Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 232

REverendo in Chriſtò Patri ac Domino R. Dei gratia Lincoln. Epiſcopo, & diſcreto viro Officiali ſuo J. Sarracenus, Subdiaconus & Capellanus Domino Papae, Decano Wellenſi, & Bernardus de Nympha ſcriptor ejuſdem Domini, cum ſincera dilectione ſalutem. Noveritis nos poſt diverſa mandata ſedis Apoſtolicae quae ad nos & alios Praelatos Regni Angliae hactenus emanarunt, ſuper redemptione dotorum, & aliis in eodem Regno; Nobili viro Domino R. Comiti Cornubiae à praefata ſede conceſſis, quorum copiam & tenorem ſub ſigillis noſtris, nobis jam ab olim tranſmiſſum, penes vos eſſe novimus: ſuſcepiſſe nuper mandatum Apoſtolicum, ſub hac forma. Innocentius Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, dilectis filiis J. Sarraceno Subdiacono & Capellano, Decano Wellenſi, & Magiſtro Bernardo de Nympha ſcriptori, noſtris in Anglia commorantibus, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Ex parte dilecti filii nobilis viri R. Comitis Cornubiae, fuit propoſitum coram nobis, quod cum poſt diverſa mandata, quae tàm à nobis quàm à felicis recordationis G. Papa praedeceſſore noſtro, ſuper redemptione votorum, in Regno Angliae Comiti praefato ab Apoſtolica ſede conceſſa, ad ejuſdem Regni Praelatos emanaſſe dicuntur. Tibi fili Decane, miniſtro ordinis Sanctae Trinitatis, & captivorum in Regno praedicto, & Archidiacono Berkſire, duxerimus per Literas noſtras injungendum: ut juxta Priorum Literarum formam in negotio ipſo procedere curaretis, agente tandem eodem Archidiacono extra Regnum, & ſe in totum ab hujuſmodi negotio excuſante, ac miniſtro tibi fili B. committente ſuper hoc totaliter vices ſuas, illud remandamus; quatenus ſine morae diſpendio in eodem negotio procedatis, ſuper Priorum continentiam Literarum. Dat. Lugduni tertio Idus Octobris, Pontificatus noſtri anno quarto. Cum igitur ſi filii obedientiae, prout debemus, inveniri volumus; parendi nobis incumbat neceſſitas, & refragandi audacia prohibeatur; maximè cum praeter id quod praefatae ſedi tenemur ad obedientiam ſpecialem, tàm mandatum Regium, quàm aſſidua poſtulatio praedicti Domini Comitis, ad conſummationem & accelerationem praedicti negotii nos coarctent. Attendentes inſuper, quod per Ordinarios locorum poteſt conſultiùs & ſalubriùs, abſque ſcandalo & ſtrepitu circa praemiſſa cum optata celeritate procedi; eos nos providimus de prudentum conſilio, & juxta ejuſdem Comitis affectum, in partem hujuſmodi oneris & ſolicitudinis evocare: ut per opem & adjectionem conſilii plurium, quae ſuper praemiſſis agenda ſunt, ſic ritè ac prudenter Deo auctore procedant, quod apud Summum Pontificem inobedientia nobis non noceat, nec apud praefatum Dominum Comitem, neglectus accuſetur. Quare diſcretioni veſtrae cum reverentia veſtra in virtute obedientiae, qua injungitur nobis, injungimus, & ſub poena interdicti qua fungimur in hac parte, auctoritate diſtrictè praecipimus; quatenus citetis peremptoriè omnes Archidiaconos & Officiales eorum, Civitatis & Diocaeſeos Linc. necnon Archidiaconos Monaſteriorum exemptorum & non exemptorum ejuſdem Civitatis & Diocaeſeos, quod perſonaliter compareant coram nobis in Eccleſia Sancti Martini magni Lond. die Lunae, proxima poſt aſſumptionem beatae Mariae nuper venturam: facturi circa praemiſſorum executionem, quod per ejuſdem Regni Praelatos ordinatum eſt & proviſum. Pro certo ſcientes, quod quantumcunque vobis & veſtris deferre velimus, contra rebelles tamen & reſiſtentes, quantum de jure licuerit & poterimus, procedemus; vos autem tàm de citatione facta, quàm de nominibus Citatorum, nos per latorem praeſentium Literis veſtris patentibus certificare curetis: proviſuri, ut alter veſtrum cui fuerit hoc primò mandatum oblatum, illud, non expectato reliquo, ſine dilatione qualibet exequatur. Dat. anno gratiae 1247. 11 nonas Junii. Quapropter vobis mandamus in virtute obedientiae, & ſub poena praedicta, vobis injuncta firmiter injungentes; quatenus omnes & ſinguli una cum Officialibus veſtris dictis, die & loco compareatis juxta praedictum mandatum; quod jus dictaverit, facturi: ſicut poenam praedictam volueritis evitare. Quibus autem die & loco has Literas receperitis, nobis per Literas veſtras patentes ſignificetis. Item, deputentur per vos in ſingulis parochiis Archidiaconatuum veſtrorum, aliqui fideNota. digni cruce ſignati, una cum Sacerdote, qui conſcribant nomina cruce ſignatorum decedentium; qui jam deceſſerunt, vel qui in futurum decedent: & quantum promiſering vel legaverint in ſubſidium Terrae Sanctae, & qui fuerint executores. Et denuncietur executoribus, quod habeant praemiſſas pecunias paratas cum fuerint requiſiti: & ſcripturae ſingularum parochiarum deferantur in Capitulis Decanorum per Rectores vel Sacerdotes, cum teſtimonio aliquorum vel alicujus cruce ſignati; & Decanus cum teſtimonio aliquorum ad hoc deputandorum, redigat omnes ſcripturas in unam ſcripturam: & apponat ſigillum ſuum, cum ſigillis ſociorum ſuorum: & dictam ſcripturam deferat ad domum fratrum Pradicatorum vel Minorum, qui ibidem praedicaverint. Et ſtatim fiat Collecta hujuſmodi pecuniae, per viſum illius qui praedicaverit, vel ejus quem praedicator ipſe ad hoc vocare poterit in locis ſingulis: & deponatur in aede ſacra ſub ſigillo illius qui praedicaverit, & Collectorum: reſtituenda nobis & Domino Wigornienſi Epiſcopo, vel noſtris aſſignatis, cum eam duxerimus exigendam. De bonis vero cruce ſignatorum qui decedunt ſine teſtamento, quantum ad portionem eos contingentem, ordinetur per amicos defunctorum & fratres deputatos ibidem ad praedicandum; ut deputetur in ſubſidium Terrae Sanctae, quantum poterit ſine ſcandalo; ut plenam habeant indulgentiam. Item, omnes infirmi & decedentes moneantur per Capellanos & alios qui confectioni teſtamenti eorum interfuerint, ut crucem aſſumant ſi nondum aſſumpſerint; & tàm iſti quàm illi qui crucem ante aſſumpſerunt, nominent quantum velint dare ad ſubſidium Terrae Sanctae; & dicatur eis expreſsè, quod ſi omnino dederint ſecundum facultates, plenam habebunt indulgentiam; ſi minus, erunt participes tantum, ſcilicet ſecundum quantitatem ſubſidii & devotionis affectum: nullus tamen compellatur facere ultra voluntatem ſuam. Et haec omnia ſcribantur & referantur, ut ſupra.

