Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 185

INNOCENTIUS Epiſcopus, ſervus ſervorum Dei, Venerabilibus fratribus Wintonienſi & Norwicenſi Epiſcopis, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Olim, ſicut benè meminimus, vobis & Venerabilibus fratribus nostris, Lincolnienſi, Wigornienſi, Londinenſi & Coventriae Epiſcopis ſcripſimus ſub hac forma. Cum nuper priuſquam à praeſentia noſtra in Angliam rediretis, una vobiſcum duxerimus ordinandum, ut ſex millium Marcarum ſubſidium, quod ab Eccleſiis Anglicanis pro Apoſtolica ſede fuerat poſtulatum, inter Epiſcopatus Angliae dividere curaretis pro veſtrae arbitrio voluntatis, fraternitati veſtrae per Apostolica ſcripta mandamus, quatenus quicquid inde feceritis, vel jam fortè feciſtis, nobis per Liter as vestras latori praeſentium aſſignandas exprimendo, tempus ſolutionis & locum ſtudeat is quám citius intimare. Quod ſi non omnes his exequendis poteritis intereſſe, ſaltem tres vel duo veſtrum ea nihilominus exequantur. Quia hic nihil eſt poſtmodum noſtris auribus intimatum, fraternitatem vestram, de qua fiduciam gerimus ſpecialem, movemus attentè, ac per Apoſtolica vobis ſcripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus Epiſcopos memoratos, qui praeſentes fuerint in partibus Anglicanis, receptis istis Literis, admonentes & eiſdem authoritate nostra mandantes, ut viceſima die poſt ſuſceptionem praeſentium in certo loco, quem vos duxeritis eligendum, vobiſcum pro diviſione conveniant praeliberata, et cum illis *The Biſhops made the Popes Tax-maſters, to enſlave the Engl…ſh Church, Clergy, King, Kingdom to the Pope.Epiſcopis, quos eodem die ibidem contigerit convenire, diſtributionem hujuſmodi priuſquam ab illo loco receſſeritis, facere procuretis. Si verò ipſis aut nullo convenientibus eorundem, non fuerit ſuper negotio praenominato proceſſum, ex tunc infra unius menſis ſpatium praeſcriptam ſubſidii quantitatem; faciatis vobis vel Nunciis vestris ad opus Apoſtolicae ſedis in loco quem elegeritis aſſignari, juxta ordinationem per dilectum filium noſtrum Magiſtrum Martinum, Camerae noſtrae Clericum, authoritate noſtra in illis partibus quondam factam, quam ad praeſens ſub Bulla noſtra vobis duximus deſtinandam. Contradictores, per cenſuram Eccleſiaſticam appellatione poſtpoſita compeſcendo, indulgentia quacunque vel privilegio quolibet aut conſtitutione de duabus dietis, in generali Concilio edita, non obſtante. Quicquid hactenus factum est, vel fuerit in hac parte, nobis abſque morae diſpendio per dilectum filium Linaſium ſcriptorem noſtrum, latorem praeſentium, reſcripturi: proviſo, quod ſuper praemiſſis illam ſolicitudinem habeatis, quod non poſſitis exinde de negligentia reprehendi, ſed potius de diligentia commendari. Quod ſi non ambo his ex…quendis poteritis intereſſe, alter vestrum nihilominus ea exequatur. Hujus igitur authoritate mandati, v…ſtram in Domino monemus & exhortamur fraternitatem, vobis in virtute obedientiae, qua ſedi Apoſtolicae tenemini, firmiter injungentes, quatenus de portione praefati Domini Papae ſubſidii vobis aſſignata, Nunciis nostris Literas veſtras Patentes ſuper ſolutione ejuſdem deferentibus apud Novum Templum Londini, à die Paſchae in tres ſeptimanas ſatisfaciatis, talem in facto praeſenti adhibentes diligentiam, ut devotionem veſtram ſummo Pontifici merito debeamus commendare. Eſt autem portio vestra, octoginta Marcarum eſterlingarum. Valete ſemper in Domino. Datum Londini, non Calendarum Ap ilis, Anno Domini 1245. Nos ſoli ſcribimus, quia Venerabilis frater Wintonienſis Epiſcopus, collega noſter, ad tempus ſe excuſavit. Being affraid or aſhamed to joyne in ſuch an unworthy illegal Papal Exaction with his Brother Biſhops.

Hoc autem mandatum cum ad aures Praelatorum, necnon & Magnatum perveniſſet, Mat. Paris, p. 686, 687. Mat. Weſtm. p. 208. Prohibet Rex tallagium Papae perſolvi.corda omnium audientium, vehementer non immerito medullitus exturbavit. Maxime eo, quod Nuncii univerſitatis Angliae ſuper talibus gravaminibus, in Concilio Lugdunenſi conqueſti fuerant: Et poſtea in Anglia in Parliamento Regis, ubi congregata fuerat totius Regni tam Cleri quam Militiae generalis univerſitas, deliberatum fuerit, ut ob reverentiam Domini Papae, adhuc Nuncius totius illius univerſitatis ad ipſius Papae praeſentiam deſtinaretur, ut manum correctionis talibus apponeret injuriis, non pondus oppreſſionis. Obſtupefacti ſunt igitur inopinabiliter, quia cum crederent levamen, ſpe fruſtrata, tale gravamen reportarunt. Haec igitur cum ad audientiam Regis perveniſſent, in iram et admirationem excanduit et indignatus eſt vehementer, et Epiſcopis Angliae ſcripſit in haec verba.