Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 105 – Document 106
REX Cuſtodibus Epiſcopatus Winton. ſalutem. Licet contra W. de Raleg. appellaverimusPat. 28. H. 3. m 10. & 11. in hunc modum, Dicit Dominus Rex, &c. ut patet ex alia parte R… …uli in appellatione facta contra eundem Epiſcopum, & poſt appellationem quam de diverſorum Juriſperitorum Regni noſtri, quos huic habere potuimus, fecimus, magiſtros Oxon. in Jurelegentes, & alios viros Religioſos & Juriſperitos conſuluerimus, & per omnes dicta appellatio fuerit approbata; dictus tamen Epiſcopus haec omnia parvipendens, & ſpernens, ſupra dictum Epiſcopatum, ſicut intelleximus intravit, ordineſque celebravit ibidem, ſententiaſque diverſas excommunicationis et ſuſpentionis protulit, nuncque de novo manum ſuam totis viribus aggravando, Majorem et Ballivos noſtros Winton. excommunicavit, contra privilegia noſtra prohibentia, nequis in tales ſententias proferat, niſi Authoritate Reſcripti Apoſtolici, ſpecialem facientes de dicto noſtro privilegio mentionem, et Civitatem Winton. interdixit; quae omnia licet de facto tantum teneant, tamen utcunque famam noſtram ſugillant, nec ipſa de catero poſſumus conniventibus oculis praeterire. Ideoque vobis praecipiendo Mandamus, quatenus convocatis Abbate Abbatiae de Hyda, Priore fratrum praedicatorum, cum duobus vel tribus de fratribus, & Gardiano fratrum minorum, cum totidem & aliis viris Religioſis honeſtis & fide dignis, quos habere poteritis, ad dictum Epiſcopum accedatis, & ſupradicta omnia de verbo ad verbum legi faciatis, iterum ex eiſdem cauſis, & ſupradicto modo nomine noſtro appellantes & ſupplicantes. Poſtea ſibi ex parte noſtra offeratis, nos paratos incontinenti mittere Parisius ad omnes magiſtros in jure, ibidem regentes & alios Juriſperitos, qui ibidem poterunt reperiri. Et ſi audita dicta Appellatione, & plene intellecta, ipſam dicant, tanquam inanem & frivolam non fuiſſe admittendam, nec fore Nuncios & procuratores noſtros, quos jam ad Curiam Romanam, pro proſecutione dictae appellationis miſimus, & alios qui jam ſunt in procinctu Itineris ſui, revocabimus, & in aliis omnibus erga ipſum Epiſcopum, nos habebimus ſecundum quod decuerit, & ſicut praedicti Magiſtri Juriſperiti dixerint faciemus. Quod ſi dictam Appellationem tanquam rationabilem, ſeu probabilem admittendam fuiſſe, & fore dixerint, idem Epiſcopus Epiſcopatum exeat, et Clerici quos ordinavit ſuſpenſi permaneant, et quicquid poſt et contra Appellationem praedictam factum eſt, ſicut hoc totum de jure fuerit, in irritum revocetur. Ita quod haec omnia & offenſas et injurias contra nos & noſtros attemptas corrigat & emendet, juxta dictum & conſilium Magiſtrorum. Quod ſi hoc totum renuerit, ſciat pro certo, quod nos contra ipſum et ſuos taliter procedemus, quod paena decente ſentiat ſe erraſſe. Hiis autem omnibus lectis coram ipſo, poſt ſigillum noſtrum, hiis praeſentibus literis faciatis opponi ſigilla praeſentium teſtificantium lectionem & oblationem praedictas, & reſponſum Epiſcopi ſupradicti apponentes, diem & annum, quibus nomine & de mandato noſtro, haec omnia legeritis & optuleritis, & poſtmodum haec omnia univerſo Clero & populo Winton. publicetis, & tranſcriptum retinentes nobis incontinenti facta publicatione praeſentes literas tranſmittatis. Supradicta etiam ſic intelligimus, quod licet Appellatio per magiſtros Pariſienſes approbaretur, nichilominus tamen poſtea Appellationem noſtram proſequentes, ſuper praemiſſis voluntatem & judicum ſumum Pontificis audivimus, & ſecundum quod judicaverit per omnia faciemus. Quod ſi hoc totum renuerit, et ſic per elationem et ambitionem nimiam, nos et noſtros ſic in Epiſcopatu morando et adminiſtrando contra Deum et juſtitiam, quaſi in Regno nobis fortior ſit, offendere eligit; It…rum nomine noſtro propter haec nova gravamina ad ſedem Apoſtolicam appelletis, & ad tuitionem ad Electum Cantuarienſem. Nos enim dante Domino ſuper hoc juſtum & ſalubre conſilium capiemus. Teſte Rege apud Wind. primo die Januarii.
