pope Innocent, and ſubſequent relation will inform us.
Tempore quoque ſub eodem, tranſmiſit Dominus Papa Abbati ſancti Albani literasMat. Paris Hiſt. p. 791. Indignae Literae Papales. ſub hac forma. INNOCENTIUS Epiſcopus, &c. Dilectis filiis Abbati & Conventui S. Albani, Lincolnienſis Dioceſis, Salutem & Apoſtolicam benedictionem. Cum dilectus filius Iohanes de Camecana, nepos & Capellanus noſter, Eccleſiam de Wengrave, in qua, ſicut intellximus, ius patronatus ad vos dignoſcatur pertinere, diſcretionem veſtram affectione paterna rogamus, per Apostolica vobis ſcripta mandantes, quatenus eidem Capellano, dictam Eccleſiam cum alia Eccleſia primò vacaturae, quae ad praeſentationem veſtram ſpectare noſcatur, quam etiam dictus Capellanus velejus procurator duxerit acceptandum, commuteris, illam donationi noſtrae nihilominus reſervando. Inhibitione ſeu reſervatione qualibet non obſtante, aut etiam indulgentia illa quae dicitur Anglicis eſſe conceſſa; Ne beneficia Clericorum Italicorum cedentium vel decedentium▪ immediate alicui Clerico Italiae conferantur. Datum Lugduni, ſecu…ndo Idus Decembris. Hoc verò huic libro duximus inſerendum, ut legentibus innoteſcat, quot angariis et injuriis nos miſeros Anglos exagitat curia Romana. Perpendens enim hujus literae tenorem, multiplicem potexit conſiderare contemptum, injuriam, et oppreſsionem. Sed ut Apoſtoli Nota. 2 Theſ. 2.adimpleatur ſententia comminatoria: Niſi prius venerit diſceſſio, non revelabitur filius iniquitatis. Ecce cauſa, ecce materia quare recedunt corda, etſi non corpora, a patre noſtro Papa, qui in vitricalem exaſperatur auſteritatem, et a matre noſtra Eccleſia Romana, quae in novercalem deſaevit perſecutionem.
Whereupon *Hiſt. p. 802▪Matthew Paris gives us this Character and Epitome of this year 1251. in relation to the Pope, and Court of Rome.
Tranſit igitur annus illae frugifer & fructifer uſque ad ſufficientiam, & potius abundantiam quamvis procelloſus, turbidus, & fulgure formidabilis. Dommo vero Annalis Concluſio.Papae et curiae Romanae, laborioſus, ſumptuoſus, et propter tranſmigrationem periculoſus.
The Pope pilling and polling the Biſhops, Archbiſhops, and extorting great ſumms of money from them, for their confirmation in their Sees, (no Symony or ſin at all in his Holineſſe, but a Papal vertue) to make them ſome recompence to reimburſe their monies, granted them not only Licenſes to hold all their former Livings and Revenues in Commenda with their Biſhopricks, but likewiſe to extort annual penſions from their Clergy who had benefices, to their great oppreſſion; as in the caſes of Archbiſhop Boniface, Groſthead, Aethelmar, and others forecited, ſo of the New Biſhop of Rocheſter Anno. 1252.
Anno quoque ſub eodem, ſcilicet primo quo creatus extitit, adquiſivit ſibi EpiſcopusAnno 1252. Mat. Paris p. 804. Epiſcopus Roffenſis colligit quintam partem reddituum ſuorum ſubjectorum. Roffenſis adhuc novellus à curia Romana, ubi notus fuerat, ob hoc quia Domini Regis ibi diu extiterat procurator, poteſtatem, non ſine multorum admiratione, extorquendi a beneficiatis in ſuo Epiſcopatu quintam partem redituum ſuorum uſque in quinquennium: licet idem Epiſcopus priſtinos reditus ſuos, quos antequam ad Epiſcopatum promoveretur ex indulgentia Papali ſibi retinuiſſet: neceſſe enim habuit, ut aſſerui, Epiſcopatum ſuum exilem a paupertate relevare. Opprobium enim ei videbatur, quod ille Epiſcopatus inter omnes Angliae Epiſcopatus pauperimus diceretur, et a Karleolenſi jam ſuperaretur. Exigebat igitur ſibi ſummam memoratam exhiberi, non ſecundum aeſtimationem bonorum Eccleſiaſticorum a ſubjectis, ſed quocunque modo ex bonis Eccleſiaſticis emergentium.
