Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 23

EOdem quoque anno ſcripſit Rex omnibus Magnatibus ſuis, ut coram eo & DominoMat. Paris Hiſt. Angl. p. 431, 432. Legato, in feſto exaltationis Sanctae Crucis, apud Eboracum convenirent, de arduis negotiis Regnum contingentibus tractaturi. Venerat autem eis obviam Rex Scotiae, vocatus a Rege Angliae, & Legato, apud Eboracum: ut ibi habita communi deliberatione, de pace reformanda inter eos, foeliciter componeretur: & Dei dante gratia, omnis lis mota praevia ratione ſedaretur, & de juſte utrique debitis ſatisfieret. Ubi tandem cum perveniſſent, ſic elaboratum eſt, ut Rex Scotiae perciperet de Regno Angliae, trecentas libratas terrae, ſine Caſtri conſtructione, homagiumque Regi Angliae faceret, & foedus inter eos amicitiae ſanciretur: & hoc ſe fideliter facturum Regi Angliae & conſervaturum jura…et: & ſic omnis querela & vendicatio ex parte Regis Scotiae, conquieſceret.

After the peace thus concluded, this covetous Legate deſiring to enter into Scotland, to prey upon it, as he had done on England, Volenti Domino Legato intrare Regnum Scotiae, (his chief deſign in ſummoning this Council at York) ut ibi de negotiis Eccleſiaſticis tractaret, ſicut in Anglia: reſpondit Rex Scotiae, Non me memini Legatum in terra mea vidiſſe, nec opus eſſe aliquem eſſe vocandum, Deo gratias, nec adhuc opus eſt, omnia bene ſe habent. Nec etiam tempore Patris mei, vel alicujus anteceſſorum meorum, viſus eſt aliquis Legatus introitum habuiſſe, nec ego dum mei compos fuero, tolerabo. (So prejudicial did they deem a Legates entry to their Kingdom.) Veruntamen, quia fama te Sanctum virum praedicat, moneo te, ut ſi forte terram meam ingrediaris, caute progrediaris, ne quid ſiniſtri …ibi contingat. Indomiti enim & ſylveſtres homines ibi habitant, humanum ſanguinem ſitientes, quos nec ego ipſe valeo edomare, qui etiam ſi in vos irruant, nequeo eos cohibere. Me etiam nuper, ut forte audiſtis, voluerunt invadere, & a Regno expellere exhaeredatum. Quibus auditis, Legatus avidam voluntatem intrandi Scotiam temperavit, & latera Regis ſui, ſcilicet Angliae, ſibi per omnia obedientis, non reliquit. Remanſit autem cum Rege Scotiae quidam Italicus Legati conſanguineus, quem Rex cingulo militari, terram etiam conferendo, ne penitus rebellis videretur, nobilitavit. Et ſic ſoluto Concilio, Rex Angliae cum Legato ſuo verſus Auſtralia remeavit.

Appropinquante vero tempore Concilii, juſſit ſibi Legatus Sedem parati in Occidentali parte Eccleſiae Sancti Pauli Londoniis faſtigioſam nimis & ſolennem, longis trabibus & ſedilibus gradatim exaltatam. Miſit igitur Literas ſuas, ut vocati omnes Angliae Praelati, ſcilicet Archiepiſcopi, Epiſcopi, Abbates, Priores inſtallati, tam ſub Conventus ſui vel Capituli, quam ſuo nomine, Literas procuratorias deferentes, ut quicquid in Concilio ſtatueret Legatus, ratum utrobique haberetur. Venerunt igitur omnes juxta mandatum Domini Legati, nimis vexati & fatigati in corporibus propriis, equorum & viaticis; utpote ingruente hyeme & multiformi tempeſtate, omnes Praelati ſuae Legatiae, Angliae tamen potiſſime.

