Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 107

DOmino Papae Rex, ſalutem. Noverit Sancta Paternitas veſtra nos appellaſſePat. 28 H. 3. m, 10. dorſo. contra W. de Radleg Epiſcopum in hunc modum. Dicit Dominus Rex, &c. ut infra Rotulam, poſtmodum vero quia praedicti cuſtodes ipſum Epiſcopum invenire non poterant in partibus Winton. ad praedicta mandata noſtra exequenda, Anno &c. xxviij. viij. die Januar. lectae fuerunt praedictae Literae in praeſentia W. de Ral. Epiſcopi, & in praeſentia Abbatum W ſtm. & de Tichfeld, fratris Walteri Prioris fratrum Praedicatorum London. Magiſtri Alex. Secularis, Johannis de Gateſden, & aliorum plurimorum virorum Religioſorum & Laicorum ſide dignorum apud Suwerk, quibus idem Epiſcopus ſecundum ſubſcriptas reſponſiones reſpondit, & quibus reſponſionibus ſecundum ſubſcriptas replicationes replicavit Dominus Rex ſ…c. Licet Dominus H. Rex Angliae nihil petierit ab W. de Ral. Epiſcopo, ſed ei cum omni humanitate & humilitate diverſos modos obtulerit, ſecundum quos paratus erat facere quicquid deberet, ſalva appellatione ſua, ipſe tamen Epiſcopus reſponſum dedit minus ſuſſiciens & injuſtum: Unde contra primam Reſponſionem quam fecit id…m Epiſcopus ſic dicit. G. cum Domini Papae Literas receperit continentes, quod ipſum a Cura Eccleſiae Norwicenſis abſolutum Wintonienſi Eccleſiae, de fratrum ſuorum conſilio, praefecit in paſtorem, omnem poſtulationis defectum in dicta Eccleſia de eo factae, de ſuae poteſtatis ſupplens plenitudine, per quas in virtute obedientiae ei injungitur, ut Wintonienſem Eccleſiam adeat, & in Epiſcopatu officii ſui debitum exequatur, ſi ſecundum Regis petitionem ſuper exceptionibus contra ſuae Juriſdictionis exercitium, ex parte ſua propoſitis Magiſtrorum Pariſienſium examinationem ſubiret, contra omnem ſanctionem C… nonicam dubitare videretur, an Apoſtolico mandato deberet obedire, cum in certis nec diſcuſſionibus, nec locus exiſtat conjecturis. Sic replicat idem Dominus Rex extra judicium, & ſalva ſua appellatione. Quod cum ſummus Pontifex quantumcumque ſcribat praeciſe, legitimas tamen exceptiones contra ſuam mandatum admittere per Decretalem ſuam dicat: Etidem Dominus Rex contra Literas Domini Papae tales exceptiones oppoſuerit, quas ſi Dominus Papa audiviſſet, recepiſſet, nec in tranſlatione dicti Epiſcopi taliter proceſſiſſet, nec Literas quas idem Epiſcopus ſibi a ſummo Pontifice directas aſſerit, conceſſiſſet, contra omnem fanctionem Canonicam. Et idem Epiſcopus praedictas exceptiones admittere debuiſſet, & quouſque Dominus Rex de praedictis per ſummum Pontificem certificatus eſſet, ab ingreſſu & adminiſtratione Wirton. Epiſcopatus, niſi gratia quam ſibi factam aſſerit abuti vellet, penitus abſtinere: Nec obeſt ſupplementum plenitudinis poteſtatis; nam & ipſum, & omnia quae in Literis continentur, per ſubreptionem & falſitatem obtenta fuerunt, ſicut in appellatione Domini Regis apparet. Et ſi principale non tenuit, non valuit quod ex eo vel ob id ſequebatur: Contra ſecundum, cujus tenor talis est. Item cum dictae exceptiones ad Domini factum infirmandum proponantur, & ab earundem effectu, num videatur, quod ab ipſo qui jura tuetur injuriandi occaſio oriatur. Cum minor in majorem Imperium non habeat, dictis Magiſtris authoritate Domini Papae minime requiſita, in facto praefato omnis diſcuſſionis poteſtas a jure denegatur, & tam ipſorum praeſumptio, quam eorundem examen in Apoſtolicae ſedis praejudicium eligentium ultioni debet ſubjacere. Sic replicat Dominus Rex extra judicium, & ſalva appellatione ſua. Idem Dominus Rex, quod ad infirmandum, quod factum eſt per ſummum Pontificem, ex certa ſcientia nihil proponit, ſed ad ſubreptionem & falſitatem praedictas detegendas, & ad id quod dictus ſummus Pontifex circumventus fecit in melius reformandum, quod alias factum fuiſſe legitur in Decretalibus legibus & Decretis, nec examen Magiſtrorum Pariſienſium obtulit ad diſcuſſionem aliquam diffinitivam faciendam, ſet ad cauſas appellationis ſuae videndas, & ut de plano reſcriberent, an ipſas frivolas, an probabiles judicarent, ſicut in oblatione per ipſum facta plenius continetur: Contra tertiam etiam cujus tenor talis est. Item, ſi abſque juris offenſa ipſorum eligi poſſet diſcuſſio in praemiſſis, tamen