The Pope under pretence of relieving the King of France, who was taken captive in the Holy Land, and the diſtreſſed Chriſtians there, but in truth to promote his own deſigns, earneſtly preſſed the King of England, to expedite his voyage to the Holy Land which he had long delayed, retarding others who were ready to march to its aſſiſtance. Who joyfull of his oportunity, made good uſe of it for his own advantage to pillage both the Jews and Chriſtians. Thus related.
Ipſius quoque diebus, miſſit dominus Papa Domino Regi Angliae perſuaſoriam &Mat. Paris Hiſt. p. 80…. Papa animat Regem Angliae ad Peregrinandum. efficacem valde Epiſtolam, ut idem Rex viriliter accingeret, & ſine damnoſa dilatione ad Terram ſanctam adjuvandam, & ut Domino Regi Francorum auxilium praeſtolanti, oportunum ac feſtinum impenderet adminiculum. Quod ſi nollet, ſaltem alies transfretari & peregrinari paratos & deſiderantes, non impediret. Haec autem clauſula finalis adjecta fuit, quia quoſdam Magnates Terram ſanctam adire paratos, in magnum damnum & jacturam eorundem, retardavit. Dominus autem Rex, ut Papali deſiderio & perſuaſioni obtemperaret, à Judaeis quicquid ipſi miſeri habere videbantur, non tantum abradendo vel excoriando, ſed eviſcerando extorſit. Auri quoque ſititor hydropicus, talenta, vel cruſta, aut jocalia, adeo avide tam a Chriſtianis quam Judaeis emunxit, ut videretur Craſſus a mortuis novus reſuſcitatus.
To colour this his rapine the better, to make all his ſubjects believe he really intended a ſpeedy paſſage to the Holy Land, and induce them to take up the croſſe, to extort more money from them by diſpenſations with their vows.
Anni quoque ſub ejuſdem circulo, die videlicet Lunae, quaeipſum diem praeceditMat. Paris Hiſt p. 807. Rex Angliae jurat peregrinaturum in Terram Sanctam. proximò quem Hokedai vulgariter appellamus, fecit Dominus Rex omnes Londinenſes à minimo uſque ad maximum voce praeconia convocari, praecipiendo ſub edicto Regio vt omnes ad Weſtmonaſterium voluntatem ſuam audituri convenirent. Quibus congregatis, juſſit Rex, ut Wigornienſis, & Ciceſtrenſis Epiſcopi, & Abbas Weſtmonaſterienſis, ſermonem facerent populo ſolennem nimis & efficacem, de cruce ſuſcipienda. Ad quorum praedicationem, propter Romanae curiae varias pecuniae extorſiones et illuſiones, pauci de civibus vel compatriotis crucem ſuſceperunt. Veruntamen de curialibus, Richardus de Gray, Johanes frater ejus, & I. de Plexeto, ad crucis ſuſceptionem avolarunt. Quos illico Rex accurrens cum amplexibus, oſculabatur, vocans eos fratres ſuos. Et objurgans vocavit Londinenſes ignobiles mercenarios, eò quod eorum pauci crucem ſuſceperunt. Audaciam autem hanc, imo pertinaciam Roma parturivit, eo quod a Papa jam impetraverat, ut per triennium decimam reciperet a Regni clero et populo, quae ſi colligeretur, ad pluſquam ſexcenta millia totalis ejus ſumma aſcendere, in perpetuum Regni detrimentum, videretur. Vnde dictum eſt ſecretius, quod piis mentibus eſt incredibile, *As the event demonſtrated.ipſum non ob aliud Regem crucem humeris ſuſcepiſſe, niſi ut regnum tali argumento bonis ſpoliaret. Tamen paſſagium ſuum juravit a die ſancti Johannis Baptiſtae in ſequens triennium, niſi morte vel gravi infirmitate vel alia rationabili cauſa impediretur: (by which conditions inſerted he eaſily evaded his Oath.) Et jurans hoc, appoſuit manum ſuam dexteram ad pectus ſuum more ſacerdotis, & poſtea ſupra Evangelia appoſita, & oſculatus eſt ea more laici. Nec tamen hoc circumſtantes reddidit certiores. Praeteritarum enim tranſgreſſionum memoria, ſuſpicionem in praeſentibus ſuſcitavit.