Advenerat etiam cum aliis ad idem Concilium properantibus, quidam Clericus, nomine Magiſter Walterus, cognomento Pruz, qui palam aſſeruit, omnes fere Plane tas ſub uno ſigno, ſcilicet Capricorno, tunc convenientes, commotionem magnam in aere facturos, & ventos validiſſimos commoturos: peſtemque magnam animalium, praecipue cornutorum; quae pecudes vel pecora appellamus, ſubſecuturam pronuntiabat.Nota. Et addidit quaſi jocoſe: Utinam non * hominum cornutorum, ſcilicet Epiſcoporum. Nec fefellit omnino haec praedicentis opinio. Statim enim Eccleſiam Sancti Pauli, ubi tunc erant congregati, t…ntus ventus concuſſit, quod omnes, praecipue Legatum, tremor magnus occupavit. Nocte autem Sanctae Ceciliae, nubeculae teterrimae, turritae, & inordinatae, Luna exiſtente prima, in occidente apparuerunt; & coeperunt mug…re tonitrua, micare coruſcationes, venti quoque commoveri, & per totam noctem ſequentem & diem ventus inhorruit validiſſimus, qualem non ſe meminit aliquis praevidiſſe: & hic ventus per quindecim vel plures dies duravit continuatus. Corruerunt robora radicitus avulſa, domus, turres, aedificia, motionem ſenſerunt vel ruinam; ut merito aer perturbationi hominum videretur concordare.

Cum igitur conveniſſent Londoniis Praelati Angliae, in Eccleſia Sancti Pauli, die prima Concilio aſſignata, ſcilicet in craſtino octavarum Sancti Martini, non comparuit Legatus; quia Epiſcopi rogaverant eum, ut ea die daretur eis copia inſpiciendiNota. quae propoſuit ſtatuere, & ſecum ſuper his deliberare, ne * aliquid in praejudicium eorum ſtatuere attentaret. Altera igitur die, conſtitutis in ſecretis & abditis locis militibus armatis & ſervientibus circiter ducentis, quos ei ad inſtantiam precum ſuarum Dominus Rex commodaverat: timebat enim valde ſibi, eo quod dicebatur, eum nimis velle deſaevire in eos, qui plura habebant beneficia, & praecipue in illegitimos. Apparuit autem ſummo mane, ſcilicet diluculo, in Eccleſia praedicta. Erat autem ibi tot expectantium multitudo tam compreſſa, quod ipſi Legato erat ingreſſus difficillimus. Et ingreſſus Eccleſiam, coram majori Eccleſia, Pontificalibus ſe induit, ſcilicet *Chriſt never went nor ſate, in ſuch ſtate, ornaments, proceſſion, nor the Apoſtles & St. Peter in their firſt Council, Act. 15. as this Legate did.ſuperpellicio, & deſuper Cappa chorali, Pellibus variis furrata, & Mitra. Et praecedentibus Archiepiſcopis Cantuarienſi & Eboracenſi eum, cum proceſſione ſolenni, cum cruce & cereis accenſis, & cum Letania, ſedem ſuam aſcendit per gradus pompoſe, ut dictum eſt, praeparatam, & jam pompoſius tapetis & palliis redi…tam: collocante ſe a dextris Domino Cantuarienſi & Eboracenſi a ſiniſtris: propter quod orta eſt inter eos diſſentio, ſcilicet de ordinatione ſeſſionis. Et appellatum eſt ex parte Eboracenſis, pro jure ſuo, quod ſibi vendicabat. Lecto igitur ſolenniter Evangelio, ſcilicet, †Chriſt was no ſuch Shepherd as this Legate, and proud Prelates.Egoſum Paſtor bonus, ſicut moris eſt, dictiſque collectis propriis ab ipſo Legato, & cantato Veni creator Spiritus, appellatoque ab Eboracenſi, ut dictum eſt; ſederunt juxta Legatum duo Archiepiſcopi, Cantuarienſis a dextris, Eboracenſis a ſiniſtris. Quibus dixit Legatus, volens ipſam controverſiam pacificare, neutrius tamen juri derogando: *A Learned Argument, worthy obſervation, againſt St. Peters pretended primacy See Mat. Weſt. p. 146.In Bulla Domini Papae ſtat imago Pauli à dextris Crucis in medio Bullae figuratae, & Petri à ſinistris: nulla