Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 172 – Document 177
FREDERICUS, &c. Regi Angliae, &c. Illos foelices deſcribit antiquitas quibusEpiſtola Imperatoris. ex alieno paratur cautela periculo. Status enim ſequentis firmatur ex principio praecedentis. Et ut impreſſionem cera recepit ex ſigillo, ſic humanae vitae formatur mortalitas ab exemplo. Hanc utinam foelicitatem veſtra ſerenitas anticipaſſet, vel praeoptaſſet: & quam cautelae ſolertiam vobis, ô Chriſtiani Reges, ex nostrae Majestatis nimiae laeſione relinquimus, nobis potius alii Reges et principes laeſi ſimiliter reliquiſſent. Porro, qui clerici nunc cenſentur, parum eleemoſynis impinguati filios opprimunt donatorum; Ipſique noſtrorum filii ſubditorum paternae conditionis obliti, nec Imperatorem, nec Regem aliqua veneratione revereri dignantur, quoties in Patres Apoſtolicos ordmantur. Quod autem ex circumloquutionibus noſtris innuitur, ex Innocentii Papae quarti praeſumptione comprobatur. Qui vocata Synodo, ut aſſerit, generali, contra nos, nec citatos, nec ſuper aliqua fraude vel pravitate convictos auſus eſt ſententiam depoſitionis ſtatuere, quam praeter omnium Regum enorme praejudicium, non poterat ſtabilire. Quid enim nobis ſingulis Regibus ſingulorum Regnorum, afacie talis principis ſacerdotum timendum non ſupereſt, ſi nos et principum electione ſolenni, et approbatione totius Eccleſiae, dum cleri fide ac religione vigebant, Imperiali Diademate divinitus inſignitos, et alia regna nobilia magnifice gubernantes, ille deponendos aggreditur; cujus quoad temporalium detrimenta, non intereſt in nos aliquid exercere rigoris, etiam ſi cauſae legitimae probarentur. Verum, quos Sacerdotalis ſic infeſtat abuſio poteſtatis, et a ſummo conatur praecipitare deorſum; nec primi ſumus nec ultimi. Et hoc quidem vos facitis obedientes ſimulatoribus ſanctitatis, quorum ſperat ambitio, quod totus Jordanis influat in os ſuum. O ſi veſtrae credulitatis ſimplicitas, a Scribarum & Phariſaeorum fermento quod eſt hypocriſis, juxta Salvatoris ſententiam, ſibi curaret attendere! quot illius curiae turpitudines execrari poſſetis quas honeſtas et pudor prohibet recitare. Sane redditus copioſi, quibus ex plurimum depauperatione Regnorum ditantur, quemadmodum ipſi noſtis, ipſos faciunt inſanire, Apud vos Chriſtiani, vel peregrini mendicant, ut apud nos Paterini manducent. Ibi vestrorum domos obruitis, ut hic adverſariorum veſtrorum oppida conſtruatis. Sic de vestris decimis & eleemoſynis tales pauperes Chriſti ſuſtentati; qua beneficii recompenſatione, qua ſaltem gratitudinis exhibitione ſe praebent obnoxios? Quanto manus largiores extenditis, tanto non ſolum manus, ſed etiam cubitos avidius apprehendunt, ſuo nos laqueo detinentes, ſicut aviculam, quae quanto ad evaſionem fortius nititur, firmius alligatur. Haec vobis ad praeſens ſcribenda curavimus, inſufficenter exprimentia votum noſtrum. Caetera verò ſecretius intimanda; videlicet in quos uſus divitias pauperum, expendat prodigalitas avarorum. Quid ſuper impetratione conceperimus obligando, quam per magnos mediatores intendimus, ut inter nos & Eccleſiam ſaltem pax ſuperficialiter reformetur. Quid de Regum commmunibus ſpecialibus que