Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 180 – Document 182
SAnctiſſimo Patri ac Domini in Chriſto Chariſ. Innocentio Dei gratiâ univerſalis Literae Abbatum Angliae ad Papam.Eccleſiae Summo Pontifici, Devoti filii ſui Abbates & Priores, eorumque Conventus provinciae Cantuarienſis & Eboracenſis, ſalutem & pedum oſcula beatorum. Divinae Providentia Majeſtatis in numero, pondere, & menſura diſponens univerſa, Eccleſiae ſponſae ſuae ſic jecit in Petra ſolida fundamentum, ut ſuper ſtructura ſtabilis fundamenti caemento ſanguinis filii ſui fortius ſolidati, facilius & faelicius ſurgeret paries erigendus. Eccleſia quidem univerſalis, quià ſanguine Chriſti, qui plus clamat veniam, quam vindictam, ſic ſuo ſponſo diſponenti ſub uno Patre regitur ac paſtore, ſicut arca in catalyſmo regebatur in cubito conſummata. Sanè Chriſtus, Dei virtus & ſapientia, Eccleſiam univerſalem, tanquam ſponſam univerſalem, tanquam ſponſam unicam, ſibi copulavit, quia una eſt columba ſua, electa ſua, quae licet in particulares ſit diviſa, non tamen eſſe debet à cultu divino diſcrepans aut diverſa: Eccleſia quidem Anglicana ſe ſemper ſponſo ſuo, qui cum ea traxit in utero virginali abſque macula ſive ruga, inceſſanter exhibuit glorioſam. De Civitate enim Dei, ſcilicet Eccleſiae Anglicanae, uſ que ad tempora noviſſima dicta ſunt glorioſa, quae ſacroſanctae Romanae Eccleſiae membrum ſpeciale, Mons Libani, decor Carmeli & Saron, iu divinis obſequiis frequens ac ſollicita, cum caudore munditiae, tanquam aquam cor effundens puras ad Deum levat manus, orationis thura ad conſiſtorium Trinitatis jugiter dirigendo. Licet autem divinis obſequiis ſit intenta non modicum, condolet, triſtatur, turbatur, propter exactiones, oppreſſiones, et tribulationes multimodas, qua invenerunt eam nimis. Quia, ut ex aſſertione magnatum, necnon et clamore populari accepimus, ventus irruens a deſerto quatuor ipſius angulos, tanquam domum Iob, vehementer impulit et concuſſit. Vnde ipſa plauſum in planctum, et laetitiam commutavit in lamentum, quia anima ejus in amaritudine eſt, niſi per veſtrae gratiam Majeſtatis, caput ipſius jam demiſſum, ſublimius elevetur. Ad vos igitur, Pater Reverende, tanquam ad columnam, quam fixit Deus & non homo, Eccleſia Anglicana recurrit; confidenter ſperans in Domino, qui facit bonitatem, quod contra oppreſſiones ipſius ſalubrem adhibebitis medicinam, et per juſtitiam, quae de Caeloproſpexit, mediante Dei et hominis unione, unicuique jus ſuum tribuetis, et in ſua juſtitia conſervabitis univerſos. Cum igitur ſimus ſacroſanctae Eccleſiae filii fideles ac devoti, ut jacula minus laedant, praeviſa, ſedi Apostolicae duximus intimanda, videntes eidem multiplex periculum imminere, et niſi in multis a vobis contingat remedium adhiberi, timendum eſt ne tumultus fiat in populo, ſcandalum oriatur, et ſchiſma multipliciter generetur. Commovetur enim populus contra Regem, ab ipſius fidelitate paratus recedere, niſi contra Nota.morbos imminentes per potentiam Regiam citius occurratur. Aſſerunt enim Proceres er Magnates, quod ſi Eccleſiae collatae Monaſteriis, ab eiſdem, Clericis Italicis conferantur, ipſas Eccleſias, et alia beneficia in proprietatem ſuam juſte potuerunt revocare, quia ex eis fructus provenientes ad uſus pauperum, et peregrinorum, debent de jure deputari, cum haec fuiſſet intentio conferentium, et cauſae conferendi. Provideat ergo ſanctitas veſtra, ut regnum et ſacerdotium nullatenus ſint diviſa. Quia ſi Eccleſia Anglicana, quae quondam fuit poſita in ſuperbia ſaeculorum, ſecundum verbum Propheticum▪ quaſi terra Gigantum detrahatur in ruinam, inter Regnum & Sacerdotium diviſione facta, gemat tam populus quam ſacerdos, et er hoc ſtrages multorum poſſet ſubſequi ſine mora. De injuriis, de quibus Proceres ac Magnates conqueruntur, per latores praeſentium poteritis edoceri, ut correctione ſubſequente, moeror eorum in gaudium convertatur.
