Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 279
EOdem modo ſcribitur Magiſtris Templar. Hoſpitalar. & domus Hospital. Teuton. Pat. 36 H. 3. m. 6. dorſo.cum hac adjectione. Caeterum cum bonas ut audivimus habeatis in domo veſtra naves, vos rogamus attentè, quatenus meliores naves & fortiores quas habetis praeparetis nobis commodandas. Ita quod praeparentur & munitae ſint, nautis & armamentis convenienter per unum annum ante paſſagium noſtrum, ut equi, arma & alia quae promittere volumus in Terram Sanctam ſalvè valeant in eis deferri; providentes, quod cum applicuerint ſervientes noſtri cum praedictis praemiſſis ſalvas habeant domos, & receptacula ſecura quibus ſe cum rebus praedictis, uſque ad adventum noſtrum valeant receptari, & anno ſequenti remittantur naves praedictae, quibus nos ipſi cum ſequacibus noſti is valeamus ſecurè transfretare: Tam ſollicite vos habentes circa praedicta, quod per experientiam addiſcamus quam ferventem habeatis ad ſuccurſum Terrae Sanctae devotionem, & verſus perſonam noſtram affectionem. Teſte ut ſupra.
The Archbiſhops, Biſhops, and Clergy being very averſe and backwards to aſſent to, or levy the Triennial Diſme granted by the Pope to the King, towards his voyage to the Holy Land, he thereupon ſummoned all or moſt of them then in England to a Parliament at London, where he preſſed them to give their aſſents to the Popes grant for his ſupply; the proceedings therein, and great oppoſitions made againſt it by the Biſhops and Lords, is thus at large related by our Hiſtorians.
Feſto autem beati Edwardi imminente, (quod de conſuetudine Dominus RexMat. Paris Hiſt. Angl. p. 821, 822, 823. Magnum Parliamentum Lond…ni habitum. See Matthew Parker, Holinſhed, Grafton, Speed, Daniel. conſuevit ſemper in magno Comitatu & apparatu ſplendido celebrare) convenerunt, veluti ex …dicto Regio convocati, totius Angliae Praelati ferè univerſi. Omnes nempè Epiſcopi, praeter Ceſtrenſem valetudinarium, & Archiepiſcopum Cantuarienſem, qui in partibus tum temporis agebat tranſmarinis, ſimul & Herefordenſem, & praeter Archiepiſcopum Eboracenſem, qui ob incertam nobis cauſam, niſi fortè quia remotus abeſt, remanſit, ibidem praeſentes exſtitere. Protulit igitur in medium Dominus Rex coram omnibus ibidem congregatis, Papale mandatum, omnibus Regni aemulatoribus exoſum & deteſtabile. Quod videlicet contulerat Dominus Papa totam Regni decimam, videlicet proventuum totius Eccleſiae Anglicanae, de poteſtate ſibi à Deo conceſſa, per triennium, ad Regia viatica peregrinationis, adjuncto magnae verbo offenſionis, ſcilicet, non ſecundum aeſtimationem Eccleſtarum priſtinam, ſed ſecundum aeſtimationem novam ad inquiſitionem ſtrictiſſimam, ad voluntatem et arbitrium Regiorum ſatellitum et extortorum faciendum, qui aſtute nimis et damnum Eccleſiae inaeſtimabile, et ſervitutem perpetuam procurantes, ſuis ſemper primum propriis, deinde vero etiam Regiis emolumentis inhiarent. Argumentosè