Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 190 – Document 193
Quicquid agant homines, intentio judicet omnes.
Debitores autem ſuos ſub tali obligatione ſibi obligaverunt. Univerſis praeſens ſcriptum viſuris N. Prior, et Conventus N. ſalutem in Domino. Noveritis nos mutuo recepiſſe apud Londinum, pro noſtris et Eccleſiae noſtrae negotiis utiliter expediendis, ab illo N. et illo N. pro ſe et ſociis ſuis, civibus et mercatoribus civitatis N. centum et quatuor marcas bonorum et legalium eſterlingorum, tredecim ſolidis et quatuor eſterlingis pro qualibet cumputatis. De quibus centum et quatuor marcis, nomine noſtro et Eccleſiae noſtrae, bene nos vocamus quietos et integre proteſtamur pacatos: exceptioni non numeratae, non ſolutae, et non traditae nobis pecuniae, ac etiam exceptioni, quod dicta pecunia in uſus noſtros et Eccleſiae noſtrae non ſit converſa, omnino renunciantes. Quas praetaxatas centum quatuor marcas eſterlingorum, praedicto modo et numero computandas dictis mercatoribus, vel uni ipſorum, vel eorum certo nuncio, qui praeſentes literas ſecum attulerit, in feſto ſancti Petri ad vincula, ſcilicet prima die menſis Auguſti, apud Novum Templum Londini, anno Dominicae incarnationis milleſimo ducentiſimo trigeſimo quinto, per legitimam ſtipulationem promittimus, et tenemur nomine noſtro et Eccleſiae noſtrae, nos integre ſoluturos, et reddituros. Tali tenore adjuncto, quod ſi dicta pecunia praedictis loco et termino, ſicut dictum eſt, non fuerit perſoluta et reddita; ex tunc in antea ſemper tranſacto termino promittimus, et tenemur per eandem ſtipulationem, dare et reddere praedictis mercatoribus, aut uni eorum, vel eorum certo nuntio, per ſingulos menſes duos, pro ſingulis decem marcis, unam marcam dictae monetae, pro recompenſatione damnorum, quae damna et expenſas ipſi mercatores ex hoc poſſent incurrere vel habere: ita quod damna et expenſae et ſors cum effectu peti poſſint, ut ſuperius ſunt expreſſa, et expenſas unius mercatoris cum uno equo, et cum uno ſerviente, ubicunque fuerit mercator, uſque ad plenam ſolutionem omnium praedictorum. Expenſas etiam factas et faciendas, pro ipſa pecunia recuperanda, reddemus et reſtaurabimus eisdem mercatoribus, vel uni eorum, vel eorum certo nuncio. Quam recompenſationem damnorum intereſſae, et expenſarum, promittimus dictis mercatoribus in ſortem dicti debiti nullatenus computari, ac non detinere dictum debitum ſub praetextu recompenſationis memoratae, contra voluntatem praedictorum mercatorum, ultra terminum antedictum. Pro quibus omnibus antedictis, firmiter et plenarie adimplendis, et inviolabiliter obſervandis, obligamus nos et Eccleſiam noſtram, et ſucceſſores noſtros, et omnia bona noſtra et Eccleſiae noſtrae, mobilia et immobilia, Eccleſiaſtica et mundana, habita et habenda, ubicunque fuerint inventa, mercatoribus antedictis, et eorum Haeredibus, uſque ad plenam ſolutionem omnium praedictorum, quae bona ab eis precario nomine recognoſcimus poſſidere. Et volumus ſuper omnibus antedictis ubi que et in omni foro conveniri, renunciando pro omnibus antedictis, pro nobis et ſucceſſoribus noſtris, omni juris auxilio canonici et civilis, privilegio clericatus et fori, Epiſtolae Divi Adriani, omni conſuetudine et ſtatuto, omnibus literis, indulgentiis, privilegiis, pro Rege Angliae, et omnibus Regni ſui a ſede Apoſtolica impetratis et impetrandis, conſtitutioni de duabus dietis, beneficio reſtitutionis in integrum, beneficio appellationis et recuſationis, * literis Nota.inhibitionis Regis Angliae; et omni alij exceptioni reali et perſonali, quae poſſet objici contra hoc inſtrumentum vel factum. Omnia iſta promittimus fideliter obſervanda. In cujus rei Teſtimonium, praeſenti ſcripto ſigilla noſtra duximus apponenda. Acta die quinta Aelphegi, Anno gratiae M. CC. XXXV. Talibus igitur inextricabilibus vinculis debitores ſuos Caurſini conſtringebant. Qui ut verbo alludamus, vere Caurſini, quaſi cauſantes, vel capientes, & urſini nuncupantur. Indigentes tamen primo ſermonibus mellitis & mollitis alliciebant, in fine vero velut jacula vulnerantes: unde multi propter verba eorum ſubſcripta arguta, & a legibus extracta, cauſidicorumque cognata fallaciis, haec non ſine Curiae Romanae conniventia fieri arbitrantur, illud Evangelicum commemorantes: Prudentiores ſunt filii ſaeculi hujus, quam filii lucis, in generationibus ſuis. Judaei quoque novum genus uſurae in Chriſtianis comperientes, Sabbatha noſtra immerito deridebant. The Biſhop of London endeavoured to reform this worſe then Jewiſh uſury and extortion, but without ſucceſſe to his great vexation.
