Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 103 – Document 104

EIdem Domino Papae, Rex ſalutem. Cum inſpirante gratia ſancti Spiritus, Pat: & Chart: 27 Hen. 3. Ib. mem: 17ſitis a Deo ſupra omnes in eminenti ſpecula cum poteſtatis plenitudine conſtituti, et ſub vobis alii ſunt in ſollicitudinis partem gradatim poſiti, ſpecialiter autem Reges et Principes, in tutelam Eccleſiarum et ſubſidium oppreſſorum, ad vos recurrendum eſſe credimus quotiens negotiorum imminet difficultas, ut per providentiam, et circumſpectionem veſtram & ſacri veſtrarum fratrum Collegii dominorum Cardinalium, Eccleſiae ſacroſantctae remedium adhibeatur, quod expedit, & ſalubre Conſilium apponatur. Cum igitur Wintonienſis Eccleſiae quam tanquam ad nos de ſpeciali jure Patronatus ſpectantem tueri et exaltare, tanto affectuoſius volumus & debemus, quanto ſpecialius in ejus exaltatione & gratia nos contingeret gloriari, ardenti cupiamus deſiderio indempnitatibus providere, ac ejus afflictionibus ſeu oppreſſionibus obviare, non poſſumus ideo, ſicut nec debemus, ſub diſſimulatione ſufferre, ipſam per aliquem occupari, qui ad eam ambitioſe per abrupta intendat aſcendere, vel tranſire, non debet veſtra circumſpectio admirari, ſi nos cum noſtra interſit interponamus partes noſtras. Quocirca dominationi veſtrae paternitatis Sanctiſſimae ſupplicamus, quatenus Epiſcopum Norwicenſem, in noſtrum et honoris Coronae noſtrae praejudicium et non modicum detrimentum, ſicut alias ſcripſimus praedeceſſori veſtro, mandati ejus non ſervato tenore, & venerabilis patris Domini O. Sancti Nicholai in carcere Tulliano tunc Legati in Anglia, ſpreto conſilio, de quo duntaxat Eccleſiae jam dictae per electionem Canonicam ſeu idoneam, in Paſtorem contra Sanctiones canonicas poſtulatum, non ſuſtineatis transferri, ſicut honorem noſtrum diligitis ad eandem; cum Prior ipſius Eccleſiae & ejus complices, utpote illi ad quos per aliorum in obedientiam, peccatum, negligentiam ſive culpam tota de jure illa vice devolvebatur, ipſi Eccleſiae providendi poteſtas, de B. de Sabaudia, ſecundum tenorem mandati Apoſtolici, dicti Legati conſilio adhaerentes, Canonice ac concorditer providerunt. Quae ſi forte proviſio ad effectum non pervenerit, de ipſo quem ad altiora provehi, per vos cupimus et ſperamus, per magiſtrum Robertum Auketill, & per praeſentes literas, cum quanta poſſumus devotione ac precum inſtantia vobis & ſacro fratrum veſtrorum Collegio iterum ſupplicamus, ut jam dicto Priori, Archidiaconos Winton. & complicibus eorundem quos obediendo mandato dicti Praedeceſſoris veſtri & Domini Legati ſequendo conſilium, nullus debet intelligere peccaviſſe, ſed meruiſſe potius gratiam de benignitate ſedis Apoſtolicae conſueta noſtri contemplatione honoris, eo quod ſemper a nobis requirenda eſt licentia concedatur facultas iterum eligendi ipſos in hoc & aliis negotiis ſuis quae nos tangunt, prout praedictus clericus, noſter ex parte noſtra vobis explicaverit viva voce, habentes amore noſtri & precum interventu noſtrarum propenſius veſtri gratia commendatos, ut affectum quem vos ad nos habere credimus, in hoc facto cognoſcamus evidentius per effectum. Quicquid enim pro nobis apud ſedem Apoſtolicam invenerit gratiae, aut favoris, nobis reputabimus eſſe factum, & ne credatur ſuſurrone aliquo ſuadente, nos diſſimulando velle tranſlationem dicti Norwicenſis Epiſcopi ad Winton. Eccleſiam ſuſtinere, ſupradictum magiſtrum procuratorem noſtrum conſtituimus generalem, ad omnia quae nos tangunt ratione vel occaſione proviſionis factae de ipſo B. Specialiter autem ad proponend. & proſequendum in euria Romana contra eundem Epiſcopum, ipſumque poſtulantium perſonas, & formam factae poſtulationis, de ipſo exceptiones quaſcunque competentes & competituras nobis ſecundum quod viderit expedire. Nos opponentes ipſi & eum poſtulantibus, nec non poſtulationi ſuae ut incepimus inceſſanter, ratum habituri & gratum, quicquid ſuper praemiſſis in praedicta curia ipſo Procuratore noſtro fuerit factum procurante. Teſte ut ſupra.

The differences between King Henry, the Monks, and this Biſhop Elect of Wincheſter, tranſmitted to poſterity by our Hiſtorians, are thus related.

