Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 2 · Document 101 – Document 102
SAnctiſſimo Patri ac Domino, divina providentia Summo Pontifici, H. eadem gratia, &c. ſalutem. Sanctitati veſtrae petitiones noſtras tanto cum Pat. & Chart. Anno 27. H. 3. m. 17. dorſo.majori porrigimus fiducia obtinendi, quanto non ſolum ad regni noſtri commoda, ſet etiam ad Eccleſiae Romanae fructuoſum honorem per ea quae petimus aſpiramus. Quicquid enim honoris vel commodi regno noſtro accreverit, ad veſtrae dominationis augmentum eſt ſpecialiter referendum. Cum igitur nuper Eccleſia Cantuar. per mortem bonae memoriae E. quondam ipſius Archiepiſcopi deſtituta paſtore, petita prius, prout moris eſt, a nobis eligendi licentia, et obtenta, Prior et Conventus ejusdem, vocatis omnibus, ut intelleximus, qui vocandi erant, et praeſentibus qui debebant et poterant intereſſe, de prudenti viro et nobis Charisſimo Bonifacio de Sabaudia procuratore Bellic. Eccleſiae avunculo noſtro, ſibi canonice ac concorditer providerint in Archiepiſcopum et in patrem: Et Nos proviſionem eandem ratam habeamus quantum noſtra, intereſt et acceptum, dilectum & fidelem Clericum Nuncium & Procuratorem noſtrum magiſtrum Robertum Anketil. Canonicum Dakenſem, & nobis gratum, ad hoc & alia noſtra negotia, quae ſibi hac vice apud ſedem Apoſtolicam promovenda commiſimus conſtitutum, ad ſanctae Paternitatis veſtrae pedes tranſmiſimus, devote per eum & praeſentes literas noſtras ex affectus cordis intime, quantum poſſumus humiliter ſupplicando, quatenus in eodem B. avunculo noſtro geminam nobilitatem morum & generis, & tam ipſius quam ſuorum devotionem erga. Deum & Romanam Eccleſiam attendentes, nec non utilitatem Regni tanquam rei veſtrae penſantes, dictum B. jam a Deo promiſſum nobis in ſubſidium ſpeciale, & proli noſtrae non modicum fulcimentum, & Cantuarienſi Eccleſiae in Archiepiſcopum, difficultate qualibet & impedimento poſtpoſitis, impenſo, de ſedis Apoſtolicae liberalitate conſueta confirmationis munere concedatis. In hoc vel de Jure quo dictum B. juvari credimus…, vel ſi neceſſe fuerit, de gratia ſpeciali petitionem noſtram ſic efficaciter admittentes, quod ex eo paternae dilectionis affectum quem erga nos & Haeredes noſtros geritis, manifeſtis ut optamus, indiciis oſtendatis. Et nos ad exaltationem Coronae noſtrae fructum quem bene de ſublato nobis majore fratre ſperavimus, de minore per Dei gratiam conſequentes, vobis & S. Romanae Eccleſiae fortius impoſterum aſtringatis. Rogamus & attentius ſupplicamus, ut in praeſenti negotio & aliis ad nos ſpectantibus, dicto Clerico noſtro exauditionis aures benevolas praebeatis, de ſedis Apoſtolicae clementia conſueta, perſonam ipſius nichilominus noſtri contemplatione habentes veſtri gratia propenſius commendatam, utaffectum quem Sanctitatem veſtram ad nos & haeredes noſtros habere credimus, in hoc facto cognoſcamus evidentius per effectū. Quicquid enim in noſtris maxime negociis quae habet procurare apud ſedem Apoſtolicam, gratiae invenerit aut favoris, nobis reputabimus eſſe factum. Teſte Rege apud Burd. 17. die Feb.
Super eodem negotio, & conſimiliter ſcribitur omnibus Cardinalibus, videlicet, Dominis Roman. Portuen. & Sanctae Ruffin. Reg. Hostienſ. & Velletr. Jacobo Penetrino Epiſcopis S. Titulo Sanctae in Tranſtiberim, Johanni Titulo Sanctae Praxedis; Senobaldo Titulo Sancti Laur. in Latin. Presbyteris; Reinero Sanctae Mariae in Coſmedi. Egidio Sanctorum Coſmae & Damiani, Ottoni Sancti Nicholai in Carcere Tulliano, & Richardo Sancti Angeli Diaconis.
Upon the receipt of theſe flattering Letters fraught with overmuch Courtſhip, (and the interceſſion of ſome golden Angels ſuperadded thereunto) the Pope confirmed Boniface, to the admiration of many; as Matthew Paris thus ſtories.