negotiis diſponere proponamus: Quid ſuper Inſulis Oceani fuerit ordinatum: quid contra Principes univerſos quibuſdam conſiliis; quae nos, & quae nonnullos, quos habemus ibidem familiares & ſubditos, licet clandeſtina, latere non poſſunt, illa curia machinetur. Quantis viribus, quot virorum, qualiter inſtructorum ad bella in hoc ipſo Vere, quod inſtat, omnes illos qui modò nos opprimunt, opprimere poſſe ſperemus, et ſi ſe nobis totus mundus opponeret. Quicquid fideles noſtri latores praeſentium vobis retulerint, certè credatis, & ac ſi Sanctus Petrus juraſſet firmiſſimum reputetis. Nec vobis, petimus, videatur, quod per latam in nos ſententiam Papalem, noſtrae magnitudinis. Majeſtas aliquatenus incur vetur. Habemus enim conſcientiae puritatem, ac per conſequens, Deum nobiſcum, cujus teſtimonium invocamus. Quia ſemper fuit noſtrae intentio voluntatis, Nota.clericos cujuſque ordinis ad hoc inducere, et maxime maximos: ut tales perſeverarent in fine, quales fuerunt in Eccleſia primitiva, Apoſtolicam vitam ducentes, humilitatem Dominicam imitantes. Tales namque Clerci ſolebant Angelos intueri, miraculis coruſcare, aegros curare, mortuos ſuſcitare; et ſanctitate, non armis, ſibi Reges et Principes ſubjugare. At iſti, ſaeculo dediti, delitiis inebriati, Dominum poſtponunt; quorum ex affluentia divitiaram et opum, omnis religio ſuffocatur. Talibus ergo ſubtrahere nocentes divitias, quibus damnabiliter onerantur, opus eſt charitatis. Ad hoc vos, et omnes Principes una nobiſcum, ut cuncta ſuperflua deponentes, modicis rebus contenti, Deo deſerviant, debetis diligentiam adhibere.
Haec cum ad Chriſtianiſſimos Francorum & Anglorum Reges nunciata perveniſſent, Mat. Paris, p. 660. Fama Frederici diatim deterio ratur.patuit luce clarius ipſis & eorum Magnatibus, quod Fredericus libertatem ac nobilitatem Eccleſiae, quam ipſe nunquam auxit, ſed magnifici anteceſſores ejus malo grato ſuo ſtabilierunt, toto conamine ſtuduit annullare & de haereſi per idipſum ſe reddens ſuſpectum, merito omnem quàm hactenus habebat in omni populo igniculum famae propriae prudentiae & ſapientiae, impudenter & imprudenter extinxit atque delevit. Reges tamen memorati, quia muliebre videretur & inhoneſtum ſtatim infeſtare, quem prius protexerant, non ſine murmure ſiluerunt adhuc diſſimulantes. Ac per hoc domini Papae conditio, meliorata reſpiravit.
Unum inſuper omnes angebat tam Principes quam Praelatos vulnus anguſtiae, futura pericula ratione praevia ponderantes. Eo quod etſi dignus multipliciter Fredericus deprimi, et omni honore privari, tamen ſi eum, Deo juvante, auctoritas Papalis irreſtaurabiliter deponeret, Romana Eccleſia, gratia Dei abutens, in poſterum in tantam elationem, et intolerabilem ſuperbiam ſublevaretur, Nota.quod Principes Catholicos inſontes et juſtos, et praecipue Praelatos, quavis levi cauſa vel deponeret, vel deponere probroſe comminaretur, loquendoque ſublimia, gloriandoque dicerent Romani licet a plebeia ſtirpe procreati: Nos ipſum maximum Dominum et Imperatorem Fredericum conculcavimus, et quis es tu, qui nobis temere credis reſiſtere▪ Et ita provocati nobiliores, contra eos levabunt calcaneum: Deoque vindice, auctoritas Romana poterit deperire.