igitur Regii Nuntii Epiſcopis congregatis ſupponentes, quod tali ac tantae contributioni conſenſiſſent, vulpina calliditate exigebant, quod ſoluta pecunia duorum annorum, ſecundum Papale mandatum, pecunia tertii anni ante peregrinationem, licet hoc in Papali mandato autentico non contineatur, pecunia totaliter, ſecundum formam praetaxatam collecta, ſolvatur peregrinaturo, vel ſaltem ejus pars dimidia, Regi benigna gratuitate ac benignitate gratuita concederetur. Tunc enim, ut dicebant, Dominus Rex verſus Orientem iter dirigeret & vexilla. Quod cum inter alios Epiſcopus *Ubi Rex auxilium pecuniare poſtulat, Epiſcopus autem Lincolniae Ro▪bertus primo contradixit, poſtea alii animati per eum reſtiterunt. Mat. Weſtm▪ p. 250.Lincolnienſis, admirans verba tam venerata, & ad ſubverſionem Eccleſiae intoxicata, audiret▪ in ira magna reſpondit: O quid eſt hoc pro noſtra Domina? Vos ex inconceſſis proceditis. Supponitiſne vos, quod nos in hanc maledictam contributionem conſenſerimus? Abſit haec à nobis ad Baal genuum incurvatio. Cui electus Wintonienſis ait: Pater, quomodo poterimus reſiſtere voluntati Papali ac Regiae? Vnus impellit, alter attrahit. Conſenſerunt Franci in hoc caſu contributioni conſimili, ut videlicet Regi ſuo peregrinaturo ſubvenirent. Fortiores nobis ſunt, & ad reſiſtendum conſueverunt eſſe proniores. Et nos qualiter valemus illis reſiſtere? Ad haec reſpondit iterum Lincolnienſis Epi copus: Eò ipſo reſiſtendum eſt, quod Franci contribuerunt. Binus enim actus inducit conſuetudinem. Praeterea, luce clarius videmus, proh dolor! qualem finem ſortita eſt tyrannica Regis Francorum extorſio pecunialis. Terreant nos exempla praeambula. Ne igitur et Rex et nos gravem Dei offenſam incurramus, pro me dico voce libera, huic injurioſae contributioni contradico. Sententiae igitur huic conſenſum praebuerunt alacriter et incunctanter, Londinenſis, Ciceſtrenſis, Wigornienſis Epiſcopi, et electus Wintonienſis, et fere omnes alii. Sarisburienſis autem fluctuabat. Et addidit Lincolnienſis Epiſcopus. Supplicemus omnes Domino noſtro Regi, quatenus de ſalute animae ſuae ſollicitetur, impetum tantae refraenans temeritatis.
Haec autem omnia cum fida relatione nunciarentur Domino Regi, quaſi furia invectus,Rex Angliae iratus, à ſuis aulicis mitigatur. nec ſe prae ira capiens, vocem cum clamore exaltavit, & omnes, qui in ſua Camera fuerunt, velut furioſus aufugavit. Tandem ſuis familiaribus aulicis ipſum blandius mitigantibus, ſignificavit Praelatis, quatenus non quaſi Domino protervienti, et de praecepto Papali exigenti, ſed tanquam ſupplicanti, et Jeſu Chriſto in Terra Sancta militaturo, et in ipſam pro honore univerſalis Eccleſiae peregrinaturo, competens auxilium pecnniare liberaliter et benigniter largirentur. (A clear demonſtration, that the Pope had then no legal Authority to impoſe any Diſme or Tax upon the Clergy by his Bulls, for the King himſelf, without their common conſent thereto.)