eorum ſubjacere ſententiae nec Regni utilitati congruerit, nec Majeſtati Regiae conveniret illam, cum in utroque jure in Regno ſuo exiſtant peritiſſimi, ſi alterius regionis examen invocaret, vel de ſuorum fidelitate diffidere, vel circa praemiſſa videretur inſufficiens ipſorum conſilium reputare, quod celſitudinem Regiam non deceret, quae ſecundum legum ſtatuta non ſolum armis, ſet etiam legibus eſſe debet decorata; maxime cum praedeceſſorum ſuorum temporibus majores mundi Principes ſuper cauſis dubiis Regium requirere conſilium conſueverunt, et juriſperitorum Angl. convocatione formatum in omnibus comprobare. Sic replicat idem Dominus Rex extra judicium, & ſalva ſua appellatione, quod cum de conſilio juriſperitorum Regni ſui quos tunc habere potuit, appellationem dictam fecerit, & poſtea Magiſtros Oxon. in jure regentes conſuluerit, & alios viros religioſos, certum eſt quod non diffidit Dominus Rex de conſilio ſuorum juriſperitorum, ſed cum ipſe Epiſcopus oblationem ſibi factam per Magiſtrum Henricum de Secus, ſicut in appellatione ſua continet, & quam ratam habuit, & habet, renuerit, ipſe incidit in diffidentiam quam eidem Domino Regi imponit; hoc enim facile cognoſceret ſi cum ſuperioribus conſilium habuiſſet. Et quia conſilium Magiſtrorum Pariſierſi…m renuit, ut in reſponſione ſua ſatis innuit, ex hoc novo gravamine ad Apoſtolicam ſedem appellat, & ad tuitionem ad Cantuar. electum, & appellationem antiquam innovat, ſicut in ſuis Literis plenius continetur. Addit etiam Dominus Rex; quod oblationem quam fecit de Magiſtris Pariſierſibus, ex maxima humilitate & aequitate proceſſit, & ut pertinacia & ambitioſa voluntas ipſius Epiſcopi luce clarius appareret, quia cum idem Epiſcopus conſilium ſive cognitionem juriſperitorum de Regno, ſicut dictum eſt refutavit, credere poſſet aliquis, quod juſte & probabiliter moveretur quaſi innueret, quod nullus de toto Regno auderet dicere contra voluntatem Regiam. Et ideo obtulit cognitionem plenariam Magiſtrorum illius Civitatis, quam habet odio ſuper omnes, ſicut illam cui inimici ſui capitales dominantur, & in ea converſantur, nec tam audacter Dominus Rex hoc obtuliſſet, niſi jus ſuum foret apertiſſimum. Unde cum dictus Epiſcopus cognitionem plenariam ſubjectorum & non ſubjectorum amicorum & inimicorum renuerit, quo ſpiritu ducatur ſatis oſtendit: Item contra quartam, cujus tenor talis eſt. Item, ad hoc quod Dominus Rex per Literas ſuas appellationum cauſas continentes, videtur innuere, quod quaſi cui Regno ſuo fortior exiſteret procedit, reſpondet, Quod per potentiam ſecularem vel aliam nunquam ſuis reſiſtere propoſuit voluntatibus, ſed in hiis quae Regiae congruunt dignitati in omnibus affectat obedire, & ſiquid in ſui praejudicium contra juſtitiam attemptaverit, corrigere, dum tamen in executione officii authoritate ſedis Apoſtolicae ſuis humeris alligati non poſſet negligens reputari. Sic replicat idem Dominus Rex extra judicium, & ſalva ſua appellatione, Quod facta ipſius Epiſcopi verbis ipſius, de quo dolet Dominus Rex, aperte contradicunt: Et quae per ipſum attemptata ſunt in praejudicium Domini Regis, et nimium contemptum, licet non in toto, in parte tamen in Literis Domini Regis, quae ipſi Epiſcopo heri lectae fuerunt, in quibus oblatio cognitionis praedictorum Magiſtrorum continetur late declaratur. Et ſi ſe circa praedicta vellet corrigere, bene faceret, quod etiam quis in propria cauſa datus ſit executor a ſeculo non eſt auditum. Idem etiam Epiſcopus non in minimum contemptum Apoſtolicae ſedis, quae quemlibet juſte appellantem tuetur, & maxime illum, qui jam ad ipſam iter arripuit, in Magiſtrum Henricum de Secus ſupradictum conſiliarium Domini Regis, & procuratorem in hac cauſa, poſt appellationem ſupradictam, & licentiam quam ab amicis & familia ſua Winton. receperat, & jam iter arripuerat cauſa proſequendi hanc cauſam, ſicut audivit Dominus Rex, excommunicationis ſententiam promulgavit de facto, quia de jure non potuit, ſed certe quod uni ex minimis ſuis fecit, &c. Et qui vos tangit, &c. nec mirum, quia pars corporis ſui eſt. Teſte Rege apud Weſtm. xij. die Januar.

Moreover the King to theſe his replyes to the Biſhops cavils, ſuperadded theſe reaſons againſt his tranſlation and ordination to Wincheſter.