Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 178 – Document 179
INNOCENTIUS, &c. Illuſtri Regi Angliae, &c. Excellentiae tuae praeſentium Cauſa contradictionis in Concilio pleno.tenore innoteſcat, quod cum nuper ſacro approbante Concilio, viceſimam omnium Eccleſiaſticorum proventuum in ſubſidium Terrae Sanctae, ac medietatem hujuſmodi proventuum quarundam Eccleſiarum, perſonarum quarundam verò tertiam, & aliquarum viceſimam, in ſuccurſum Imperii Romani ſtatuerimus deputandas, (prout in conſtitutionibus ſuper hoc editis expreſſius continetur) Nuncii tui, quos ad praedictum Concilium deſtinaſti, pro tuo totiuſque Regni tui parte, hujuſmodi conſtitutionibus in eodem Concilio contradicere curaverunt. Cauſa autem contradictionis haec fuit, quia ſcilicet decreverat Papa cenſum colligendi fore tradendum cui ipſe volebat, quod ſuſpectum fuit.
Iterum eidem Regi, praeſentium tenore magnitudini tuae notum fieri volumus,Aliud. quod etſi hactenus fortè aliquibus Eccleſiarum Praelatis, ut beneficia Eccleſiaſtica, quae in Regno tuo ante ſuam promotionem habuerant, *Commendaes.poſſent uſque ad certum tempus libere retinere, fuerit ab Apoſtolica ſede conceſſum, de caetero tamen non intendimus aliquibus ſimilia indulgere.
Praeterea unum Privilegium, ne ſcilicet Italicus Italico immediate ſuccedat, et hoc impetratum eſt propter fraudes eorum, qui mortuis beneficiatis, alios furtim ſupponebant, ſed omnia haec et alia, per hoc repagulum non obſtante, infirmantur: ubi ergo fides? ubi jura, quae ſcriptis ſolebant ſolidari? exularunt. Such was the deteſtable Injuſtice, fraud, falſhood of the Pope and Court of Rome, whereby they illuded all their Oaths, Bulls, Conceſſions of juſt antient Rights or Priviledges, repugnant to their ambitious Uſurpations, or filthy lucre, and ſubverted all Laws, Cuſtomes, Liberties of the Realm, and invaded all the Rights of the Crown at their pleaſures.
Convenientibus igitur ad Parliamentum memoratum totius Regni Magnatibus,Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 677. Conventus omnium Nobilium Angliae. in primis aggreſſus eſt Dominus Rex ore proprio Epiſcopos per ſe, poſteà verò Comites & Barones, deinde autem Abbates & Priores. Videlicet ſuper his, pro quibus miſerat Nuncios ſuos ſolennes ad Concilium Lugdunenſe, & quaſdam indulgentias & Literas Papales, praenotatas, quas dicti Nuncii reportarunt, eis oſtendit, & qualiter Dominus Papa dictis Nunciis, pro Rege & Regno multa bona promiſit ac praemiſit. Sed quia Dominus Rex poſt indulgentias memoratas, dictaque promiſſa, magis ſenſit Papam, prout communiter audivit, et vere poſtea didicit, manum aggravare, et quaſi per contemptum plus ſolito in Regnum protervire, Eccleſiam opprimendo, oſtendit eis articulos ſuper gravaminibus et oppreſſionibus Eccleſiae et Regni ſui, quorum tenor talis eſt.
Gravatur Regnum Angliae, eo quod Dominus Papa non eſt contentusGravamina Regni Angliae. ſubſidio illo quod vocatur denarius beati Petri, ſed a toto Clero Angliae gravem extorquet contributionem, et adhuc multa graviora nititur extorquere, et hoc fecit ſine Domini Regis aſſenſu vel conſenſu, contra antiquas Conſuetudines, Libertates, et Regni jura, et contra Appellationem et contradictionem Procuratorum Regis et Regni, in generali Concilio factam.
Item, gravatur Eccleſia et Regnum, eo quod patroni Eccleſiarum Mat. Paris, p. 677, 678.ad eas cum vacaverint Clericos idoneos praeſentare non poſſunt, prout Dominus Papa per literas ſuas eis conceſſit, ſed conferuntur Eccleſiae Romanis, qui penitus idioma Regni ignorant in periculum animarum, et extra Regnum pecuniam aſportant; illud ultra modum depauperando.
Item, gravatur in Proviſionibus a Domino Papa factis, in penſionibus exigendis, contra literarum ſuarum tenorem. In quibus continetur, quod ex omnibus retentionibus factis in Anglia non intendebat conferre nifi 12 beneficia poſt praedictarum confectionem literarum; ſed credimus, multa plura beneficia ab eodem poſtea eſſe collata et Proviſiones factas.
Item, gravatur quod Italicus Italico ſuccedit, et quod Anglici extra Regnum in cauſis auctoritate Apoſtolica trahuntur contra Regni conſuetudines, contra jura ſcripta, quod inter inimicos conveniri non debent, et contra indulgentias a praedeceſſoribus Domini Papae Regi et Regno Angliae conceſſas.
Item, gravatur ex multiplici adventu illius infamis nuncii, Non Non obſtante.obſtante, per quem juramenti religio, conſuetudines antiquae, ſcripturarum vigor, conceſſionum auctoritas ſtatuta, jura et privilegia debilitantur et evaneſcunt, quod infiniti de Regno Angliae oppreſſi ſunt graviter et afflicti, nec ſe Dominus Papa verſus Regnum Angliae in plenitudine ſuae poteſtatis revocanda, curialiter ita vel moderate gerit, prout procuratoribus Regni ore tenus dederat in promiſſis.