Quod cùm Praelatis renunciaretur, mitiùs ſe habentes, reſponderunt: CredimusReſpondent Praelati bland… petitioni Regis indubitanter, quod ſi Dominus Papa veraciter intelligeret, quot angariis, quot exactionibus damnoſis Anglicana gravatur et opprimitur Eccleſia, nunquam talia Dominus Rex in curia Romaua impetraſſet. Et ſi ipſum Dominum Papam ſuper his plenius certificemus, haud dubito factum ſuum, nec eſt mirandum, tanquam ex ſuppreſſa veritate, et ſuggeſta falſitate deceptus, illico revocaret. Nunc enim Dominus Rex per Foreſtarum ſuarum ampliationes, nunc per Juſtitiarios ſuos itinerantes, nunc novis placitis excogitatis, nunc modis aliis Regnum ſuum depauperat. Quo exinanito, neceſſe eſt conſequenter Eccleſiam quoque depauperari & egere. Quid de Praelatis referemus, quos idem Dominus Rex in nobilibus intrudit Eccleſiis? Quam miſerabiliter extorſit bona terrae, ſuis Cantuarienſis Archiepiſcopus Bonifacius, qui ſe propterea debitis tot finxit obligatum, ut ſine totius Eccleſiae Anglicanae adjutorio non poterat ullo modo reſpirare? Nec adhuc ceſſat Dominus Rex, ipſi modo fas eſt talia recitare. Quotidiè aliis atque innumeris argumentis Regnum ſuum & Eccleſiam, contra ſacramentum & juramentum ſuum primitivum, tàm pecunia quàm libertate privare antiqua & conſueta. Et praeterea jam ab omnibus creditur et dicitur, quod non ob aliud, ut videtur, ſe Cruce ſignavit, niſi ut hoc novo modo et praetextu omnem ſubſtantiolam in Anglia, quae remanſit, valeat aſportare; ſicque redigat mellifluum, et abundantiſsimum Angliae Regnum, in deſertum: vel ſaltem ſubrogatis et introductis alienigenis, ſuis incolis viduet in eo natis et educatis. Nonne dudum in pueritia ſua, quando in Regem faeliciter creabatur Crucem utique patris ſui Regis Johannis, tunc etiam Cruceſignati humero ſuo pro ipſo aſſumpſit, unde timendum, ne ipſam Crucem eodem modo, & ea intentione Dominusiſte Rex, qua Pater ejus eam aſſumpſerat, patriſſans aſſumpſerit. Ut & iſte Rex videlicet, quod abſit, ſuos ſupprimar, & conterat naturales & fideles ſubditos. Veruntamen quicquid hactenus egerit, quantumcunque Eccleſiam Anglicanam, & Regnum ſuum Angliae oppreſſerit & afflixerit, quod poſtulat a nobis adhuc impendemus & deſiderio ſuo pro poſſe obſecundabimur, ſi quod multoties promiſit, velit chartam toties pactam, totieſque debitam libertatum nobis juratarum inviolabiliter poſthac obſervare. Necnon & aliam chartam conficere, ne alia vice ſub praetextu hujus gratiae talia exigat, ut Eccleſia Anglicana tam execrabili tributo & exactioni ſupponatur. Ceterum requirimus, ut ſi concedatur pecunia, quam Dominus Rex in praeſentiarum nunc à nobis petit, & exigit, colligatur diligenter ac fideliter ad opus Domini Regis utiliter diſtribuenda, in Terram Sanctam profecturo, prout fidelibus ſuis cautius ſolito videbitur expedire, et ſic eadem pecunia Domino Regi liberetur. Haec autem propterea addebant, quia totum theſaurum ſuum quem ab Anglis Dominus Rex extorſerat, in damnum Regni & ſuorum fidelium periculum, in uſus hoſtium & inimicorum ſuorum tàm prodigialiter quàm prodigaliter diſtribuerat; ac ſi arma ſua quis hoſtibus ſuis in ſuum ſponte diſtribuat detrimentum & exitium. Haec ſalubriter inter filios pacis Praelatos tractabantur, ut haec Regi ex parte eorum ſignificarentur.
Poſtquam Domino Regi talia ex parte Praelatorum nunciarentur, & plenius intermeanteRex propoſito perſiſter. Epiſcopo Sarisberienſi recitarentur, ira incandu…t vehementiori: corruganſque nares, juravit horribiliter, quod nunquam dum vitales aures carperet, in talem mergeretur ſervitutem. In hoc patris ſequens veſtigia pedetentim. Significavit autem eiſdem iteratò, ſi aliter vellent reſpondere, quam ſic tergiverſando. Sed ne frontoſè viderentur, cum praeciſa negatione reſpondiſſe, Dominoſuo Regi dixerunt, ſe non poſſe plenum aut perfectum conſilium inire abſque Domini Cantuarienſis Archiepiſcopi, qui totius Britanniae primas eſſe dignoſcitur, & Praelatorum omnium Angliae excellentiſſimus, praeſentia & aſſenſu, & Domini Archiepiſcopi Eboracenſis, qui primus, vel de primis eſt totius Regni, conſenſu & Providentia, quorum unus in partibus agebat tranſmarinis, alter abſens in partibus remotis commorans cauſis ignotis impeditus. Upon which Anſwer the King iſſued the *See here p. 767, 768.premiſed Writs to the Archbiſhops of Canterbury and York.
