Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 186 – Document 187

HENRICUS Dei gratiâ, &c. Venerabili in Chriſto, tali Epiſcopo, ſalutem. Licet aliàs vobis ſcripſerimus, ſemel, ſecundò & tertiò, tam per Literas nostras clauſas, quàm Patentes, ne ad opus Domini Papae vel alterius Tallagium aliquod vel auxilium exigeritis a viris Religioſis, Clericis vel Laicis, cum nullum hujuſmodi tallagium vel auxilium exigi poſſit vel conſueverit, ſine magno praejudicio Regiae dignitatis, quod nullo modo poterimus aut volumus ſuſtinere: Vos tamen mandatum noſtrum in hac parte▪ contemnentes, contra Proviſionem per Magnates noſtros, tam Praelatos quam Comites et Barones factam in Concilio noſtro Londine…ſi, et conceſſam exactionem faciatis me moratam. Super quo miramur plurimum et movemur, praeſertim cum facto veſtro proprio non erubeſcitis contraire, cum vos et alii Praelati in praedicto Concilio communiter conceſſeritis, quod nihil de exactione hujuſmodi faceretis, donec Nuncii noſtri et veſtri necnon et aliorum Magnatum noſtrorum et totius univerſitatis Regni noſtri a Curia Romana redirent, qui pro liberatione oppreſſionum, ad Curiam illam, ſi cut noſtis, fuerant ſpecialiter deſtinati. Vobis igitur mandatis inculcatis mandamus injungentes, firmius et diſtrictius inhibentes, ne ad exactionem praedicti tallagii vel auxilii faciendam aliquatenus procedatis, ſicut gaudere deſideratis Baronia veſtra, et poſſeſſionibus veſtris, quas in Regno noſtro tenetis. Et ſi quid inde cepiſtis, extra Regnum noſtrum aſportari nullatenus permittatis, ſed illud ſalvo cuſtodiri faciatis uſque ad reditum Nunciorum praedictorum; indubitanter ſcituri, quod ſi ſecus egeritis, nos ad poſſeſſiones veſtras manum gravaminis, ultra quam credere velitis, extendemus. Hanc autem inhibitionem, vobis injungimus faciendam Archidiaconis et officialibus veſtris, quam quidem pro libertate Cleri et populi facimus, novit Deus, &c. A memorable heroick Writ and Inhibition.

In bivio igitur anguſtiarum conſtituta Anglicana Eccleſia, quaſi Mat. Paris, p. 687, 688. Anguſtiae propter inchoatam inter Regem & Papam controverſiam.inter duas molas e contrario circumvolventes, miſerabiliter conterebatur; hinc Scylla, inde Charybdis timebatur. Rex inde hac parte ad Regni ſalvationem et inſtaurationem, conſilio fretus et roboratus generali, nitebatur: Papa ad ejuſdem depauperationem anhelabat; utrique utroque jam eminus adverſante. Multi itaque Praelatorum, timentes Regis in hoc ſuo concepto propoſito inſtabilitatem, et conſilii Regii puſillanimitatem, partem Papalem confovebant: (ſuch was their baſeneſs, Treachery to their King, Country, Church, and proper intereſts.) licet nunquam vidiſſent, quod per tales pecuniae effuſiones, Eccleſia foelix ſuſciperet incrementum, imo potius infauſtum incurreret detrimentum.

The King to prevent theſe intollerable Papal Uſurpations, Exactions, Preſumptions, Innovations, (which ſundry of the Biſhops and Clergy promoted to ingratiate themſelves with the Pope, to their eternal infamy) ſummoned a Great Counſil of his Nobles at Wynton, Anno 1246. thus recorded by Matthew Paris.