Haec autem mundi volubilitate ſecum rapiente, Abbates diverſorum climatum CiſtercienſesMat. Paris, p. 660. 661. Mandatum Papae ad Capitulum Ciſtercienſe. Capitulum ſuum inſtante exaltatae Crucis ſolennitate, ſicut moris eſt, catervatim adierunt. Et cum ad Capitulum generaliter conveniſſent, mandatum Domini Papae ſuſceperunt. Cujus tenor fuit hic:
Noverit univerſitas vestrae ſtatum Eccleſiae formidabiliter periclitantem precum inſtantia ſolitò vigilantiùs indigere. Subeſt enim urgens cauſa, quae toti Chriſtianitati terribiliter comminatur. Nec curabimus de caeterò gladio uti materiali, ſed tantum ſpirituali, contra Fredericum aliquando Romanorum Imperatorem, validum Eccleſiae Chriſti & obstinatum inimicum. Obſtructum est os loquentium iniqua. Non vos moveant imperitorum, & veritatis ignarorum, precamur, obloquia; ut à nobis quaſi praecipitanter putetis, & abſque deliberato fratrum noſtrorum & multorum peritorum moroſo conſilio contra ipſum Fredericum fuerit ſententiatum. Non enim meminimus unquam, cauſam cum tanta deliberatione & diligenti examinatione fuiſſe excuſſam; & peritorum at que ſanctorum mentibus, libratam extitiſſe; adeò quòd in ſecretis, aliqui fratrum noſtrorum induerunt perſonam Advocati pro ipſe: Aliqui autem è contrà perſonam adverſantis: ut ex objectionibus & reſponſionibus inquirentium & diſputantium, ut ſolet in Scholis, cauſae veritas radicitus hinc indeque diſcuteretur. Nec aliquam viam invenimus, ſine Dei injuria, & gravi ejus offenſa, & Eccleſiae ejuſdem laeſione, & nostrarum conſcientiarum vulnere, aliter procedendi quàm ut proceſſimus, licet inviti, & ejuſdem laeſoris miſeriae condolentes. Parati igitur ſumus in hac cauſa, et pro illa, uſque ad mortem ſtare; et pro ea, et in ea, tam omnes fratres noſtri, quam nos mori, immutabiliter pro cauſa Dei et ejus Eccleſiae dimicantes. Haec poſtquam ad audientiam totius Capituli & univerſorum fratrum plenius pervenerunt, partem Frederici deteſtantes, mirabiliterque papali parti inclinantes Deum deprecabantur, ut Eccleſiam ſuam, quam ſupra firmam petram ſtabilivit, etſi laberetur, labi nullatenus ſineret in aeternum.
But to leave theſe conteſts between this Domineering, Tyrannizing, Oppreſſing Pope and the Emperor, and return to thoſe between the King, Kingdom, Nobles of England, and the Pope, in and after this Council, concerning their forementioned grievances, where they prayed redreſs by word of mouth, and their forecited Letter.
Expectantibus autem univerſitatis Anglicanae procuratoribus, videlicet Comite Mat. Paris Hiſt. Angl. p 660. Conatus procuratorum univerſitatis Angliae irritus▪Richardo Bigod, cum ſuis conſortibus praenominatis, placabile Domini Papae, prout promiſerat, reſponſum; tandem expreſſum eſt, quod poſtulata ad votum non reportarent. Irati igitur nimis procuratores memorati, receſſerunt cum comminatione: terribiliter jurantes, ſe nunquam Tributum Romanae cupiditati omni ſaeculo deteſtabile ſoluturos, nec ſolvere permiſſuros; vel amplius reddituum Eccleſiarum (praecipue quarum Nobiles Regni eſſe patroni dignoſcuntur) proventus extorqueti non paſſuros. Veruntamen Dominus Papa animo patienti & oculis conniventibus haec omnia diſſimulando pertranſiens, tempus rigidius agendi, reſpirante proſperitate, tacitus expectavit. Miſit igitur ad ſingulos Epiſcopos Angliae, praecipiens diſtrictiſſimè, ut quilibet eorum illi chartae deteſtabili, quam lachrymabilis memoriae Rex Anglorum Johannes, reclamante Archiepiſcopo Cantuarienſi Stephano, infoeliciter confecit de Tributo, ſignum ſuum appenderet, ut magis roborata perpetuaretur. Nota,Quod ipſi Epiſcopi timore inexcuſabiliter effoeminati, non ſine enormi Regis et Regni, proh dolor, fecerunt praejudicio. Unde cum Dominus Rex hoc audiſſet, in maximam iram excandens, juravit, quod etſi etiam Epiſcopi turpiter ſint incurvati, ipſe firmiter ſtaret pro Regni libertate: nec unquam dum vitales carperet auras, cenſum ſub nomine Tributi Curiae Romanae perſolveret. Porro Epiſcopus Londinenſis Fulco ultimus & invitus, in arcum pravum verſus, ſignum ſuum dictae chartae apponens, minùs aliis meruit reprehendi. Simili quoque modo, cuidam amplae chartae tranſcriptae de verbo ad verbum, ſecundùm chartam Bulla Papali communitam, de ſententia depoſitionis in Imperatorem Fredericum lata, appoſuerunt omnes Praelati ſigna ſua; tam ad majorem roborationem, quàm memoriam rei ſempiternam. (Such was the Engliſh Biſhops Treachery, Timidity, Baſeneſſe both towards the King, Kingdom, Emperor, which made the Pope more intollerably inſolent.)