Rex igitur pecuniae factus ſititor avidiſſimus, ad ſolitas vulpinas fraudis verſutiasMat. Paris Hiſt p. 823, 824. Rex digreditur ad materiam. converſus, quos non potuit in conſilio communi frangere congregatos, cogitavit diviſos frangere ſigillatim. Vocavit igitur, antequam à Londino receſſiſſent, ſoluto Concilio memorato, Elyenſem Epiſcopum, ut cum ipſo ſecretius loqueretur. Adventanti igitur Epiſcopo, Rex reverenter, & honorifice nimis aſſurgens advocavit eum, & ceſſit ei ut juxta ipſum eundem Epiſcopum familiariter collocaret. Et ſatis humili, & ſereno vultu, ait ad eum, Domine Chariſſime Epiſcope, difficile mihi foret omnia beneficia, liberalitates, & obſequia mihi à vobis multoties impenſa recitare. In Provinciam enim itinere laborioſo ac periculoſo, ut mihi uxorem meam adduceres, ſumptibus propriis veſtris animo libenti perrexiſti. Mihi inſuper in ultramarinas partes profecturo ſemel & iterum auxilium efficax infatigabiliter impendiſti. Quid plura? Nunquam auxilio indigui, quin prompto favore meam praeveniretis, vel ſaltem proſequeremini indigentiam. Nunc autem pluſquam unquam veſtra indigeo munificentia & ſolita benignitate. Aſſumpſi enim, ut veſtra novit paternitas, Crucem Domini humeris meis, pro honore univerſalis Eccleſiae, et Regni proſperitate in Terram Sanctam magnifice bajulandam. Cujus peregrinationis vos meos fideles, & benefactores deſidero & oro ſpecialiter fore participes. Supplico igitur modis omnibus quibus poſſum, quatenus in bonum caeteris exemplum me in inſtanti neceſſitate quae multas poſtulat expenſas juvare non omittatis, aliorum teporem non reſpicientes. Ego verò nacta temporis opportunitate, vobis in uberiobus beneficiis condignam rependam viciſſitudinem. Epiſcopus autem in hac ſtabilis exiſtens temptatione, iſtis nugatoriis ſermocinationibus, reſpondit dicens (ſubticent moderatè damnum ſibi illatum de nundinis S. Aetheldredi pro nundinis S. Edwardi, apud Weſtmonaſterium innovatis) Domine, ſi aliquando vobis ſervivi, multum mihi complacet, ſed noverit ſerenitas veſtra, quod à forma quam univerſitas compromiſit, & in fide propoſitum roboravit, nullatenus volo nec valeo, quia inhoneſtum mihi foret, recedere vel ſequeſtari. Si autem nos Praelati, veſtro voluntario impetui flecteremur, Eccleſia depauperaretur, & in laeſionem fidei ac Sacramenti veſtri perpetuae ſervituti ſubjaceret ac tributo. Ad memoriam ſi placet revocandum eſt, qualiter Sancti multi pro Sanctae Eccleſae libertate feliciter exularunt & glorioſè occubuerunt interempti. Quid beatum Thomam commemorem Martyrem glorioſum? quid ſucceſſorem ſuum beatum Edmundum nobis contemporaneum? Coruſcat copia exemplorum, quae omnia in veſtrum opprobrium redundare comprobantur. Terrere vos deceret Regis Francorum, vobis pro ſpeculo à Deo demonſtratum, qui extortam à Regno ſuo pecuniam in ſuam hoſtibus diſtribuit redemptionem, & inde noſtros inimicos, ſcilicet Saracenos, amplius ſaginavit. Unde qui proſequenture nos veloces erant, & qui odernnt nos victores gloriantur. Imo armis & pecunia noſtra d…iati gratulantur. Et quicquid de Rege deinceps contingat memorato, opprobrium indelebile contraxit ex praeteritis, ſcilicer, quod Chriſtianorum Nobiliſſimus praeda factus eſt Saracenis, propter quod nonnulli à fide recedentes (pro dolor!) apoſtatarunt. Et haec omnia rapinae imputamus praetaxatae.