Die verò tranſlationis beati Thomae Martyris, habitum eſt magnum Concilinm Mat. Paris, p. 687. Mat. Weſtm p. 208. Parlamentum habitum apud Wyntoniam.inter Regem et Regni magnates apud Wyntoniam, ſuper multiplici Regni totius et maxime Eccleſiae diſſolutione. Venerant enim qui miſſi ad Curiam Romanam fuerant nuncii memorati, videlicet Magiſter Willielmus de Povuic & Henricus de la Mare, verba Papalia, quae nihil mitigationis, imò potius exaſperationis tenorem continebant; nunciantes, & affirmantes, quod nec in geſtu vel verbis Papalibus, aliquid humilitatis vel moderationis ſuper oppreſſionibus, quibus tam Regnum quam Eccleſia Anglcana gravabatur et conqueſta eſt, poterant reperire. Dixerat enim Papa, illis aliquod optabile reſponſum expectantibus: Rex Anglorum qui jam recalcitrat et Frederizat, ſuum habet conſilium, ego vero meum habeo, quod et ſequor. Et ex tunc vix aliquis Anglicus in Curia negotium aliquod poterat expedire. imo velut ſchiſmatici repellebantur Nota.omnes probris laceſſiti. Ita ut nullam habuerunt efficaciam Epiſtolae tot et tales ad Curiam miſſae ex parte Regis, vel univerſitatis tam Magnatum quam Praelatorum. Haec autem cum audiſſet Dominus Rex cum Magnatibus ſuis, doluit, & indignatus ac commotus eſt vehementer quod ipſe & Nobiles ſui, qui tot bona curiae Romanae gratanter toties contulerant, in ſua juſta petitione ſunt repulſi. Fecit igitur Dominus Rex & merito praecepitque voce praeconia, in omnibus Comitatibus Regni ſui per omnes Civitates, Burgos, Villas & fora, & congregationes, publicè acclamari, ne quis Praelatus, vel clericus, vel alius per Regnum Papali contributioni conſentiret, vel aliquid pecuniae in auxilium ejus tranſmitteret, vel mandato Papali in contribuendis auxiliis pareret aliquatenus. Quod factum est. Illud autem cum audiſſet Papa, in vehementem iram excanduit, et iterato aſperius, Praelatis ſcripſit Anglicanis, ut ſub poena excommunicationis et ſuſpenſonis infra feſtum Aſſumptionis, nuncio ſuo apud Novum Templum Londini commoranti de praedicto auxilio ſatisfacerent. Et cum conſtanter pararetur, & ſperabatur igiter certiſſimè quod Dominus Rex incaepto ſuo propoſito conſtanter ſtaret, pro Regni et Eccleſiae liberatione, papalibus extorſionibus, ut coepit viriliter reſiſtendo, comminationibus Comitis Richardi fratris ſui, ſibilis ambitioſorum Clericorum Conſiliariorum ſuorum, et quorundam Papalium Epiſcoporum, quorum principalis erat Wigornienſis, cui a Domino Papa conceſſa fuit poteſtas, terram etiam, ut perhibeatur interdicendi, quorum conſiliis Dominus Rex ſe plus aequo inclinavit, eadem qua concepta fuit enervata eſt conſtantia levitate: minas Papales adeo pertineſcebat Rex et trepidavit timore, ubi non erat: quia quae jam ſuſceperat viriliter, muliebriter dereliquit, fractus ſuccubuit et perterritus. Unde totus conatus tàm Magnatum quàm Epiſcoporum, & ſpes de Regni & Eccleſiae Anglicanae liberatione miſerabiliter & non ſine multorum cordium cruento dolore, emarcut adnihilatus; Et totus iſte apparatus quaſi nebula à facie ſolis evanuit coruſcantis, & impunè hiatibus Romanae avaritiae de memorata contributione eſt ſatisfactum. Haec tamen, licet infructuoſa ſint (addes *Page 208, 209.Matthew Weſtminſter.) duxi ſcribenda, ut poſteris innoteſcat vacillantis Regni diviſio, & Anglorum nobilium (he ſhould rather have added Epiſcoporum Papalium & ambitioſorum Clericorum, who ſeduced, traverſed the King and Nobles to this unworthy compliance with the Pope as he records) corda mutantia, & Regis inconſtantia muliebris. Et ut peſtis mundum concuteret generalis Regnum Franciae conſimili vulnere gemuit ſauciatum, unde multi Nobilium cogitabant contra Papam ſtando recalcitrare, ut ſequens ſermo plenius declarabit.