tamen inter tantos Sanctos eſt orta unquam contentio, ambo enim ſunt in coaequali Gloria. Veruntamen propter Petri clavigeri dignitatem, & Apoſtolatus principatum, necnon & Cathedralem dignitatem, cum Prioratu vocationis, merito à dextris Crucis eius imago collocanda videtur. Sed quia Paulus credidit in Chriſtum, quem non vidit; à dextris figuratur: Beati enim qui non viderunt, &c. Sic Dominus Cantuarienſis totius Angliae primas, & qui praeeſt antiquiſſim… ac nobiliſſimae Eccleſiae Cantuarienſi, necnon & Londonenſi, quae eſt Sancti Pauli, non ſine ratione à dextris eſt collocandus. Et ex tunc ſequentibus diebus fedit Cantuarienſis a dextris, Eboracenſis a ſiniſtris. Secundo autem die, Concilio jam incepto, miſſi ſunt ex parte Domini Regis, Comes Lincolnienſis Johannes, et Johannes filius Galfridi, et Willielmus de Raele, Canonicus Sancti Pauli: ut dicto Legato *See here p. 443. A Prohibition to this purpoſe to the Biſhops aſſembled at Glouceſter.ex parte Regis et Regni inhiberent, ne ibi contra Regiam Coronam et Dignitatem aliquid ſtatuere attentaret. Et remanſit ibi, ut hoc obſervaretur, Willielmus de Raele, indutus Cappa Canonicali et ſuperpellicio, aliis recedentibus. An Argument of the Kings care to preſerve the Rights of his Crown and Kingdom as far as poſſible, againſt Papal, Legatine, and Prelatical encroachments.

Eodem quoque die petiit Dominus Simon Cantuarienſis Archidiaconus, Dominum Legatum in audientia omnium, ut audiretur ab omnibus authenticum ſuae Legationis, a Domino Papa ſibi commiſſum: quod & factum eſt. Et eodem die, ad impetrationem Domini Regis, lectum fuit quoddam privilegium, de feſtivitatibus Sancti Edwardi per totam Angliam celebrandis. Et de mandato Domini Papae, de Sanctis Franciſco & Dominico canonizatis. Et quia audierat Dominus Legatus, dum adhuc in hoſpitio ſuo eſſet, multos pluribus Eccleſiis beneficiatos, nobiles ſanguine & poſſeſſionibus, & illegitimos, de quibus mentionem in quodam ſtatuto Concilii fecerat, *This fear was an evidence of his guilt.contra ipſum murmuraſſe, & ei etiam inſidias praeparaſſe: quoſdam Magnates, ſcilicet Comitem Mareſcallum G. & Comitem Lincolniae J. & Comitem de Monte-forti S. & quoſdam de familia Domini Regis, cum gladiis & fuſtibus munitos, ad tuitionem ſui ſuorumque, ſecum ad Concilium duxit & reduxit. In Concilio vero, cum ſtatutum contra eos qui *Pluralities for private perſons pomp and ſtate preferred before the general good of the peoples ſouls.plura beneficia obtinuerunt, contra Concilium Lateranenſe, pronunciaretur, Epiſcopus Wigornienſis Walterus, ſcilicet de Cantelupo, ſurgens in medio, depoſita Mitra ſua, ſic Dominum Legatum eſt affatus. Pater Sancte, cum multi Nobiles, quorum ſanguis noſter eſt, plura obtineant beneficia, cum quibus nondum diſpenſatum eſt, quorum etiam aliqui provectae ſunt aetatis, & uſque ad praeſens honori…ice vixerum, & hoſpitalitatem ad poſſe procurando, eleemoſynas patentibus januis erogarunt, durum eſſet nimis, tales ſuis beneficiis ſpoliatos, in ignominioſam trudi paupertatem. Quidam vero juvenes feroces ac ſtrenui, maximis periculis ſe opponerent, ancequam ſuis ſe ſinerent privari beneficiis, unico tantum retento. Quod bene perpendo per memetipſum. Antequam enim ad iſtam vocarer dignitatem, propoſu… in animo meo, quod ſi unicum amitterem beneficium talis praetextu conſtitutionis, omnia amitterem. Unde timendum eſt, quod multi ad praeſens in ſimili propoſito perſeverent. Quoniam igitur multitudo talium in cauſa eſt, Sanctae