I em, gravatur in talliis generalibus collectis et aſſiſis ſine Regis aſſenſu et voluntate factis, contra appellationem et contradictionem procuratorum Regis, et univerſitatis Angliae.
Item, gravatur eo quod in beneficiis Italicorum, nec jura, nec pauperum ſuſtentatio, nec hoſpitalitas, nec divini verbi praedicatio, nec Eccleſiarum utilis ornatus, nec animarum cura, nec in Eccleſiis divina fiunt obſequia, prout decet, et moris eſt patriae, ſed in aedificiis ſuis parietes cum tectis corruunt, et penitus lacerantur.
Haec autem attendentes univerſi ac ſinguli, unanimiter conſenſerunt, ut adhuc ob reverentiam ſedis Apoſtolicae, domino Papae humiliter ac devote, tam per Epiſtolas, quam per ſolennes nuncios ſupplicarent, ut tam intolerabilia gravamina et jugum ſubtraheret importabile. Scripſerunt igitur Domino Papae in haec verba.
The Archbp. and his ſuffragans, writ and ſent an Epiſtle to the Pope by themſelves: The Abbots, Priors and Covents of the Provinces of Canterbury and Yorke by themſelves; The Nobles and Univerſality of the people and Clergy of England by themſelves, and the King by himſelf.
The Archbiſhops and his ſuffragans Letter runs in theſe Words.
REverendo in Chriſto Patri, Innocentio, Dei gratiâ ſummo Pontifici, EpiſcopiQuerela omnium Anglorum ſuper praedictis oppreſſionibus. Cantuarienſis Provinciae ſuffraganei, cum recommendatione pedum oſcula beatorum. Sedis Apoſtolica benignitas, quae nos nuper in Concilio Lugdunenſi constitutos, in ſinu honoris & ſpecialis dilectionis collocavit, nec non ejus ſublimitas, quas tot affectibus nostrae condeſcendit parvitati, ad zelum honoris & optatae proſperitatis ſanctae matris nostrae, populipeculiaris, & ſpiritualium quodammodo adoptionis filiorum animos noſtros, …or, & affectus, fervore fidei & affectu ſinceritatis revocant, utpote qui pro ea & ejus honoribus animo lubenti laborure diſponimus, & ejus tranqui llitati pro viribus ſtudere, ut tenemur. Sanè, quanto magis in devotione optamus reperiri ferventiores, tantò profectò, noſtrum populum & Regnum in unitate Eccleſiae matris noſtrae tenemur confovere ſtudioſiùs. Quod utique abſque dictae ſedis adjutorio ſpeciali, nulla prorſus via per nos poteris adimpleri. Nuper ſiquidem cum in Concilio illuſtris Principis & Domini Angliae Regis in media Quadrageſima, eſſemus praeſentes, quaedam audivimus quae veſtrae ſanctitati referimus dolentes, Regem ſcilicet & proceres, nec non populum quaſi univerſum rodere, ac multiplicatis querimoniis murmurare, quod in collationibus beneficiorum, quae per proviſores in Anglia ſiunt incunctanter, Nobilium atque aliorum vocationibus, contraeorum & Regni Privilegium, ad judicia extra Regnum, necnon aliis pleriſque moleſtiis, quas veſtrae beatitudini, ut credimus plenius inſinuare proponunt, ipſi & Regnum atque populus univerſus jugo oppreſſionis intolerabilis exiſtunt praegravati. Et haec publice objurgantes proponebant in cordibus, quaſi ſe malle mori, quam ea cum magis ac magis de die in diem pullulare videantur, diutius tolerare; praeſertim cum eadem gravamina, ipſos et eorum populum ſaepius, ut aſſerunt, ac durius affligant, promiſſione moderaminis, quam ipſorum procuratoribus a veſtra ſanctitate in ſupradicto Concilio factam eſſe dicunt, jam non obſtante. Clamor inſuper et tumultus tot et tantorum, quamvis nobis periculoſus videretur, et ad diu tolerandum gravis, tamen per nos, qui ad hoc diligentia qua novimus laborare curavimus, ulla prorſus ratione nequiverat ſedari. Sanè cùm haec ſi procedant, dolorum initia & multorum malorum in Anglia, ut perpendimus & timemus, erunt fomenta, pedibus veſtrae ſanctitatis lachrymoſis precibus proſtrati deprecamur: quatenus fidei Anglicanae fervor em attendentes, et quod idem regnum ſacroſanctae Romanae Eccleſiae ſpecialiter extiterit devotum, turbationem ejusdem Regni Paterno occurrentes ſolatio, illis de Regno in his quae ad ſalutem et tranquillitatem pertinent ipſorum, ob Dei reverentiam proſpicere velitis. Et nos eoſdem quorum ſitimus ſalutem & quietem, ſic in unitate fidei, & devotione Eccleſiae studebimus conſervare, quod Deo & Eccleſiae nec non vobis, pater Reverende, Chriſto propitio, cedat ad honorem. Ad hoc placeat Sanctitati veſtrae praefati Principis noſtri, & fratris ejuſdem Comitis Cornubiae, animos ſub honeſtatis forma pacificare, qui in facto pro invicem, ſe fore proponunt, non modicum gravatos, & cauſam aſſerunt gravaminis memorati, favorem Eccleſiae Romanae parti adverſae nimis attributum.
The Epiſtle of the Abbots, Priors and Covents of England to the Pope ran in this ſtile.