Magiſter autem Walterus de Occa, clericus Frederici, credens ſicut & DominusMat. Paris, p. 693. ſuus Fredericus quod Dominus Rex Angliae in ſuo propoſito firmiter permaneret, videlicet importunitati Romanae curiae viriliter reſiſteret, ipſi Regi quaſi ad conſolationem & formidinis amotionem, Epiſtolam duxit tranſmittendam; there recorded.

Eiſdem diebus (through the Biſhops and Clergies treachery, cowardize and illRex iterum Romanis ad libitum pecuniam in Anglia colligere permittit. Counſell) enervatus eſt Regis rigor, quem viriliter conceperat, ut protervitatem Romanae Curiae conſtanter, ut ſperabatur, & firmiter credebatur, potenter refraenaret. Et hoc, ut veraciter dicebatur, conſiliis eorum qui optimos redditus ſuos amittere per Papalem indignationem vehementer formidabant: quae enim nimis praecordialiter amabant, elabi verebantur, ſecundum illud Poeticum:

Res eſt ſolliciti plena timoris amor.

Averſis igitur oculis et clauſis auribus Dominus Rex, ad Arbitrium voluntarium Romanorum Regni ſui et reipublicae inimicorum permiſit licenter Eccleſiam Anglicanam ſex millibus marcarum, ad magnam totius Regionis noſtrae depauperationem, ſpoliari. Quas aſportantes Nuncii ac mercatores Papales in auxilium Landegravii, inſidias Frederici non penitus evaſerunt. Qui graviter redarguit Anglicos effoeminatos, qui ſe ipſis de pauperatis omne genus hominum tolerant ſaginari, gravemque de Comitis Richardi effoeminata conniventia, et ſuper hoc conſenſu repoſuit coram ſuis commilitonibus querimoniam: qui in Regni Anglicani perniciem, parti Papali videbatur conſenſiſſe et in Imperii detrimentum, eo quod de cruceſignatorum collectis ſubſtantiolis, permittente Papa, theſauros non minimos exaggeravit. Crevit igitur Romanorum audax protervia tanto procacius, quanto nullum in rapinis ſuis ſenſerant contradictorem. Fugant fugentes, et fugiunt fugantes. Decrevitque Anglorum ſuppeditatorum, quorum inimici ſunt Judices, ſpes cum conſolatione.

Saevientibus eodem tempore mundi maris turbinibus, cum audiſſet Papa, quodCorripitur Papa à Johanne Anglico Cardinale. Dominus Rex Angliae parabatur animo ſè exactionibus ſuis contradicendo reſiſtere, quia nec advenerant nuntii, qui effoeminatam formidinem ſuam et incurvationem ipſius nunciarent, in iram magnam excanduit vehementer, et Regnum Angliae ulciſcendo ſupponere propoſuit interdicto. Cui talia infrunito ſpiritu proponenti, ſe magiſter Johannes natione Anglicus Monachus Ciſtercienſis ordinis & Cardinalis, oppoſuit, dicens: Domine pro Deo parcatis irae veſtrae, ſi dicere licet, indiſcretae, fraenoque temperantiae motus voluntarios compeſcatis, conſiderantes quoniam dies mali ſunt. Terra Sancta patet diſcrimini, Graeca Eccleſia receſſit à nobis, adverſatur nobis Fredericus, quo non eſt potentior, imò nec par inter Principes Chriſtianorum. Vos & nos, qui culmen ſumus Eccleſiae, à ſede Papali, imò ab ipſa urbe, imò ab Italia exulamus expulſi. Hungaria cum ſuis terris ſibi conterminis, nihil aliud, niſi à Tartaris expectat exterminium. Alemannia ſuis bellis concutitur inteſtinis. Hiſpania uſque ad abſciſionem linguarum Epiſcopalium deſaevit. Francia uſque ad egeſtatem per nos jam depauperatur, quae etiam in nos conſpiravit. Anglia noſtris injuriis multoties laeſa, quaſi aſina Balaam, calcaribus et fuſtibus caeſa, tandem loquitur et obloquitur, et ſe nimis intolerabiliter conqueritur fatigatam, et irreſtaurabiliter damnificatam. Iſmaletico igitur more omnibus odioſi, omnes ad odium provocamus. Et cùm nec ad haec verba mens Papalis contrita ad compaſſionem vel humilitatem inclinaretur, quin ad poenam & ultionem inflammaretur, advenerunt nuncii ab Anglia, animum Papalem emolumentis inhiantem mitigantes: & affirmantes, quòd per amicos ſuos ſpecialiſſimos in Anglia (quos non licet mihi haec ſcribenti ad praeſens nominare) incurvatus eſt animus Regis, ut quod optat effectui celeri mancipetur, unde gaudium vultum & animum mirificè ſerenavit.