Eiſdemque diebus Bonifacius Electus Bellicenſis Avunculus Reginae, natione Provincialis, Mat. Paris Hiſt Angl. p. 586 Mat: Weſtminſter, p:▪ 160. Confirmatur Bonifacius in Archiepiſcopatum Cantuar. Mat: Parker, & Godwin in Bonifacio.non ſine multorum admiratione, in Archiepiſcopum Cantuarienſem, Rege hoc diligentiſsime procurante, a Domino Papa confirmatur. Dominus Rex ut efficacius Bonifacium promoveret in Archiepiſcopatum Cantuarienſem confecit unum ſcriptum, in quo miro modo ipſum Bonifacium, licet ipſum non cognoviſſet, commendavit in moribus, & ſcientia & generoſitate, inſtinctu Reginae. Et appoſito ſigno ſuo, fecit ut fere omnes Angliae Praelati conſequenter apponerent. Solus autem Abbas Sancti Albani hoc falſum teſtimonium caute declinando vitavit. Cum enim vidiſſet ſignum Abbatis Weſtmonaſterii appenſum, dixit, injurjatum fuiſſe ei, cum Abbas Sancti Albani digniorem eſſe conſtet, dicente ejus privilegio, ſicut beatus Albanus Protomartyr eſt Angliae, ita & ejus Abbas primus ſit omnium Abbatum Angliae ordine & dignitate, ergo ejus ſignum deberet apponi. Et ſic permiſſum eſt hoc donec excuteretur. Hoc ſcriptum miſſum eſt Domino Papae, ut de bonitate Bonifacii plenius certificaretur.
There being a great conteſt between the King and the Prior and Monkes of Wincheſter about the election of their Biſhop, they electing firſt William de Raeley Biſhop of Norwich; whom the King and Pope oppoſing, thereupon they elected Ralph *See here, p. 500, 501, 502: a Godwins Catalogue of Biſhops, p. 174, 175. Mat: Weſtminſter Anno 1243. p. 175.Nevill, whoſe election was likewiſe vacated: After which, according to their firſt reſolution, they elected the Biſhop of Norwich again; whoſe election was ſuddenly made, and quickly confirmed at Rome: yet the King ceaſed not to ſpurn againſtit, commanding the Mayor of Wincheſter to forbid the New Biſhop entrance into the City, which he did; who thereupon excommunicated him for his labour and interdicted the whole City. The King thereupon ſo perſecuted the Monks, that he impriſoned divers ofthem, and ſo afflicted the Biſhop, that he was forced to flye the Realm, and paſſe into France for a ſeaſon. Thus related by Matthew Paris, and Mat. Weſtm.Mat. Paris Hiſt. Angliae, p. 554. Rex Iratus Epiſcope Norwicenſi.
Curriculo temporum eorundem Rex continuans conceptam iracundiam aggravavit adverſus Epiſcopum Norwicenſem eo quod poſtulationi conſenſit de ſe factae ad Epiſcopatum Wintonienſem; Noluit enim, quia nec decuit renunciare. Exigebat tamen Rex chartam ab eodem de renunciatione, quod idem Epiſcopus facere conſtanter renuebat. Orta exinde occaſionaliter quadam diſſenſione gravi in Epiſcopatu ſuo per quendam ſcriptorem Curiae, qui pro ſua temeraria uſurpatione vulneratus eſt, multa inconvenientia ſunt ſecuta. Unde multi tam Clerici quam Laici baculati, vulnerati, & pugnis impie ſunt percuſſi, & per brachium ſecularem multis damnis & injuriis laceſſiti. Nec voluit aliquo modo Rex, ut jurejurando affirmabat, a talibus gravaminibus deſiſtere, niſi dictus Epiſcopus, ut praetactum eſt, chartam conficeret quod nunquam ad Epiſcopatum Wintonienſem transferri ſe permitteret, quod omnino diſſonum fuit rationi, et Epiſcopali contrarium profeſsiom. Quia ſi Dominus Papa in virtute obedientiae id ei praeciperet, nullo modo, ſi filius eſſet obedientiae, aliquatenus poſſet contradicere.
Sub illis diebus, quidam Aulici ſatellites, qui de Regiis praeceptis confidentes & enormiac Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 538. Conſtantia & oppreſſio Monachorum Wintonienſium. ſaepe ex levibus nanciſcentes, venerunt Wintokiam, ſciſcitantes arroganter, qui Monachorum noluerunt Regiis mandatis obedire ſuper electione, vel poſtulatione Wintonienſis Epiſcopi, quique illi erant qui Epiſcopum Norwicenſem, Willielmum videlicet de Raele, Regi non obtemperantem, tam procaciter poſtularent, ut nullo terrore vel precibus reſilire dignarentur? O Monachorum ſuperbia, cucullatorum improbitas obſtinata. Facta igitur inquiſitione per Priorem intruſum, qui totius turbationis fuit Machinator, ejecerunt a Monaſterio eoſdem Monachos, non ſenium, non perſonas, vel ordinem, vel demum reverentiam Eccleſiae vel clauſtri conſiderantes. Quos etiam carcere, fame, convitiis & infamia, viliter & indigne, in totius ordinis Monaſtici dedecus, & ignominiam, afflixerunt.