The Pope to animate the King to undertake this voyage, (at leaſt wiſe in pretext) had granted him a new Triennial Diſme upon the Clergy of England and Ireland, towards this expedition, whereupon the King ſummoning the Biſhops of the Province of Canterbury, to appear before him to collect and levie this Diſme, they all made anſwer, that they could not do it without the Archbiſhops aſſent who was their head (then abſent at Rome,) wherefore the King ſent this Writ unto him for his aſſent and aſſiſtance in promoting this affair.
REX Archiepiſcopo Cantuarienſi ſalutem. Cum paſſagium noſtrum juravimusClauſ. 36 H. 3. m. 16. dorſ. Archiepiſcopo Cantuar, pro. Rege. & ſtatuerimus à feſto nativitatis beati Johannis Baptiſtae proximo venturo, in quatuor annos, et Dominus Papa nobis conceſſerit per literas ſuas decimam Eccleſiaſticorum proventuum trium annorum in Regno Angliae, & aliis terris noſtrae ditioni ſubjectis, per Triennium ante idem paſſagium colligendam, ſuffraganeos veſtros ad noſtram nuper praeſentiam convocatos rogavimus, ut mandato Apoſtolico, cujus tranſcriptum ſub ſigillo Abbatis Weſtmonaſterienſis vobis mittimus, liberaliter aſſentirent. Qui direrunt, ſe ſuper praedicta Mandato ſine vobis, qui eorum eſtis honorabile caput, nobis ad plenum non poſſe reſpondere. Quocirca paternitatem veſtram de qua ſpecialiter confidimus affectuoſe rogamus, quatinus cum hujuſmodi negotii exordium à vobis dependeat, dictae collectioni per Triennium ante dictum paſſagium annuerevelitis, literas veſtras patentes aſſenſum veſtrum teſtificantes ſuper dicta Collecta, juxta mandatum Apoſtolicum faciendum, tam nobis quam dictis ſuffraganeis veſtris nobis tranſmittentes, rogantes eoſdem ut veſtra non expectata praeſentia, dictum negotium, quod potiſsime deſideratis expediri, optato curent effectui mancipare. Teſte Rege apud Weſtm. 15. die Maii.
Ten dayes after he iſſued this Writ to the Archbiſhop of York.
REX Archiepiſcopo Eborum, ſalutem. Paternitatem veſtram rogamus quatinus per fratres praedicatores & minores, ac alios quos videritis idoneos, praedicationeClauſ. 36 H. 3. m. 15. dorſ. De praedicatione Crucis. Crucis diligenter inſiſtatis prout melius videritis expedire, juxta mandatum Apoſtolicum vobis inde directum, et redemptiones votorum cruceſignatorum nec non legata relicta, obventiones, et caetera omnia ex quacun que cauſa ſubſidio terrae ſanctae deputata conceſſa et concedenda, quae Dominus Papa tempore cruceſignationis noſtrae nobis conceſsit, per vos vel alios colligi, et in loco competenti et ſecuro deponi faciatis, nobis aſsignanda, ſicut plenius in literis Apoſtolicis vobis et quibuſdam aliis Epiſcopis Regni noſtri directis continetue. Teſte Rege apud Merton 26. die Maii.