Anno gratiae 1246. qui eſt annus Regni Henrici III. Regis 30. fuit idem Rex ad Anno 1246. Mat. Paris, p. 669, 670. Papa indignatur Anglis, quod de eo conqueri in Concilio auſi ſint.natale Domini Londini, ubi convocatis multis Regni Nobilibus una cum fratre ſuo, Regina quoque & Comitiſſa Cornubiae ſorore Reginae, multiſque Magnatibus; qui cum eodem Rege in Wallia pondera & aeſtus dierum ſuſtinuerant, feſta natalitia gaudenter celebrarunt, ut qui fuerunt in tribulatione conſortes, participes fierent in exultatione. Eodemque tempore, ne gaudia mundi impermixta moeroribus mortalibus arriderent, ortus eſt rumor ſiniſter, & ex rumore ſuſpicio non modica, quod Dominus Papa rancorem in corde retinuit, cum tamen non ſubfuiſſet cauſa rationabilis: iratus eſt valde, et multiformiter ampulloſe coepit comminari Anglorum Regi et Regno, ut ſi poſſet FredericumNotae▪ edomare, et per conſequens recalcitrantium Anglorum, qui de oppreſſionibus Romanae Curiae et maxime de Tributo, in Concilio conqueſti ſunt, inſolentem ſuperbiam conculcabit. Non enim, ut ei videbatur, licuit miſeris Anglis, pro multiformi etiam injuria flagellatis, lachrymari vel mutire. Conabaturque in illo diuturno ac ſecreto colloquio; quod habuit apud Cluniacum cum Rege Franc…rum, perſuadere et acuere Regem ipſum▪ ut inſurgeret ad tantae injuriae vindictam, tantam ut ipſum Regulum Anglorum, vel uſque ad exhaeredationem impugnaret: vel enormiter laeſum, ſeſe omnimode voluntati Romanae Curiae, vellet, nollet, inclinaret. Et ad hoc juvaret eum omni conatu, Eccleſia et Papalis auctoritas. Quod conſtanter Rex Francorum dicitur renuiſſe, tum quia ipſi Reges conſanguinei ſunt, et eorum Reginae ſorores: tum quia jus non habet Rex Francorum in Regnum Angliae manifeſtum: tum quia treugae inter ipſos Reges initae ſunt, quas maluit prolongare, ratione peregrinationis ſuae, quam proditioſe reſcindere: tum quia inſtabat validior inimicus, et Eccleſiae Romanae nocivior, videlicet Fredericus edomandus: tum quia ante Regnum Angliae Francis cederet, non modicus ſanguis Chriſtianus effunderetur: tum quia Chriſtiani in Terra Sancta jam a Paganis oppreſſi et obſeſſi; Regis Francorum adventum deſideratum, quaſi naufragantes aurae lenioris proſperitatem, praeſtolantur.
Matthew W…ſtminſter thus relates the Prologue to, and grievances occaſioning this Parliament, and therein complained of by the King.