Sub eiſdem diebus, ipſe Brito, quem violenter Dominus Rex praepoſuerat ConventuiMat: Paris, p▪ 554. Matth: Weſtminſter, p. 160. Vexatio Monachorum Wintonicnſium. Wintonienſi, quaſi Priorem, Conventum multis modis affligere ſatagebat. Procurante enim eodem Impoſtore, ut juſtam cauſam habere videretur, quod Conventus ei contradicens excommunicaretur, ortae ſunt diſſenſiones. Et vocatis Regiis ſatellibus poſt quadraginta dies elapſos, dixit: Ite & vindicate Regiam & noſtram injuriam in rebellibus noſtris, excommunicati enim ſunt, nec eſt aliqua offenſa in eos manus violentas injicere. Catervatim igitur ruunt aeditui Regales, & crudelius quam a Rege imperatum eſt, vel a falſo Priore perſuaſum, manus prophanas in Monachos ad majus Altare fugientes, ut ibidem tutum haberent refugium, violenter injecerunt. Et impellentes viriliterque trahentes, ita ut pavimentum cruentarent, ab Eccleſia ejecerunt. Et in conſpectu Civium, prae dolore et admiratione flebiliter ejulantium, uſ que ad caſtrum Regium, & ad Huſvebeie raptim tractitabant, pugnis coedentes,* Mat. Weſtm: Anno 1241. p… 160. Fecit etiam Rex perſonam Bonifacii electo Bellac: magnificando commendari, ut dignus videretur eſſe vel ad Archiepiſcop. Cantuar: aut Epiſcopatum Winton: quo promoveretur. Sed res effectum non est ſortita licet multorum Praelatorum teſtimoniis tituli ipſius roborarentur. baculis impingentes, probris afficientes, hos hic, hos illic incarcerantes, vinculis & compedibus binos & binos manciparunt. Et ſpreto Dei timore, religione, habituſ que reverentia, ſqualore carcerali, tenebris, fame & frigore, cum opprobriis, non ſine palma martyrii, cruciarunt. Ipſi autem ſcientes haec omnia ſibi pro executione juſtitiae violenter inferri, patienter, imo gaudenter ſuſtinuerunt, qui digni ſunt pro Chriſto contumeliam tolerare.
The King likewiſe writ to the Pope, not to permit the Monks of Winton (then at Rome to juſtifië their election) to take up any proviſions or monies upon the account of the Church or Monaſtery of Winton, whereof he was Patron; and likewiſe importuned him, by way of Proviſion, to conferr the Biſhoprick upon his Uncle * Boniface; who being ſoon after elected and confirmed Archbiſhop of Canterbury, he moved the Pope both by his Letters and Proctor, not to conſent to the Biſhops tranſlation from Norwich to Wincheſter, to the prejudice of his Crown and honour; and to give way that the Prior and Monks might proceed to the election of another Biſhop, as theſe Letters to the Pope entred in the Patent and Charter Roll of 27 H. 3. inform us;
DOmino Papae Rex ſalutem. Quia Wintonienſem Eccleſiam tanquam ad nos dePat: & Chart: 27 H: 3. memb. 16. dorſo. ſpeciali jure Patronatus ſpectantem tueri & exaltare, ac ejus Oppreſſionibus ſeu afflictionibus obviare, necnon indempnitatibus providere tanto affectuoſius volumus & debemus, quanto in ejus exaltatione nos contingeret ſpecialius gloriari, Sanctitati veſtrae ſupplicamus, quatenus per Benedictum de Burgo Monac. Wintonienſem & ſequaces ejus, noſtri & noſtrorum adverſarios nominis & honoris in Curia veſtra, contra ſui voluntatem Prioris vagantes, expenſis eam non permittatis gravari, ſeu debitis onerari, faciendo eis proviſionem ad expenſas & mutuum veſtri gratia denegari; quod enim eorum expenſae ſive debita de bonis Eccleſiae praedictae ſolverentur, non poſſemus aequanimiter ſuſtinere. Teſte Rege apud Burd. primo die Februarii.
Super eodem negotio ſcribitur omnibus Cardinalibus. Teſte ut ſupra.