Paternitati veſtrae ſupplicamus, quatenus ob ſalutem veſtram & noſtram, ſuper hujuſmodi ſtatuto Dominum Papam conſulatis. Praeterea, cum ſtatutum veſtrum in religione Sancti Benedicti, ad omnes aequaliter ſe extendat; & durum ſit multis, tum propter locorum penuriam, & praecipue Monialibus, cum ſint debiles & fragiles, hoc ſtatutum obſervare, neceſſe eſt huic rigori diſcretum addere temperamentum. Super quo etiam poſtulamus, ut Dominum Papam ſuper his velitis conſultare. Cui Dominus Legatus reſpondit, Quod ſi omnes Praelati, ſcilicet iſti praeſentes Archiepiſcopi & Epiſcopi, una cum eo, ſuper his Domino Papae ſcriberent, libenter conſentiret. Et ſciendum, quod quia aliqui opinabantur, ſicut datum fuit intelligi Domino Legato, quod ſtatuta ſua robur niſi tantum in tempore ſuae Legationis non obtinerent; juſſu ejuſdem ſurrexit in medio quidam Clericus ſuus, Magiſter ſcilicet Altho, & aperto libro authentico, ſcilicet regiſtro Domini Papae; ad majorem authoritatem, ut validius talium opinionem improbaret, quandam decretalem legit diſtincte & aperte, quam Dominus Legatus diſtinguens approbavit: per illam aſſerens manifeſte, quod etiam poſt receſſum ejus, ſua ſtatuta perpetuae firmitatis robur debeant obtinere. Nec praetereundum, quod primo die Concilii, collocatis, ut praedictum eſt, Archiepiſcopis Cantuarienſi, ſcilicet a dextris, Eboracenſi vero a ſiniſtris, perlectoque Evangelio, Ego ſum Paſtor bonus, dictiſque collectis ad hoc pertinentibus, indictoque ſilentio, & turba comprimente caſtigata, Dominus Legatus ſedendo quaſi …ubam vocem ſuam exaltans, ſermonem ſuum inchoavit, thema ſuum ſic praeordinando: In medio ſedis & in circuitu ejus quatuor animalia plena oculis ante & retro. In ſermone proſequendo innuens, quod Praelati, quaſi animalia habentia oculos ante & retro, debent eſſe in rerum ſaecularium diſpoſitionibus providi, & in ſpiritualibus circumſpecti, Priora ſequentibus caute continuantes. Et poſt ſermonem legi fecit ſtatuta, alta voce & diſtincte, quae firmiter ſtatuit obſervari, quae ſubſcripta in hoc libro duximus annotari.

Quoniam domum Domini decet Sanctitudo & Miniſtros ejus, a Domino dicitur,Mat. Paris, p. 433. Sancti eſtote, quoniam Sanctus ſum ego Dominus Deus vester. Satagit aſtutia humani generis inimici, ut Sanctitatem ſubtrahat vel deſtruat utrobique, dum in pleriſque locis ut ne conſecrentur Eccleſiae vel retardat, & ne ſuo digne fungantur officio, Miniſtorum mores & vitam multorum vitiat & depravat, Sanctorum Patrum regulis & ſtatutis, generaliter omnibus Chriſtianae religionis profectibus opponendo. Huic eſt igitur armata manu a cunctis Chriſti fidelibus fortiter in fide reſiſtendum, & ad ejus molimina renovatis & novis ſemper utendum viribus enervanda: ſicut Iſaac puteos quos foderant filii Abrahae, ſed humo impleverant Paleſtini, prius ſtuduit renovari, deinde alios fodere prorſus novos. Denique nos Otto, miſeratione divina, Sancti Nicholai in carcere Tulliano Diaconus Cardinalis, & Apoſtolicae ſedis Legatus, ad partes Angliae, cum Legationis officio a ſede Apoſtolica deſtinati: divino fulti auxilio, et aſtantis Concilii ſuffragio et conſenſu, ad roborandum et reformandum ſtatum Eccleſiaſticum in partibus Anglicanis, ſalvis aliis Canonicis inſtitutis, quae cum reverentia volumus & cupimus obſervari, quaedam ex commiſſa nobis pote…tate duximus obſervanda, quae per certos articulos fecimus digeri & diſtingui. After which follow all the Canons made and promulged in this Council, which thoſe who