Peridem tempus convocati ſunt Nobiles Regni, ut die, qua cantatur Laetare Hieruſal…m,Mat. Weſtm. Anno 1246. p. 205, 206. L…nd…niis de arduis Regni negotiis diligenter, prout neceſſitas urgenter poſtulabat, contrecta…ent. Papa enim indignatione, quam concepit contra Regem …t omnes Regni Nobiles, manum ſuam ad gravamina quotidiana, diverſis excogitatis argumentis ad emungendam pecuniam extendit, et quotidie aggravavit. Intumuit enim et excanduit ira Papalis contra miſeros Anglos, eo quod auſi erant de oppreſſionibus et injuriis ſibi diatim illatis conqueri in Concilio. Multiplicabantur autem ſine intermiſſione in Regno injuriae: et in conſpectu ejus, videlicet in Curia ſua, viluerunt Angli pluſquam alii etiam ultimarum nationum. Vnde fertur dixiſſe: Expedit ut componamus cum Principe (id eſt, cum Frederico) ut conteramus illum regulum Angliae, *Nota.Vaſſallum noſtrum jam recalcitrantem. Praeterea quia Dominus Rex obtinuit privilegium ut non veniat Legatus in Regnum niſi rogatus, miſit quoſdam ſophiſticos Legatos et transformatos, habentes poteſtatem magnam in extorquendis redditibus et pecunia, et in omnibus, Legatis proterviores, licet inſignia Legatorum non haberent, nunc Clericos, nunc fratres Praedicatores, nunc Minores: de quibus Papa fecit ſuos bedellos et thelonearios, in laeſionem et detrimentum ordinis et profeſſionis eorum, qui ſpontaneam paupertatem et humilitatem Deo vovendo promiſerunt. Unde quamplures eorum, ſanas habentes conſcientias, praecordialiter ſuſpirantes doluerunt, dicentes: Heu quam cito, invidente Diabolo, noſter ordo deſipit! Per mille annos ordo Sancti Benedicti tantum non ſuſcepit detrimentum. Miſit etiam Dominus Papa manum ad ulteriora, ut ſcilicet bona ſine teſtamento decedentium, non ſine principum injuria et jactura, in gremio ſuae avaritiae amplecteretur: etiamſi infirmus, propter imbecillitatem non potens vel nolens loqui, pro ſe relinqueret teſtatorem, quae injuria et leges dicitur contraire. Praeterea, quod eſt inauditum, Davidis, Nepotis ac Vaſſalli Domini Regis Angliae, *Mat. Paris. p. 607, 660. See here, p. 621, 6…2.terram ſibi injurioſe uſurpavit, ſub gravi Tri…uto poſſidendam. Et citari fecit Dominum Regem, ut eidem Davidi ſatisfacturus ſuper quibuſdam, ut dicebat, injuriis ſibi ab eodem Rege illatis reſponderet: in multorum ſannam, et ſibilum, et deriſiones. Et citò poſt memoratus David medio ſublatus, in morte ſua paucos pro proditione ſua meruit habere lamentatores. Convenerunt igitur (ut praeceptum urgebat Regium) Magnates Angliae univerſaliter, ut de praedictis efficax confilium haberent & feſtinum, prout neceſſitas non levis nec mediocris poſtulavit.
Medio verò Quadrageſimae, videlicet die qua cantatur Laetare Jeruſalem▪ edicto Mat. Paris, p. 674, 675.Regio convocata, convenit ad Parliamentum generaliſſimum, totius Regni Anglicana totalis Nobilitas Londini; videlicet Praelatorum tam Abbatum & Priorum quàm Epiſcoporum; Comitum quoque & Baronum; ut de ſtatu Regni jam vacillantis, efficaciter, prout exegit urgens neceſſitas, contrectarent. Angebat enim eos gravamen intolerabile, a Curia Romana inceſſanter illatum; quod non poterant ſine nota deſidiae, et imminente ruina tolerare. Qui eo anxius mentibus ſauciabantur, quod Papa promiſſionis ſuae tranſgreſſor, gravius quam ante eorum querimoniam manum diatim exaſperans, aggravabat. Haec enim ejus promiſſa in Concilio Lugdunenſi extiterunt.
INNOCENTIUS, &c. Ʋniverſis tam Cathedralium quàm aliorum Praelatis,Privilegia impetrata in Concilio Lugdunenſi. necnon patronis Eccleſiarum Clericis & Laicis, per Regnum Angliae conſtitutis, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Cum noluerimus per nos, aut alios, auctoritate noſtra vobis inferri gravamina, ſed à quorumlibet moleſtiis defendere vos potius, ut ad nos pertinet, intendamus, praeſentium tenore vobis innoteſcat, quod ſi dilectus filius Magiſter Martinus Camerae noſtrae Clericus, de mandato noſtro aliquos veſtrum à collatione beneficiorum ſeu praeſentatione ſuſpenderit, ſuſpenſionem hujuſmodi, niſi ſpecialiter pro certis perſonis, quas duodenario tamen numero comprehendi volumus, facta fuerit, duximus relaxandam: ita quod inter ipſas perſonas, illae quibus jam aliqua de praedictis beneficiis ſunt collata, vel quae ſuper obtinendis eiſdem Literas ab ipſorum patronis▪ vel eis ad quos illorum collatio ſpectat, habent, minimè computentur.