Aſſumens igitur ex praeteritis audaciam Dominus Papa, miſeros Anglos conculcandi Mat. Paris. p. 694. 695. Mat. Weſtm. p. 209. 210. Tyrannica exactio pecuniae Papalis.et conculcatos magis ac magis depauperaret apporiandi, videnſque eos diſſipatos et effoeminatos; imperioſe et ſolito imperioſius Praelatis Angliae demandavit, ut in Anglia omnes beneficiati in ſuis beneficiis reſidentiam facientes, tertiam partem bonorum ſuorum Domino Papae conferent, non facientes reſidentiam, dimidiam: multis adjectis duriſſimis conditionibus praedictum mandatum reſtringentibus per illud verbum et adjectionem deteſtabilem, non obſtante, quae omnem extinguit juſtitiam praehabitam. Ad quod primò exequendum diligenter, Epiſcopum conſtituit Londinenſem, (to inſlave both the Church and Realm, to the Popes intolerable Rapines.)

Epiſcopus verò memoratus cum quibuſdam aliis, quos ad hoc negotium exponendumRex prohibet praedictam exactionem. convocaret, cum in Eccleſia Sancti Pauli Londinenſi hoc in propatulo demonſtravit, de hac contributione terribili tractaturus in craſtino Sancti Andreae, omneſque audientes in ſtuporem commovit & dolorem; quia quod a Papa jubebatur, impoſſibile videbatur, et erat: Et ecce ſupervenerunt miſſi ex parte Domini Regis, Johannes de Lixintona Miles, et Magiſter Laurentius de Sancto Martino, ejuſdem Domini Regis Clericus, diſtricte prohibentes, ne univerſitates Anglicanae, tam execrabili mandato Papae, nec illi contributioni praelocutae, et in totius Regni deſolationem demandatae, aliquo modo conſentirent. Ipſi igitur talia nunciantibus libenter paruerunt, & poſt omnium convocatorum murmur & appellationes, gaudenter incepta interrumpentes, omiſerunt. Scripſit igitur totius Angliae miſerabilis univerſitas Domino Papae, impoſſibilia et intolerabilia praecipienti, explanans & recolens, ſolita gravamina corda omnium graviter ſauciaſſe: quae Magiſter Martinus Domini Papae Clericus nuper extorſerat. Et ſic ad horam quievit tempeſtas, citò tamen poſteà, ut dicetur, rediviva. Et ne ſub ſilentio contradicentium verba efficaciſſima tranſeamus, ipſa huic ſcripto duximus inſerenda. Veruntamen etſi conſtanter reſponderunt, conſtantius & efficacius reſpondiſſent, ſi in verbis et actibus Regis titubantibus fiduciam habuiſſent: (or rather if the King, diſcharging his duty with ſufficient diligence, conſtancy, courage, could have had confidence in the Biſhops and Clergy, who betrayed, & never cordially and conſtantly adhered to him therein.)

The Archdeacons and inferiour Clergies oppoſition and Appeal againſt this Tax, prohibited by the King, (wherein the Biſhops joyned not) is thus recorded to poſterity by Matthew Paris.