Tempore quoque ſub eodem, Epiſcopus Norwicenſis poſtulatus in Epiſcopum Wintonienſem, à Domino Papa, quem ſibi valde propitium invenit, Rege minus Anno 1243. Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 586. Mat. Weſtm. Anno 1241. 1244. p. 160. 185. Godwins Catalogue of Biſhops, p. 345. 346.invito et renitente, confirmatus eſt. (Notwithſtanding his foreſaid Letters to the Pope.)

Certificati autem Monachi Norwicenſes ſuper confirmatione Domini Willielmi de Rale, qui Epiſcopus eorum extiterat, ad Epiſcopatum Wintonienſem poſtulati, invocata ſpiritus Sancti gratia, magiſtrum Walterum de Suffeld. virum eleganter literatum, moribus, fama, genere pollentem, unanimiter in Epiſcopum & ſuarum paſtorem animarum eligerunt. Qui cum Regi, ut moris eſt, praeſentaretur, ſatis et electum et electionem acceptando reputavit irreprehenſibilem. Veruntamen donec plenius conſtaret ei de confirmatione Wintonienſis, favoris ſuſpendit ad tempus plenitudinem. (He was afterwards confirmed by Boniface Archiſhop elect of Canterbury.)

Rex autem eiſdem diebus nimis commotus erga Epiſcopum Wintonienſem Willelmum Mat. Paris, p. 587. Mat. Weſt. p. 174. 175.de Rale, eo quod ſe quaſi Epiſcopum Wintonienſem gerebat; & a cunctis, praeter quoſdam Monachos Wintonienſes habebatur & dicebatur, renuit recepi ab eo in oſculo, vel ipſum in aliquo amicabili verbo recipere. Qui tamen omnes Angliae Nobiles praecipue Ptaelatos, & in oſculo, & in gratis eloquiis, poſt adventum ſuum de partibus ultramarinis, tam gratanter quam gratulanter ſuſceperat, & civiliter advocarat. In eujus rei triſti prognoſtico, Epiſcopus luce clarius perpendens, Regis iram inveteratam in odium pertinax induratam fuiſſe, penes amicos ſuos, quos fortunae minime credidit eſſe ſectatores, donec viſitaret eum oriens ex alto, & tepeſceret Regis indignatio, latitavit. Rex autem, perſiſtens in ira ſua, ad maneria ſua arctam poſuit cuſtodiam per ſuos ſatellites: qui, ut de more ſolent, limites praecepti tyrannici ſaeviendo tranſgredientes, Epiſcopatui ſubjectos ſatis inhumane tractantes, propriis emolumentis avidius intendebant. Et cum Epiſcopus praenominatus cauſa intrandi in civitatem, ad ſuam ſedem Cathedralem ſpecialiter ſpectantem, ſcilicet Wintoniam perveniſſet, juſsit Rex portas Civitatis arctiſsime cuſtodiri. Priorautem Wintonienſis, ſi dignus eſt nomine Prioris cenſeri aut nominari, magnam partem Monachorum, in unam conflavit conſpirationem, ut in ſuum Epiſcopum calcaneum levarent; aſſerens in propatulo, omnes qui ei pr…berent auxilium vel conſilium, inimicos Domini Regis fore manifeſtos, et proinde graviter puniendos: ita ut tam inter Monachos quam ſeculares, ortum eſt ſchiſma, & uſque ad ſanguinis effuſionem gravis & deteſtabilis diſcordia.

Igitur ipſe miſer, habitum tantummodo portans religionis, qui nomen non officiumPrior Winton. moritur. Prioris Eccleſiae Winton. ſibi temere Uſurpaverat, & praecepto regio ſe fecit Prior nominari, & a multis haberi, poſtquam illam nobilem Eccleſiam diverſimode, non ſine multa delapidatione, ſcandalo, & conventus ipſius Eccleſiae, variis afflictionibus turbaverat, multis afflictam ſollicitudinibus, animam miſeram exhalavit, viarum ſuarum fructus recepturus.