The Epiſtle of the Nobility and Commonalty of England is thus recorded to poſterity.
SAnctiſſimo, &c. Devoti filii ſui Comes Cornubiae Richardus, Simon de Monte Literae Univerſitatis Angliae ad Papam.Forti, Comes Legreceſtriae, de Boun, Comes Herfordiae & Eſſexiae, R. le Brigod, Comes Norfolkiae, R. Comes Wyntoniae, W. Comes Albamarliae, H. Comes Oxonienſis, et alii totius Regni Angliae Barones, Proceres et Magnates, ac Nobiles Portuum maris habitatores, nec non et Clerus, et populus univerſus, ſalutem, & debitam tanto Pontifici in omnibus reverentiam. Sic mater Eccleſia tenetur filios ſuos confovere, ipſos ſub alas ſuas congregando, ut filii ſui non degenerent in obſequio matris ſuae, ſed pro matre, ſi neceſſe fuerit, manum ſuam mittant ad fortia, & arma & ſcutum aſſumentes pro defenſione ſua cuilibet diſcrimini ſe opponat, de cujus uberibus lac ſugunt conſolationis, & ad ipſius dependent ubera pietatis. Mater enim filiorum uteri ſui debet reminiſci, ne ſi ſecus fiat, lactis pabulum ſubtrahendo, videatur novercari. Pater etia à filiis ſuā ſubtrahens pietatem, non pater, ſed vitricus meritò debet appellari, cum filios naturales, ſpurios reputat aut privignos. Idcirco Pater reverende, currus Iſrael & auriga ejus, ad asylū veſtrae pietatis recurrimus confidenter, clamantes poſt vos. Implorantes etiā humiliter & devotè, quatenus ob ſpem retributionis divinae, voces clamantium poſt vos dignemini miſericorditer exaudire, et gravaminibus, injuriis▪ et oppreſſionibus regno Angliae, et Domino noſtro Regi multipliciter impoſitis ac illatis, velitis ſalubre remedium adhibere. Alioquin neceſſe eſt ut veniant ſcandala, clamore populi tam Daminum Regem quam nos intolerabiliter impellente. Quoniam niſi de gravaminibus Domino Regi et Regno illacis, Rex et Regnum citius liberentur, oportebit nos ponere murum pro domo Domini, et libertate Regni. Quod quidem ob Apoſtolicae ſedis reverentiam hucuſque facere diſtulimus, nec ultra reditum nunciorum noſtrorum, qui Nota.propter hoc ad ſedem Apoſtolicam mittuntur, diſſimulare poterimus quin Regni Angliae tam clero quam populo, qui talia nullatenus, ſuſtinebunt, pro viribus noſtris ſubveniamus. Et niſi citius praedicta per vos corrigantur, pro certo teneat veſtra Sanctitas, quod non immerito timeri poteſt, quod tam Eccleſiae Romanae, quam Domino Regi tale periculum imminebit, quod eidem reme dium, quod abſit, de facili non poterit adhiberi.
A diſcreet Heroick Letter and Reſolution in that age, worthy the Gallantry, Piety and Prudence of the oppreſſed Engliſh Nation. Theſe Letters were backed with two more Epiſtles from the King himſelf, the one to the Pope, the other to his Cardinals, in theſe words.
SAnctiſſimo, &c. Novit ille qui nihil ignorat, quòd matrem noſtram Romanam EccleſiamLiterae Regis ad Papam pro liberatione Angliae ab oppreſſionibus Papalibus. ſemper habemus in viſceribus dilectionis ſincerae, ſicut eam quam non dilige… valemus, & ad quam imminentibus neceſſit at is articulis, ut filius ad matrem, quem ſuis lactavit uberibus, fovere tenetur, ſub ſua protectione ſpecialiter militantem, confugimus confidenter. Uerum clamorem incomparabilem Magnatum Angliae tam cleri quam Populi non poſſumus obaudire, quantumcun que dilectionis affectionem erga dictam matrem noſtram gerimus et gerere jugiter per Dei gratiam intendamus. Dicti nam que Magnates magis ſolito invaluere clamantes, ut nos ab oppreſſionibus alias per nuncios ſuos ſollemnes vobis oſtenſis, quae ſicut fuerunt, noviſſima magis gravant majeſtas Regia faceret liberari. Quapropter cùm dicti Magnates ad praeſentiam noſtram meritò deſtinent nuncios ſpeciales, ſanctitati veſtrae ſupplicamus attentè, ut eorum ſupplicationibu taliter velitis annuere, quòd tam matri noſtrae quàm vobis filios nos reddatis benevolos & devotos. Ne ſi ſecus agatur, Eccleſia Romana, et nos in tali ſimus periculo conſtituti (quod avertere dignetur ſua miſericordia Deus mediante) quod nos oporteat in perpetuum ſubjacere.