Cum autem haec audiſſet Rex, quaſi alto vulnere ſaucius, nec adhuc rationi adquieſcens,Rex no… rationi acquieſcere. exclamavit inordinatè nimis, dicens Miniſtris, Ejicite ruſticum hunc, ejicite, & ejectum excludite ut amplius coram me non compareat, qui et ſolamen mihi denegat, et juvamen. Et ſic qui ingrediens ſatis curialiter fuerat advocatus, probis exiit laceſ…itus. Simili quoque modo quorundum aliorum quos ſecretius ad ſe fecit accerſiri, moliebatur conſtantiam enervare, quorum verba licet pondere non carentia, cauſa brevitatis praeterimus. Hac autem verſutia ſummopere conabatur Praelatorum ſibi mentes inclinare, ut ſic conſequenter Nobilium Corda ad conſenſum ſuum incurvaret contributionis, ſed ipſorum Conſilium a Praelatorum ſententia dependebat.
Eodemque die venit Electus Wint. ad Dominum Regem fratrem ſuum ut valedictoMat. Paris Hiſt▪ p. 824. 825. Conſtantia Wint Clericorum. licentiatus repatriare…. Rex autem non prout decuit ipſum facie ſerena appellavit, nec aſſurrexit ſicut conſuevit venienti. Cui ait Electus, Domine, mihi videtur, ſolvitur Concilium, patefactum eſt vobis prout ut mihi videtur Praelatorum incommutab…le propoſitum. In procinctu ſum, ut de veſtra licentia redeam praematurus. Non enim placida mihi eſt in hac urbe mora diuturnior: Domino Deo vos commendo. At Rex. Et ego te Diabolo vivo. Deberes mecum ſtare, etſi totus mundus mihi adverſaretur, qui frater meus es uterinus. Et ego te malo grato Dei & ejus Sanctorum, & eorum ad quos ſpectat de jure electio promoveri, & ad tantam provexi dignitatem, ut nulli de Clerico in divitiis ſecundus in Anglia videaris. Cui electus de illepido verbo commotus, reſpondit. Domine, annis ſum juvenis, placere vobis quia me creaſti, ut & ego factus ſim puerilis, abſit ut ab univerſitatis quae Dominum & veſtrum honorem diligit ſententia recedam. Et ſic receſſit adiracundiam provocatus.
Rex autem eodem tempore a Civibus Londinenſibus, qui ſecundum Chartarum ſuarumLond. ſolvunt viginti Marcas Regi. tenorem, & antiquam conſuetudinem fore deberent liberrimi, viginti Marcas auri precibus extorſit imperioſis, velut a ſervis ultimae conditionis, ut jamjam viderentur ſervilibus Judaeis paulò minus aequiparari; beſides other oppreſſions there at large related.
Interim igitur tam Papae quam Regi in ſua tyrannide mutua favorem Mat. Paris Hiſt. p. 804.et fomentum praebenti, ira ſuſcitatur, et odium internum accumulatur, quos omnes moleſti hominum vocabunt perturbatores, ut quaſi completum videretur illud Apoſtolicum, Niſi diſceſſio venerit, 2 Theſ. ….non revelabitur filius iniquitatis. Iam utique imminet diſceſsio manifeſta, etſi non corporum, cordium tamen (quod gravius eſt) exaſperatio fere Generalis contra Romanam Eccleſiam ſuſcitatur, et igniculus extinguitur devotionis.