Si nota eſſet conditio & ſtatus Regni Anglicani Domino Papae & ejus fratribusMat. Paris, p. 694. 695. Reſponſio Cleri ſuper irrationabili exactione Papae. tempore Concilii, nunquam ad ſtatutum illud promulgandum, aliqua ratione proceſſiſſet. Et ſi eſſent ei expoſita pericula & incommoda, quae occaſione hujuſmodi ſtatuti imminere poſſent Eccleſiae Anglicanae, ad hoc ſtatuendum nullatenus moveretur. In Eccleſiis enim Cathedralibus ita obtentum eſt & obſervatum, quod per Canonicos in eiſdem reſidentes, quorum in quibuſdam Eccleſiis modica eſt portio de proventibus beneficiorum Eccleſiaſticorum, quae in diverſis locis obtinent, minores clericos exhibent, & alios Eccleſiae miniſtros, quorum portionem ſi contingat uſ que ad medietatē defalcari, peribit obſequiū Eccleſiae, Canonicis non valentibus exhibere, cùm ipſi Canonici, tanta portione defalcata, in Eccleſiis Cathedralibus reſidere non valeant. Et ſi in eiſdē duxerint reſidendū, de medietate beneficiorū exteriorū nec ſeipſos aut etiam alios poterunt ſuſtentare: & maximè cùm Dominus Papa medietatē portionis abſentium, in uſus Terrae Romanae intendat applicare, computata portione non reſidentis, ac ſi ipſe reſideret. Nec etiam deductis oneribus aut expenſis, quas circa collectionem fructuum, & alia multa fieri contingit, quibus non deductis, vix quarta pars penes Canonicos remanebit.

Item, cùm loca Religioſa per Regnum Angliae conſtituta, in proventibus de EccleſiisAlia Cauſa. Parochialibus ſint fundata, vix & in praeſenti ipſis ſufficiant beneficia cum aliis poſſeſſionibus ſic collata, ſi illorum beneficiorum medietas ſubtrahatur, (to fill the Popes coffers) compelletur una medietas mendicare, aut continget hoſpitalitatem ſubtrahi, aut utrumque in aliquibus locis fieri, quòd ſine ſcandalo & animarum periculo fieri non poſſet: cum aliquos ex ipſis contingeret per orbem evagari, & ejuſdem evagationis praetextu in peccatum multiplex incidere, non obſervata ſanctorum Patrum regula, ad quam tenentur aſtricti.

Item, cùm in Regno Angliae hactenus ſit obtentum & conſuetudine obſervatum,Alia Cauſa & ratio. ut rectores Eccleſiarum parochialium hucuſque, valdè hoſpitales extiterunt, & parochianis ad inopiam vergentibus alimenta praebere conſueverunt, & eo praetextu non ſolùm ſummo creatori placere conati ſint, ſed etiam laicis quibuſcunque, quibus clerici oppido infeſti eſſe & conſueverunt, deducta medietate beneficiorum, neceſſe habebunt, hoſpitalitatem ſubtrahere, & conſueta pietatis officia denegare. Quibus ſubtractis incurrent odium ſubditorum, amittent gratiam tranſeuntium & vicinorum, ſubtrahentur rectoribus Eccleſiarum jura, nec ipſis pretextu paupertatis ea defendere valentibus, ab ipſis Laicis penitus opprimentur in univerſalis Eccleſiae ſcandalum & jacturam. Quidam verò ex eis, cùm eſſent beneficia quae ad reſidentiam ſex menſium non ſufficiunt, vix aliunde victualia quaerant, ſi reſecetur illorum beneficiorum medietas, compellentur mendicare, & continget in eorum Eccleſiis obſequia divina ceſſare, Quibus ceſſantibus, eorundem parochiani, in decimarum & proventuum ſolutione ceſſabunt, nec erit qui illius Eccleſiae jura prae inopia proſequatur, vileſcit Eccleſiae dignitas, Clericorum caetus in contemptu, ceſſabunt praedicationes, animarum cura omittatur, fides exinde periclitabitur, populo contemnente Praelatorum Doctrinam & correctionem.

