Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 108 – Document 109
DIcit Dominus Rex ſe non teneri ad recipiendum W. de Raleg. Epiſcopum Norwic. Pat. 28 H. 3. m. 11.in Winton. Pontificem, occaſione reſcripti Apoſtolici dicto Domino Regi oblati. Innocentius Servus Servorum Dei, &c. In amore virtutum, &c. ſeu occaſione poſtulationis de ipſo facto in Wintonienſem Eccleſiam, & per ſummum Pontificem ſicut aſſeritur confirmatae, & hoc illa ratione, quia appellatum fuit ex parte ipſius Domini Regis, contra dictam poſtulationem ad ſedem Apoſtolicam, & procuratores miſſi qui in cauſa praefatae poſtulationis coram bonae memoriae Domino Gregorio Nono, multas exceptiones propoſuerunt, & in multis aliis proceſſerunt. De qua appellatione ſeu proceſſu in praefato reſcripto nulla fit mentio: Immo hiis omnibus ſuppreſſis, innuit ipſum Epiſcopum amicum fore Regis & ei devotum; Cum ipſe Dominus Rex ipſum Epiſcopum reputet fortiſſimum inimicum et diu ſteterit, quod propter rancorem contra ipſum conceptum non comparuerit coram Regia Majeſtate. Item, Quia Dominus Innocentius ſupradictus in ordinatione & tranſlatione quam de perſona praefati Epiſcopi dicit feciſſe in Wintonienſem Eccleſiam ſeu confirmatione praedicta, ſicut praeſumit Dominus Rex, non plene certificatus de facto contra privilegia Regia, veris procuratoribus Domini Regis inſciis et abſentibus, et quibuſdam etiam ex ipſis per aliquos ex fratribus Apoſtolicae ſedis licentiatis, cum nulla ſpes haberetur ſuper creatione ſummi Pontificis, nec poſtea revocatis, nec Domino Rege citato, nec aliquo praeſente qui jus Regium defenderet. Item, quibuſdam Canonicis Linc. qui ſicut nunciatum eſt Regi, pro certo dicebant ſe procuratores Domini Regis, cum ſuper praedictis nullum mandatum haberent, praeſentibus & ipſis & quibuſdam aliis aſſerentibus quod Domino Rege placeret, ſi dictus Epiſcopus Norwicenſis ad Eccleſiam Wintonienſem transferreretur, & quod credebant pro certo ipſum Epiſcopum omnino Domino Regi fore reconciliatum, quod ſalſum erat. Immo Dominus Rex quam cito ſcivit Dominum Papam creatum, incontinenti per Nuncios ſuos Literas miſit eidem, ſignificans quod ſuper hoc mitteret ad ſedem Apoſtolicam procuratores ſuos, & ſupplicans, ne Dominus Papa ante adventum procutatorum dictorum in aliquo ſuper hoc procederet, ignoranter aſſeritur proceſſiſſe. Unde ſi ita eſt, immo quia ita eſt, liquet ſummum Pontificem in negotio praedictae ordinationis ſive tranſlationis vel confirmationis deceptum fuiſſe. Et quicquid ex parte dicti Epiſcopia ſummo Pontifice in hac parte obtentum eſt per falſitatem, & ſub eptionem obtentum, maxime cum tempore illo quo ſummus Pontifex in praemiſſis finaliter proceſſiſſe dicitur, propter famam dictae reconciliationis, ſicut veriſimiliter praeſumitur, motus praefatus Epiſcopus eſſet per Cantuarienſim Eccleſiam vacante ſede, excommunicationis vinculo innodatus, ſecundum quod poſtea recognovit, Literas a ſede Apoſtolica ſuper hoc impetrando, quam excommunicationem ſummus Pontifex ſupradicto tempore penitus ignorabat. Et quia talia facta Romanorum Pontificum, ſicut jura teſtantur, non prohibentur, immo conceduntur in melius reformari, nec de hiis alius quam ſummus Pontifex poſſet cognoſcere ſuper praedictis omnibus et ſingulis, offert Dominus Rex, ſe paratum fore ſtare judicio ſummi Pontificis, & prohibet praefato Epiſcopo, ne Epiſcopatum Winton. intret, nec tanquam Epiſcopus in aliquo per ſe vel per alium adminiſtret in prejudicium juris Regalis, ſeu Regiae dignitatis, quouſque ſuper praemiſſis per ſummum Pontificem fuerit judicatum, & ſecunda juſſio, ſi juſtum