pleaſe may peruſe at leaſure in *Hiſt. Angl. p. 435, &c.Matthew Paris, and in Johannes de Aton, his Conſtitutiones Legitimae Eccleſiae totiuſque Regionis Anglicanae, ab Legatis à Latere Summorum Pontificum collectio, fol. 1, to 121. with his Gloſſe upon them. The 1. Canon was for the Dedication and Conſecration of Churches, many Cathedrals as well as Pariſh Churches being then unconſecrated: The 2. and 3. concerning Eccleſiaſtical Sacraments and Baptiſm: Others concerning the covetouſneſs of Prieſts, their hearing Confeſſions, the qualities of ſuch as were to be ordained, their Farmers and Vicars, Preſentations to Churches, not dividing one Church into more, the Reſidence of Biſhops and Prieſts, Pluralities, the habit of Clerks, Clandeſtine Marriages of Prieſts, Prieſts Concubines, their ſons ſucceſſion in their Benefices, protecting of Theeves, Murderers, eating of fleſh, the Office of Archdeacons, Biſhops, their Judges, Procurations, undue, unjuſt Citations, Exactions by Procurations, Regiſters, abuſes of Proctors and Eccleſiaſtical Judges, and an Oath to be preſcribed to them, to prevent the like abuſes for the future. In this Council, this Legate introduced the uſe of Oathes in Eccleſiaſtical Courts and Cauſes, never formerly uſed in England, under a ſpecious pretext, by colour whereof the Biſhops and their Agents, extending their Authority beyond the Canon, introduced theſe and other Oathes, againſt the Laws and Cuſtomes of the Realm, to the peoples great oppreſſion, as you ſhall hear anon, till the King by his Prohibitions reſtrained this Uſurpation. The Canon firſt introducing an Oath of Calumny made in this Council, runs in theſe words. *Mat. Paris, p. 438. Juſjurandum Calumniae.Juſjurandum calumniae in cauſis Eccleſiaſticis cujuſlibet, & de veritate dicendi, in ſpiritualibus quoque, ut veritas aperiatur facilius, & cauſae celerius terminentur, ſtatuimus de caetero praeſtari in Regno Angliae, ſecundum Canonicas et Legitimas Sanctiones, obtenta in contrarium conſuetudine non obſtante. Huic ſtatuto utiliter annectentes, ut judiciales induciae judicis dentur arbitrio, juxta Legitimas & Canonicas Sanctiones. The nature, kinds, forms, words of this Juramentum Calumniae, you may read at large in Johannis Schneidewini, a moſt famous Civilian, profeſſor Academiae Witebergenſis, in quatuor Inſtitutionum Imperialium D. Juſtiniani libros, Commentarius, printed Argentorati 1599. lib. 4. Tit. 6. and Tit. 16. De Juramento Calumniae, to whom I referre the Readers deſiring ſatiſfaction therein. He reſolving p. 1102. Iſtud juramentum hodie non aeſtimatur unoNota. obolo, quia facti ſumus contemptores Dei, & religionis ejus. Unde ego puto, quod litigatores noſtri temporis, potius jurant le calumnia committenda quam vitanda, & ideo melius eſſet, quod iſtud juramentum ex toto tolleretur a judicio, cauſa vitandi tot perjuria, non obſtante quod hoc juramentum ſit inventum ob publicam utilitatem.

The corrupt depraved condition, extraordinary Rapines, Symony, Covetouſneſſe, Extortions of the Pope, Court, and Church of Rome in that age, which gave general ſcandal to all conſcientious Chriſtians, and ſome Cardinals themſelves, yea cauſed the Greek Church wholy to ſeparate from the Latine, deny the Supremacy of Rome, and renounce all obedience to her, is thus recorded by Matthew Paris, out of a private Letter ſent from Rome to the Popes Legate in England, adviſing him to moderation, to prevent a total rejection of the Pope and See of Rome.