Item, cùm de bonis Eccleſiaſticarum perſonarum pauperes, quorum infinitus & numerusAlia Cauſa & ratio. per annum ſuſtententur, & multi generoſi eorum conſanguinei, & alii qui in eorum obſequiis commorantur, de bonis ipſorum victualia, necnon & ſtipendia recipiant, ſubducta medietate proventuum, ceſſabunt eleemoſynae, licentiabuntur familiae, ad quod ſi deveniatur, pauperes fame peribunt, alii verò cùm fodere non valeant, & mendicare erubeſcant, antequam fame pereant, neceſſe habebunt furtis, rapinis, & depraedationibus intendere, ex quibus multa ſequentur homicidia, inſurget tumultus populi, & de facili totius Regni Angliae turbatio.

Item, cùm multi ſint clerici in Regno Angliae aere alieno graviter praegravati, ſi nonAlia Cauſa & ratio. ſubducto aere alieno, ſi non deductis expenſis quarum exiſtimatio ſextam partem redituum continet, quarum deductionem vix aliquis caſus ſolet impedire, ſi non deductis Eccleſiae oneribus, conſiſtentibus in penſionibus, Praelatorum procurationibus, & Eccleſiarum & ornamentorum reparatione, proventuum medietas exolvatur, ipſis de reſiduo vivere non valentibus, compellentur egere, cùm tamen in talibus perſonis haberi debeat ratio eorum ne egeant, & maxime ubi immineret ſcandalum Eccleſiae univerſalis.

Item, cùm nuper nomine viceſimae, ſex miſſia Marcarum Domino Papae Alia Cauſa & ratio.ſint ſoluta, habita ratione aeſtimationis viceſimae ad aeſtimationem medietatis, ſumma petitae pecuniae ſexaginta Millia marcarū ſummam continere continget una cum ſexta parte reddituum, quam in collatione fructuum refundere contingit, cum partem illam non deducat, & eum preter haec à perſonis in primo mandato exceptis, ab his qui Centum marcas in redditibus obtinent viceſſimam, ab his qui ampliores habent redditus partem tertiam habere nitatur, uſque ad ſummam quater viginti Millium marcatum de bonis Clericorum per annum redigere oporteret; ad cujus quidem pecuniae ſolutionem, vix totum Regnum Angliae ſufficere poſſet, quanto minus et clerici, cum eorum bona tantummodo in fructibus exiſtant; qui licet venales annuatim exponi conſueverunt, de eadem tamen pecunia multae fiunt emptiones, cum de manu ad manum pecunia proficiſci contingat, et in regno remaneat. Ac ſi contingat de ſingulis venditionibus pecuniam deducere, et extra regnum deportare, deficerent emptores, nec contingeret in toto Regno tantam pecuniae Summam invenire, quod in gravi neceſſitatis caſu per experientiam alias eſt declaratum, videlicet cùm nobilis memoriae quondam Angliae Rex Richardus in partibus remotis captus eſſet & detentus, ad ipſius liberationem ſexaginta millia marcarum ſoluta fuerint. Ad quod ſolvendum, totum Regnum contribuerat, nec exolvi poterat ad plenum, niſi ad hoc perficiendum, cruces & calices Eccleſiarum in ſolutum pro parte traderentur: quanto minus et nunc de bonis Clericorum tantum, tanta pecuniae ſumma redigi non poſſet, cum ipſam contingeret infra triennium triplicare. Cum igitur huic exactioni contradicat Eccleſia Anglicana per procuratores ut hanc contradictionem communem Domino Papae inſinuare velitis pro ſtatu Eccleſiae Anglicanae, praeſentiam Domini noſtri Ieſu Chriſti appellantes, et Concilii univerſalis, aliquo tempore per Dei gratiam convocandi.

A Parliament being ſommoned and meeting ſoon after this Appeal, great complaints were therein made againſt this Tax and other miſerable inceſſant Papal oppreſſions.