Eodem modo ſcribitur Cantuarienſi Archiepiſcopo, Hereford. Elyenſi, D…nelm. & Nor…ic. Epiſcopis, & Abbati Weſtm.
The King ſoon after having taken a ſolemn Vow to paſſe to the Holy Land, by a prefixed day, (though not intended as the event diſcoverd) iſſued this Writ to the Archbiſhops of Ireland to promote the Collection of thoſe Diſmes, the Pope had there granted him for that voyage.
MAndatum eſt Caſſalalenſi Archiepiſcopo, quod quia Rex firmavit paſſagium ſuumClauſ. 36 H. 3. m. 17. dorſo. Hibern. in terram Sanctam ab inſtanti feſto nativitatis Sancti Johannis Baptiſtae, in quatuor annos, quod praedicationem de cruce aſſiduè, per fratres praedicatores & alios idoneos fieri faciat, & permittat Collectores Regis legata promiſſa, et redemptiones de Cruce, ac ea, quae de cruceſignatis et aliis ſunt conceſſa, colligere et unire.
Eodem modo mandatum eſt Tuamenſi Archipiſcopo.
Et mandatum eſt Archiepiſcopo Dublin quod decimam de Clericis beneficatis per Conſilium I. filii Galfridi Juſtic. Hiberniae uniri faciat.
Et mandatum eſt Mauritio filio Geroldi quod magnates de terra Hibernia inducat, quod iter ſuum cum Rege aggrediantur.
Eodem modo Mandatum eſt Juſtic. Hiberniae.
Eodem modo Mandatum eſt I. de Friſney.
He likewiſe ſent this Writ to Boniface, Archbiſhop of Canterbury to promote this affair.
REX Venerabili in Chriſto Patri B. eadem gratia Cantuarienſi Archiepiſcopo totius* Clauſ. 36 H. 3. m. 17. dorſ. De gratia Domino Regi conceſſa per Dominum Papam. Angliae primati, ſalutem. Cum in ſubbſidium ſanctae terrae nobis ſit ab Apoſtolica ſede conceſſa decima proventuum Eccleſiaſticorum Regni Angliae, ac aliarum terrarum quae ſunt noſtrae juriſdictioni ſubjectae, per triennium, et vos ac venerabiles patres W. Eborum Archiepiſcopum, Hereford. Elyenſ. & Dunelm. Epiſcopos Dominus Papa dederit executores, ut poſtquam paſſagium noſtrum fuerit ſtatutum & juratum, per biennium ante idem paſſagium decimam ipſam cum redemptionibus votorum, legatis relictis, vel alio modo conceſſis ſubſidio praedictae ſanctae terrae à tempore cruceſignationis noſtrae, ſi non aliis fuerint ipſa legata, conceſſa vel aſſignata, per vos ipſos Archiepiſcopum & Epiſcopos, & alias idoneas perſonas colligantur, & locis tutis deponantur, et ea nobis integre cum iter arripuerimus tranſmarinum aſsignentur, ſicut per tranſcriptum priorum literarum Domini Papae praedicta continentium, vobis & praedicto, Archiepiſcopo directarum quod vobis tranſmittimus, plenius perpendere poteritis: Verum cum paſſagium noſtrum jam ſtatutum ſit & juratum, & in poſterioribus literis Domini Papae, quarum tranſcriptum vobis ſimiliter mittimus, quae quidem literae Archiepiſcopis & Epiſcopis per Regnum Angliae conſtitutis diriguntur, contentum ſit; Quod collecta praedicta fieri poſſit per triennium ante paſſagium praedictum, & nobis expediat quod maturius fiat quam in Prioribus litteris continebatur, eo quod ſubveniendi Sanctae terrae ardens in nobis deſiderium accenditur, Paternitatem veſtram non minori quam poſſimus affectione, quatinus ſicut de vobis habemus fiduciam indubitatam, voti noſtri, nec non & iteneris tam ſalutiferi, velitis eſſe Coadjutores. Dantes in mandatis ſubditis veſtris, quod inſtanti feſto ſancti Michaelis proximo venturo praedictam collectam incipiant uſque ad conſummationem praedicti termini proficiendam, ſcribentes ſuffraganeis Epiſcopis veſtris & aliis vobis ſubditis, quod quantum in vobis eſt aſſentiatis collectioni dictae decimae faciendae in praedicto feſto. Precantes eoſdem, quod ipſi ad hoc conſentiant, & ſubditos ſuos efficaciter inducant. (The Popes grant without their conſents being not binding to them) Teſte, &c.