Haec autem nos & Dominus Wigornienſis, auctoritate Apoſtolica injungimus Sacerdotibus, qui intererunt teſtamentis, in virtute obedientiae; ut tàm ipſis, quàm aliis in remiſſionem peccatorum. Quid autem ſuper hiis feceritis, nobis citra feſtum Aſſumptionis beatae Mariae, per Literas veſtras Patentes conſtare faciatis. Dat. apud Edevetunam, in Diocaeſi Sarum, Calendas Auguſti, Pontificatus noſtri anno duodecimo.

Sciendum eſt, quod eodem anno etiam antequam inciperetur haec excogitata Collecta ſic fieri, recepit Comes Richardus de Terra Sancti Albani, 25. libras, per manum Archidiaconi ejuſdem loci.

*Hiſt. Angliae Edit. Londini, P. 777, 779. Variae opiniones Colloquii Papae cum Comite R.Matthew Paris records, That the Pope this year gave a Noble entertainment to this Earl Richard, whom he ſecretly called to his Court, and with whom he had much private conference; De cauſa autem itineris Comitis Richardi, aliquorum fuit opinio, nec fine cauſa, quod vocaverat eum Dominus Papa, ut eum in Imperium Romaniae, quem ſcivit nummis & multis the ſauris abundare, promoveret, ſciens illum avidum & ambitioſum, quos vellet Dominus Papa ad hoc exponere. Alii autem indubitanter aſſeverabant, quod Dominus Papa ſtudiosè ad hoc deſudabat, ut gratiam ipſius Comitis adquireret, quatenus ipſum venire, in Angliam, cupientem, benignè & reverenter ſuſciperet, & ad hoc Dominum Regem fratrem ſuum & Magnates terrae (praecipuè cos quide conſilio Domini Regis ſunt) ut in Regnum Angliae vocaretur, inclinaret. However the Earl made uſe of the Popes favour to procure his forecited Bulls, under colour of ayding the Holy Land, to exact vaſt ſums of money by this pious cheat from the people, whereof himſelf for the moſt part had the greateſt ſhare.

The King having gained Letters from the Pope to raiſe monies for this his pretended expedition, ſent them to the three Archbiſhops in Ireland, to publiſh them in all places, as this enſuing Record aſſures us.