INNOCENTIUS, &c. Venerabilibus fratribus, Archiepiſcopis & Epiſcopis, perAliud Privilegium. Regnum Anglorum conſtitutis, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Cum ſedes Apoſtolica illo affectu Anglicos proſequatur, ut ipſos inter alios confilios multiplici favore proponat attollere, ac ſpeciali dono gratiae honorare; magno deſiderio cupimus, eoſdem Anglicos devotionis ſtudio perſeveranter inſiſtere, ac laudabiliter exercitio proficere bonitatis, ut accepti & digni meritò inter caeteros habeantur. Hinc eſt quod univerſitatem veſtram monemus, rogamus & hortamur, auctoritate Apoſtolica mandantes, quatenus veſtrarum Civitatum & Diocaeſum Clericos, & eos qui aſcribi deſiderant militiae clericali, praeſertim Nobilium & Magnatum filios, attentis & ſedulis exhortationibus inducatis, ut honeſtati morum, ſcientiae literarum & virtutum cultui ferventer intendant, ſtudentes omni diligentia ſe gratos & idoneos exhibere, ac ſedis praedictae gratiam, aliorumque benevolentiam, probitatis merito vendicare. Nos enim parati ſumus Clericis Angliae bene meritis, Proviſionis Eccleſiaſticae dexteram liberaliter aperire; ac etiam cum illis, quos velut nobiliores et probiores, ampliori gratia noverimus eſſe dignos, ſuper beneficiorum pluralitate honorifice diſpenſare. A ſubtil policy to retain the power of Proviſions, and ſuch Diſpenſations complained againſt, in his own hands.
INNOCENTIUS, &c. Ʋniverſis Archiepiſcopis & Epiſcopis per Regnum Angliae Aliud.conſtitutis, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Veſtra meretur devotio, ut vos Apostolica ſedes opportuno favore muniat, & gratiae privilegio efferat ſpecialis. Hinc eſt, quod nos veſtris ſupplicationibus inclinati, volentes jura veſtra illaeſa ſervari, univerſitatem veſtram monemus, rogamus, & hortamur, auctoritate Apoſtolica mandantes; ut beneficia Eccleſiaſtica, ad collationem veſtram ſpectantia, cum ea vacare contigerint, perſonis idoneis conferre, quae velint & poſſint in eis utiliter deſervire, abſque cujuſlibet contradictionis obſtaculo, libere; prout ad vos pertinet, auctoritate praedicta, indulgemus. Nulli ergo hominum, &c.
INNOCENTIUS, &c. Dilectis filiis, Eccleſiarum univerſarum Patronis, perAliud. Regnum Angliae conſtitutis, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Fervens Anglorum meretur devotio, ut eos Apoſtolica ſedes, tanquam ſpeciales filios, brachiis maternae affectionis amplectens, & favore ipſos muniat opportuno, ac efferat gratiae privilegio potioris. Hinc eſt, quod nos veſtris ſupplicationibus inclinati, volentes jura veſtra illaeſa ſervari; ut ad Eccleſiaſtica beneficia, in quibus jus habetis patronatus, cum eas vacare contigerit, praeſentare illos, ad quos eorundem beneficiorum ſpectat collatio, perſonas idoneas, quae velint & poſſint in eis utiliter deſervire, abſque cujuſlibet contradictionis obſtaculo, libere, prout ad vos pertinet, auctoritate praedicta, indulgemus. Nulli ergo hominum, &c.
INNOCENTIUS, &c. Illuſtri Regi Angliae, &c. Excellentiae tuae praeſentiumAliud. tenore innoteſcat, quod licet Cruceſignati in ſubſidium Terrae Sanctae, ſint in multis exempti; nolumus tamen hujuſmodi Cruceſignatos Regni tui, quoad ſolitas ejuſdem Regni conſuctudines exemptos haberi, quineas teneantur, ſicut alii, obſervare.