Eodem modo ſcribitur Epiſcopo Hereford.
To promote this collection the better, the King iſſud theſe two Mandates to the Priors of the Freers Minorites and Preachers, to ſenda ſufficient number of Preaching Freers of their Order to him, who had skill to preach and promote this Croyſado, (not Jeſus Chriſt and him crucified) they being then the prime inſtruments to advance, collect the Popes and Kings Taxes, Exactions, under a pretext of Devotion, but in truth for their own gain and preferment.
MAndatum eſt Miniſtro Fratrum Minorum in Anglia, quod in 15. Paſch. proximoClauſ. 36 H. 3. m. 22. dorſo. futuri venire faciat ad Regem uſque London. ſufficientem numerum prudentum Fratrum, qui habeant ſcientiam praedicandi de Cruce, pro negotio ejuſdem Crucis. Teſte Rege apud Maiden, 12 die Martii.
Eodem modo mandatum eſt Priori ordinis Fratrum Praedicatorum.
The King the better to promote his deſign, to induce his Subjects to take up the Croſſe, and pick their purſes by this pious Papal pretext, indulged theſe Priviledges to ſuch as ſhould croſſe themſelves, commanding the Archbiſhops and Biſhops to ſee them publiſhed in their reſpective Dioceſſes, by the Frees Minorites and others imployed in that ſervice.
REX Archiepiſcopo Eborum, ſalutem. Volentes Cruceſignatis gratias facereClauſ. 36 H. 3. m. 11. dorſo. Pro cruceſignatus. ſpeciales, concedimus, & praeſentibus Literis proteſtamur, quod omnes Cruceſignati & Cruceſignandi de Regno noſtro, qui in propriis perſonis ſuis nobiſcum in Terram Sanctam proficiſcentur & potentes ſint ad pugnandum, de caetero ſint immunes à praeſtatione uſurar. in Judaiſmo noſtro. Et quod omnes Cruceſignati & Cruceſignandi de eodem Regno habeant in Curiis noſtris celerem juſtitiam de omnibus querelis ſuis, quantum leges terrae noſtrae permittunt. Et quod nullus Cruceſignatus vel Cruceſignandus compelli poſſit ab aliquo ad plus praeſtandum in ſubſidium Terrae Sanctae, quàm promiſerit in ſumptione Crucis, & modo quo promiſerit: Rogandos igitur vos duximus quatenus iſta Suffraganeis veſtris communicetis, & per Fratres Praedicatores & Minores, & aliosad negotium Crucis deputatos ac deputandos, per Provinciam veſtram publicari faciatis. Teſte Rege apud Merleberg. 24. die Julii.
Eodem modo mandatum eſt Cicestrenſi Epiſcopo, niſi quod terminatio Literarum illarum quae diriguntur Epiſcopis eſt; Et volumus quod iſta publicentur per Fratres Praedicatores & Minores, & alios ad negotium Crucis deputatos & deputandos. In cujus, &c. Teſte ut ſupra, & debet iſta clauſula intrare ante illam clauſulam, Rogandos igitur R. Exon. Epiſcopo, A. Winton. electo.