The King receiving a peremptory denial of this Triennial Diſme from the Biſhops, as aforeſaid: *Tractatio de rebus Gaſconiae.Rex igitur ne viderentur quidam Magnates qui jam illuc advenerant inaniter fuiſſe convocati, diſtrictè tractatum ſuſcitavit, quid agendum de terra ſua Gaſconlae, &c. Et dum ſuper his inter omnes anceps penderet ſententia, Rex in calce ſermonis, auxilium pecuniare ac militare redivivo ſpiritu inſtantiſsime flagitavit ſibi peregrinaturo impendi, ac Chriſto pro ſalute communi militaturo. Ad quod communiter reſponderunt quod eorum reſponſio à Praelatorum reſponſione dependebat, nec voluerunt ab eorum aſertione diſcrepantes ſequeſtrari. Et ſeſe mutuo intuentes, ſecreto auribus inſtillarunt dicentes: Quae ſpes rationabilis iſtum erigit Regulum, qui nunquam militari edoctus diſciplina in Martio certamine, equum admiſit, gladium eduxit, haſtam vibravit, aut Clypeum ventilavit, ut triumphet, ubi capto Francorum Rege occubuit militia Gallicana, aut inqua confidit temeritate terras tranſmarinas potenter adquirere quas poſſeſſas nequivit retinere! Et ſic cum magna indignatione objurgantes, et aſſerentes ipſum natum tantum ad pecuniam emungendam crumenis evacuatis, et debitis multiplicatis, ad propria remearunt.Mat. Paris Hiſt. p. 825, 826. Solvitur Concilium cum Regis indignatione.
Soluto igitur cum Regis, Cleri, & Magnatum indignatione Concilio, Rex iram & odium praecordiale theſaurizavit; credens haec omnia ſibi facta & dicta in ſpiritu maligno & exoſo, mal gnandi materiam parturire. Unde incorrigibilis, adhuc quae conceperat tempore nacto oportuno, circinando propoſuit conſummare.
Solutum eſt igitur Concilium; Rex hinc inde, tam contra Magnates, quam Exitus Concilii.contra Praelatos, ira ſuccenſus vehementi; cogitavitque Legatum vocare, qui Clerum compelleret ad praedictae poſtulationis contributionem auctoritate Apoſtolica; licet grave foret tributum, et Eccleſiae ſervitus nova et intolerabilis. Et ſic mala malis immineban… cumulanda. Taliter igitur Caurſinis & Judaeis, & aliis creditoribus impinguatis; Praelati cum Magnatibus clitellis evacuatis, dolentes et egentes, receſſerunt.
This year the Biſhop of Lincoln out of a pious zeal endeavouring to enforce many who had Benefices in his Dioceſs, to take upon them the Order of Prieſthood againſt their wills, they thereupon collecting a great ſum of money, ſent it to the Court of Rome, and therewith procured a licenſe to teach School for ſome years, without taking Orders, money being there more prevalent then piety, or the peoples ſouls.
Diebus quoque ſub eiſdem, cum multi Beneficiati in Dioceſi Lincolnienſi, perſuadenteMat. Paris Hiſt. Angl. p. 806. Beneficiati renuunt ad Sacerdotium promoveri. efficaci admonitione Epiſcopi Lincolnienſis, ut ad gradum Sacerdotii volentes aut nolentes promoverentur, fuerunt multi colla jugo Domini ſupponere ſuper hac forma renuentes, qui contributionem communi aſſenſu inter ſe colligerent, theſaurumque non minimum coadunantes, ad Romanam Curiam miſerunt, et Papali auctoritate, effuſa pecunia quae multum in ipſa Curia poteſt, huic Epiſcopali decreto reſtiterunt; et licentiam impetrarunt, per aliquot annos ſine Sacerdotio Scholas exercere. Et ſic ſpecie honeſtatis, de ſub jugo Domini colla vulpinis calliditatibus excuſſerunt.
He likewiſe out of his hatred to Religious perſons, (write the Monks) after long expectation obtained a Bull from this Pope, to augment the ſmall ſcandalous endowments of Vicaridges in Churches, appropriated to Religious Houſes throughout his Dioceſſe, which procured their hatred againſt him, rather then pure real love.
Sub ejuſdem autem anni circulo, Epiſcopus Lincolnienſis Robertus, ut ReligioſorumMat. Paris Hiſt. Angl. p. 813. Epiſcopus Lincolnienſis poteſtatem impetrat à Papa vicarios ordinandi. proventus mutilaret, & partes vicariorum adaugeret, hujuſmodi mandatum à ſede Apoſtolica ante expectatum eſt adeptus.