The Biſhop notwithſtanding this Writ and Appeal, perſevering in his obſtinacy, the King thereupon ſene this ſecond Writ, to the Gardians of the ſpiritualties, and writ a Letter to the Pope, anſwering all his Cavils and exceptions againſt this Appeal.
REX Cuſtodibus Epiſcopatus Wint. Vicecomitibus Suthamp. & Sur. ſalutem. NuperPat. 23. H. 3. m. …0. Dorſo. pervenit ad aures noſtras quod VV. de Ral. Epiſcopus, poſt Legitimas noſtras appellationes quas ad Dominum Papam interpoſuimus, propter multiplices injurias & magna gravamina quae nobis & noſtris intulit, denunciavit magiſtrum Henericnm de Secus, Clericum noſtrum Specialem & in hoc negotio noſtrum procuratorem, & Monachos quoſdam Sancti Switini VVinton. nobis adhaerentes, et quoſdam alios ſententia Excommunicationis innodat…s, quam injuriam in Curia noſtra nobis factam, tanquam graviſſimam ad animam revocamus. Et cum tam grave delictum contra Nos attemptat, nullatemis impunitum poſſumus derelinquere, vobis diſtrictius praecipiendo Mandamus, ſicut vos ipſos & veſtra diligitis, ſi idem Epiſcopus contra Appellationes noſtras, legitime ad ſedem Apoſtolicam interpoſitas, Epiſcopatum Winton. intret, ad officium Epiſcopale exercendum, eundem nullo modo hoſpitemini, nec hoſpitari ab aliquo ſaico permittatis, nec aliquem de Clericis ſuis, nec aliquem de hiis qui ſe gerent ſuos officiales. Immo ſub paena memorata omnibus Laicis de Balliva veſtra inhibeatis, ne cum praeſcriptis contractus faciant, vel commercia contrahant. Item, Laicos ejusdem Epiſcopatus, et ſuos concomitantes capi faciatis, et captis detineatis donec aliud a nobis acceperitis mandatum, maxime cum poſt publicationem noſtrarum appellationum ad provocationem animi noſtri ſuperiora attemptaſſet, praecipue cum officialis electi Cantuarienſis ad cujus tuitionem appellavimus, cauſas praedictarum noſtrarum appellationum approbaverit. Et quicquid in praejudicium ipſarum attemptatum fuerit, irritum pronunciavit et inane, noſque, Clericos noſtros & alios nobis adhaerentes in eodem ſtatu in quo fuimus, fuerunt, & noſtrae tempore appellarionis interpoſitae pronunciavit fore tuendos, & manutenendos; hanc autem p…nam contra memoratum Epiſcopum, vos volumus exercere et ſuos, quamdiu infra Epiſcopatum Winton. fuerint, & non extra, elapſis etiam quatuor diebus poſtquam per vos admoniti fuerint, quod dictum Epiſcopatum exeant, nec ipſi ulterius remaneant contra appellationem noſtram per dictum officialem approbatam. Teſte Rege apud VVeſtmon. 11. die Januarii.
The day following the King writ thus to the Pope concerning this Appeal.