The King ſoon after ſent theſe enſuing Letters to the King and Queen of France, the Patriarch of Jeruſalem, the Archbiſhop of Tyre, the King of Cyprus, with other Princes, and to the Maſter of the Templers and Hospitalers, concerning this his intended voyage to the Holy Land, thus recorded.
EXcellentiſſimo Principi L. Dei gratia Regi Franciae, H. eadem gratia Rex Angliae, Pat. 36 H. 3. m. 7. dorſo. De cruceſignatione Regis.&c. ſalutem. Requiſiti dudum per Literas veſtras, quod adventum noſtrum acceleraremus in ſuccurſum Terrae Sanctae, recolimus Serenitati veſtrae reſcripſiſſe, quod ſi terras noſtras per vos & Progenitores veſtros occupatas freti ſalubri conſilio nobis redderetis, paſſagium noſtrum acceleraremus, & perſonam & res noſtras exponeremus in obſequium crucifixi, ad honoris veſtri incrementum. Et licet jam paſſagium noſtrum ſit juratum, et certo tempore ſtatutum, idem tamen paſſagium anticipabimus, potenter nos accingendo ad praedictae terrae ſuccurſum, dum tamen occupata praedicta nobis benigne reſtituatis. Quod veſtrae Regiae dignitati ad ſalutem cedet perpetuam, & ad laudem famae temporalis. Teſte Rege apud Weſtm. 8. die Junii.
REX M. Reginae Franciae, ſalutem. Noverit dilectio veſtra, quod paſſagiumPat. 36 H. 3. m. 7. dorſo. noſtrum in Terram Sanctam ſtatuimus à Nativitate Sancti Johannis Baptiſtae, Anno gratiae 1252. in quatuor annos. Et ſi placeret Domino veſtro Regi Franciae, quod terrae noſtrae a praedeceſſoribus ſuis, et ab ipſo occupatae nobis reſtituerentur, proculdubio maturius paſſagium noſtrum pararemus, potenter nos accingendo ad honorem crucifixi, et Domini veſtri, et totius Chriſtianitatis commodum et honorem, quod quidem ei ſcire faciatis, ipſumque efficaciter inducatis ad praedictam reſtitutionem nobis faciendam. Nos enim ex tunc ſine morae diſpendio terminum paſſagii noſtri anticipabimus, & manu valida ad perpetuum crucifixi & Domini veſtri honoris incrementum. Teſte ut ſupra.
REX R. Dei gratia Patriarchae Hieroſolym. ſalutem. Cum charactere CrucisPat. 36 H. 3. m. 6. dorſo. ſimus inſigniti, & pungat nos negotium Terrae Sanctae ſtimulis interioribus, in 15. Paſchae, Anno gratiae 1252. praeſentibus pluribus Magnatibus Regni noſtri, firmavimus paſſagium noſtrum certum terminum eidem aſſignando, videlicet, à Nativitate Sancti Johannis Baptistae, ejuſdem anni in quatuor annos, ad quem terminum per auxilium Jeſu Chriſti, nos ad ipſius Domini ſervitium accingemus, quod intimare poteritis Magnatibus Terrae Sanctae, prout veſtra viderit diſcretio expedire. Scire etiam vos volumus quod ſi illuſtris Rex Fraxciae terras noſtras a Progenitoribus ſuis, et ab ipſo occupatas nobis reſtituerit, indubitanter paſſagium anticiparemus. Teſte Rege apud Weſtm. 6. die Junii.
EOdem modo mandatum eſt Archiepiſcopo Tyrenſi, Th. Regi Cypri, Boemund. Pat. 36 H. 3. m. 6. dorſo. Item de negotio Crucis.Principi Antioch. & Com. Trepol. A. Etton, Regi Armen. Conſtanc. Bajulo Arm. Johanni de Ibellin. Com. Jopen. Johanni de Fogiis Conſtab. Acon. Philippo de Montforti, T. Domino Tarron. J. Caeſar. Conſuli & Communitati Januen. Conſuli & Communitati Piſan. Conſuli & Communitati Venetorum.