fuerit, emanaverit. Quod ſi huic ſcripturae oblationi ſeu prohibitioni acquieſcere nolit praedictus Epiſcopus, Dominus Rex, tam contra ipſum, quam contra coexecutores ſuos quos habet, ex praemiſſis cauſis, & qualibet per ſe ad hoc ſufficiente. Et quia antequam dictum reſcriptum Domino Regi praeſentaſſet, & Metropolitanae & aliis vicinis Eccleſiis publicaſſet, ſeu reſponſum Domini Regis ſuper hoc congruo tempore expectaſſet, & antequam ab electo Cantuarienſ. per Dominum Regem admiſſo, ſeu Epiſcopo Hereford. vicem ipſius electi gerente, authoritatem haberet, ſe per ſuas Literas Winton. Epiſcopum nominavit. Et uſus eſt juriſdictione ord naria ſubditos Eccleſia Winton. vocando ad ſe & citando, & quaedam alia exercendo, non praeſentatus legitime Domino Regi, nec per ipſum inveſtitus, contra g neralem conſuetudinem et privilegia Regni Angliae, in praejudicium Regiae dignitatis. Et quia tranſcriptum aliorum reſcriptorum ſuper praemiſſis ad ipſum Epiſcopum & Clerum & populum Winton. obtentorum, in quibus multa falſa ſuggeſta, & vera ſuppreſſa, dicto Regi cujus ſuper ipſis deliberare intererat, tradere denegavit. Et quia oblatum fuit ſibi per Magiſtrum Henricum de Secus, ex parte Domini Regis appellantem, quod ipſe duos probos viros honeſtos & juriſperitos, quoſcunque vellet, & Rex totidem toto Regno eligerent, qui quatuor diligenter viderent cauſas ſupradictas: Et ſi judicarent ipſas rationabiles, & probabiles, idem Epiſcopus abſtineret ſe ab ingreſſu Epiſcopatus & a miniſtratione ejuſdem, quouſque Dominus Rex iterum ſuper praemiſſis certificaretur de voluntate ſummi Pontificis; ſi vero ipſas frivolas judicarent, incontinenti Dominus Rex ipſum admitteret in Wintonienſem Epiſcopum, ipſe Epiſcopus hoc admittere renuit, & oblatione praedicta penitus refutata & nulla, nedum petita, ſed nec oblata Domino Regi fidelitate debita, in praejudicium Regis et Regiae dignitatis, adminiſtravit, ad ſedem Apoſtolicam appellat, et perſonam ſuam uxorem et filios, et conſiliarios, et omnes eidem Domino Regi adhaerentes, Epiſcopatum Winton. Capellam et totam terram ſuam protectioni Domini Papae ſupponit, et ad ſedem Apoſtolicam ſuper praemiſſis omnibus univerſis et ſingulis incontinenti mittit Procuratores ſufficientes, et ad tuitionem praedictae appellationis et pertinentium ad eundem, ad electum Cantuarienſ. appellat, et diriguntur iſtae Literae Priori et Capitulo Sancti Swithini Winton. Quibus mandatum eſt, quod jura Regis & ea quae praedictam appellationem Regis contingunt, & quae ad Coronam et dignitatem Regi pertinere dignoſcuntur, fideliter et firmiter ſervent, et in nullo in praejudicium Regis, contra praemiſſa venire praeſumant. Teſte Rege apud Weſtm. primo die Decembris. Et ex eiſdem cauſis ſupplicavit & ſupplicat Dominus Rex contra tranſlationem et confirmationem praedictas, ſi quae ſunt, et ſequentia, ex eiſdem venia impetrata.
Eodem modo ſcribitur Archid. Surr. & Wint. & univerſo Clero & populo Wint. Civitatis & Diocaeſis.
REX Abbatibus, Abbatiſſis, Prioribus, Prioriſſis, & aliis Praelatis, Rectoribus, &Pat. 28 H. 3. m. 8. dorſo. Presbyteris Eccleſiarum Winton. Epiſcopatus, ſalutem. Mittimus ad vos Literas Officialis B. Cantuar. electi & Executorum ſuorum, ſuper tuitione nobis & noſtris, & nobis adhaerentibus in appellationibus noſtris contra W. de Radleg Epiſcopum, conceſſas: vobis mandantes, quatenus eas benigne audiatis & videatis cum vobis fuerint praeſentatae, tenorem earum obſervantes, nec facientis aliquid contra eas in praejudicium appellationum noſtrarum & tuitionis ſupradictae. Teſte Rege apud Merleberg. xxvi. die Februarii.