In craſtino igitur Purificationis beatae Mariae, Dominus Rex cum ſuis MagnatibusMat. Paris, p. 698, 699. Mat. Weſtm. Anno 1247. Parliamentum Londini habitum, in quo querelae querelis cumulabantur ſuper exactionibus Papa…b…s. tractatum habens diligentem, per plures conſilium▪ urgens dies protelavit. Timebatur enim vehementer, & veraciter Domino Regi referebatur, quod Rex Francorum ſe ad ſibi ſubjugandam Gaſconiam praeparabar. Quam amittere ſibi probroſum, ignominioſum, & damnoſum videbatur; cum ex ſola Burdegali mille marcas annuas percipere conſuevit. Convenerant etiam tunc ibidem, Archidiaconi Angliae, necnon et totius Regni Cleri pars non minima cum ipſis Magnatibus, conquerentes communiter ſuper intolerabilibus et frequentibus exactionibus Domini Papae, pro quibus et Dominus Rex non mediocriter compatiendo triſtabatur. Res enim publica periclitabatur, et commune negotium Regni totius agebatur, et eminebat tam populi quam Cleri immanis deſolatio, et cunctis temporibus inaudita. Igitur coram Domino Rege repoſita eſt querimonia lachrymabilis, cui pertinet Rempublicam protegendo, tales injurias et pericula propulſare. Tandem de communi confilio proviſum eſt, ut gravamina terrae Domino Papae ſeriatim monſtraturi ad Curiam Romanam Nuntii diſcreti deſtinarentur, has Epiſtolas ſubſcriptas Domino Papae et Cardinalibus, ex parte communitatis totius Cleri et populi Regni Anglicani, eminus oſtenſuri. Which Letters of complaint, *Mat. Weſtm. p. 218, 219.ſuper oppreſſionibus et intolerabilibus gravaminibus, quibus frequenter Eccleſia et Regnum gravabatur, ex corde omnium Praelatorum anguſtiato nimis, et uſque ad amaritudinem ſpiritus provocato proceſſit, et ne lugubre ſchiſma ſubſequatur, ut non minimum formidatur, Epiſtola miſſa Papae.

SAnctiſſimo Patri in Chriſto ac Domino I. Dei providentia ſummo Pontifici, univerſitas Literae ad Papam miſſae nomine totius Univerſitatis Angliae.Cleri et populi per Provinciam Cantuarienſem conſtituti, devota pedum oſcula beatorum: Cum Anglicana Eccleſia à tempore commendatae ſibi fidei Catholicae, Deo & Sacroſanctae Romanae Eccleſiae matri noſtrae placere ſtudens, adhaeſerit ſemper & ſervierit devotè, à coeptis obſequiis non receſſura, per morum incrementa ſemper proficiens, Sanctitatis veſtrae pedibus provoluta ſupplicat obnixè, quatenus in petitione pecuniae, quae diverſimodè ab ea requiritur, in ſubventionem diverſarum nationum, de mandato Sanctitatis veſtrae cum gravi coertione, eadem pietas veſtra parcere dignetur. Importabile eſt namque quod mandatur, et impoſſibile propter rerum defectus: Licet enim Regio noſtra fructus reddat interdum ad alimenta gentis ſuae deputatos, aeris tamen copiam non reddit, nec redderet per tempora multa quanta requiritur his diebus. Sed & onere ſimili, licet non tanto, praeteritis diebus, & ob cauſas ſimiles praegravata, portare nequit aliquatenus quod exigitur. Ad mandatum inſuper Sanctitatis veſtrae tempore praeſenti ad opus Domini Regis noſtri temporalis, (cui in neceſſitatibus ſuis deeſſe non poſſumus cum honeſtate, nec debemus) exigitur a Clero ſuccurſus, ut incurſus hoſtiles, quos avertat Deus, propulſare poſſit, et patrimonii ſui jura tueri, ac recuperare promptius occupata. Latores igitur praeſentium cum ſupplicatione nostra, ad praeſentiam Sanctitatis veſtrae deſtinamus, ut pericula vobis exponant, & incommoda, quae in promptu ſequerentur ex praemiſſis, & quae nulla poſſumus ratione portare, licet ſimus in omni vinculo charitatis, obedientiae & devotionis, vobis obligati. Et quia communitas noſtra ſigillum non habet, praeſentes Literas ſigno communitatis Civitatis Londinenſis, veſtrae Sanctitati mittimus conſignatas.

This modeſt, humble Letter, was ſeconded with another to the Cardinals.