Rex autum, nulla ratione refraenatus, ſed propriae voluntatis impetu potius exagitatus,Anno Dom. 1243. Mat. Paris. p. 587. 588. Mat. Weſt. p. 175. manum aggravans potentiſſimam, & in Epiſcopum praedictum & ejus bona gravando protendens, clamari fecit, et prohibuit, ne quis Willielmum de R…l…, (qui ſe falſo, ut ait, Epiſcopum Wintonienſem fecit) ſolenniter acclamaret, hoſpitio ſuſciperet, vel eidem in venalivus communicaret, vel neceſſaria victualium miniſtraret, et qui ei in aliquo horum ſubveniret, hoſtis Regis, imo publicus haberetur. Miſit etiam idem Rex literas ſuos Oxoniam, ut eundem Epiſcopum coram Univerſitate diffamaret, aſſerens eundem per falſam ſuggeſtionem a Domino Papa impetraſſe, ut in Epiſcopum Wintonienſem poſtularetur, et transferretur, & quod omnem dolum ſuum coram curia Romana & Regno ſufficienter probando detunicaret. Ad quod effectui mancipandum, curſores ſuos Romipedas jam deſtinavit. Fecit etiam Epiſcopatum Norwicenſem infiſcari, ut ubique, & omnino eidem aditus ad ſolatium excluderetur. Miſit inſuper dictus Dominus Rex contra memoratum Epiſcopum Theobaldum Monachum Weſtmonaſterienſem, Priorem Hurleiae, ad Romanam curiam, nec non & Magiſtrum Alexandrum Legiſtam cognomento S…cular…m, ut ipſi dictum Epiſcopum, vel quacunque prece, vel quantocunque precio, a ſua dignitate praecipitarent. Epiſcopus autem memoratus Gulielmus, ne Eccleſiam ſuam viſitaret, Winton. adi…t. Major autem civitatis, & ſuorum concivium nonnulli, ſuper hoc praemuniti, & praecepto ipſius Regis animati, omnes portas Civitatis contra ipſum praecluſit. Epiſcopus vero nudis pedibus ad unam portam civitatis, & poſtea ad alias extra civitatem, cum ſuis presbyteris & clericis, aditum humiliter, ut Eccleſiam ſuamCivitas Wintoniae ſupponitur Interdicto. intraret, poſtulavit; omnes enim portas in adventu ſuo clauſas inveniebat. Obſtantibus autem Majore civitatis & miniſtris Regis, & ubique introitum procaci…er denegantibus, & probra probis cumulantibus, Epiſcopus civitatem totam, cum Eccleſia Cathedrali, et omnibus aliis interdicto ſuppoſuit, nec non, et omnes Monachos ſequaces et fautores Prioris intruſi per Regem, Anathematis vinculo terribiliter innodavit.

I ſhall now proceed to informe you what our Records atteſt concerning it. The King having appealed to Rome againſt the Biſhop of Norwich Election, and tranſlation to Wincheſter, ſent his Appeal to Robert Ludlowe, to publiſh and execute: he againſt the Kings intention, exceeding his commiſſion, by armed force, ſeiſed the Biſhops goods and proviſions, as well within as without his Church, which the King diſliked, reprehended, and commanded to be reſtored, by this Writ.

REX magiſtro Roberto de Ludelawe, ſalutem. Auditis & intellectis hiis quaePat. 28. H. 3. m. 10. & 11. nobis ſignificaſtis per literas veſtras, ſatis inde non potuimus admirari; cum vos propter diſcretionem veſtram, de qua confidebamus, miſeramus, ad ſtultitiam Laicorum compeſcendam, ſi quae vellent attemptare, quae eſſent ad deteriorationem cauſae noſtrae, contra▪ W. de R. Epiſcopum, ea feciſtis quae Laicos feciſſe non debuerat. Res & victualia ſua quae deportari fecit a partibus Norff. tam in Eccleſia quam extra Eccleſiam arreſtando, & vim armatam convocando ad talia perpetranda, quae noſtris exprimere literis aborremus, quae ſi vellemus, quod Deus avertat, perpetrari, non id fieri mandaſſemus in manu Clericali. Hinc eſt, quod non mediocriter moti ſuper praemiſſis, Vobis Mandamus, quatenus bona ipſius Epiſcopi per vos arreſtata, tam in Eccleſia quam extra, nec non & omnia bona occaſione ipſius Epiſcopi arreſtata, viſis literis iſtis deliberari faciatis, ab executione caeterarum crudelitatum veſtrorum quae continebantur in literis veſtris quas nobis miſiſtis, vos penitus abſtinentes: licet enim per vos Appellationem noſtram, & in ea nobis adhaerentes ab omni violentia intendamus defendi & tueri, non tamen contra aliquos alios crudelitatem aliquam volumus perpetrari. Sed potius ea quae ad tuitionem appellationis & partis noſtrae pertinent, taliter exerceatis via media incedendo, quod nec de duritia, nec de negligentia redargui debeatis. Vos igitur praecepta noſtra, quae vobis injunximus, viva voce, & quae prius Vicecomitibus & caeteris Ballivis noſtris demandaveramus, quae omnia diligenter volumus obſervari, firmiter teneatis & obſervetis. Et ſi ſuper aliquibus forſitan haeſitetis, conſilium noſtrum requiratis, antequam aliquid novum durius attemptetis. Teſte Rege apud Waliford. Viceſimo ſecundo die Decembris.

The Biſhop ſoon after preſuming againſt the Kings Appeal, to enter into the Biſhoprick of Winchester, to conferre orders, excommunicate his ſubjects, the Mayor, Citizens, and interdict the whole City of Winton. for obeying his commands (as you heard before) and intending to proceed de novo in the like contempts, the King thereupon, (to preſerve his own Royal Prerogative and Juriſdiction Eccleſiaſtical, and evidence his ſupremacy in and over all Eccleſiaſtical perſons, cauſes) iſſued this Writ to the Gardians of this Biſhoprick; touching his proceedings againſt him in this Appeal, commanding them perſonally to acquaint the Biſhop therewith, to read it to him in the preſence of witneſſes, to declare all his excommunications voyd, and that he would ſeverely proceed againſt him, if he perſiſted in his obſtinacy, and ſubmitted not to his Appeal.