EOdemque anno, Epiſcopus Londinenſis Rogatus, vir quidem bene literatus &Mat. Puris Hiſt Angl. p. 404. religioſus, cum intellexiſſet hos Caurſinos uſuras ſine erubeſcentia palam frequentare, vitamque ſpurciſſimam deducere, viros religioſos variis fatigare, pecuniamque argumentoſe coacervare, & multos juga eorum coactos ſubire, commotus eſt & iratus, & Zelo Juſtitiae accenſus, omnes illos quaſi ſchiſmaticos admonuit, ut a tali enormitate, ſicut animarum ſuarum ſalvationem deligerent, deſiſterent, poenitentiam agentes de commiſſis. Quod cum contempſiſſent, ſubſannantes, & deridentes inſuper & comminantes, Epiſcopus armis accinctus Juſtitiae ſpiritualis, omnnes tales generaliter involuit anathemati, et juſſit praeciſe et diſtricte eos a civitate Londinenſis, quae hactenus talis peſtilentiae fuit ignara, citius elongari, ne Dioceſis ſua tali tabe macularetur. At ipſi tumentes et ſuperbi, de Papali defenſione confidentes, ſine difficultate et morae diſpendio, in Romana curia impetrarunt, Nota.ut dictus Epiſcopus, qui jam ſenuerat, valetudinarius et aegrotativus, citaretur peremptorie in remotis partibus ultra-marinis, coram Judicibus Caurſinis familiaribus, quos elegerant ipſi ad voluntatem ſuam: ut compareret ſuper tali injuria mercatoribus Papalibus irrogata, reſponſurus. Epiſcopus vero malens Patris verenda ut Sem tegere, quam ut Cam revelare; ſuſcitatum tumultum ſedavit pacifice: et haec ſub diſſimulatione pertranſiens, cauſam tam ard…am ſui *St. Peter was here too ſtrong for St. Paul.Pauli patrocinio commendavit: Qui cum de rigore fidei et Iuſtitiae praedicaret, ſcripſit dicens: Et ſi Angelus vobis his contraria praedicaverit Anathema ſit.
How inſolent, *See here p. 450.proud, covetous the degenerous Freers Minorites and Predicants grew in that age, through this Popes favour, corruption and preaching up his Croſſadoes, this Monk thus regiſters.Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 405.
EOdem quoque tempore, quidam de fratribus Minorum, necnon & aliquide ordine Praedicatorum, impudenter nimis, ſuae profeſſionis & ordinis immemores, in territoria aliquorum nobilium Coenobiorum ſe clam ingeſſerunt: ſub praetextu officii ſui adimplendi, & velut poſt craſtinam praedicationem receſſuri. Sed vel infirmitatem, vel quippiam aliud ſimulantes, manſerunt: & fabricato ex ligno altari, ſuperpoſitoque altariolo lapideo benedicto ſecum allato, Miſſas clandeſtinas demiſſa voce celebrarunt, confesſiones multorum receperunt etiam parochialium, in praejudicium Presbyterorum. Dicebant namque, ſe talem a domino Papa ſuſcepiſſe poteſtatem, ut eis ſcilicet fideles quae ſuo erubeſcunt Sacerdoti confiteri, vel dedignantur, quia conſimili peccato conſtringuntur, vel timent, quia temulento, confiteantur; quibus injungant Minores poenitentias, & abſolvant. Interim ad Romanam curiam miſſo procuratore feſtino & diligenti, contra religioſos, in quorum degebant territorio, conceſſam impetrarunt cum aliquo adjuncto beneficio manſionem. Quod ſi forte adhuc eis ſatisfieri non videretur, in verba contumelioſa & comminatoria proruperunt: ordinem alium quam ſuum reprobantes, alioſque de numero fore damnandorum aſſerentes: nec parcere callo plantarum ſuaarum,Nota. donec theſauros adverſariorum ſuorum licet multos exhauſiſſent. Unde in multis cedebant eis religioſi deferentes propter ſcandalum, & propter potentum offendiculum. Erant enim Magnatum conſiliatores & nuncii, etiam domini Papae ſecretarii, nimis in hoc gratiam ſibi ſaecularem comparantes. Aliqui tamen in curia Romana contradictores invenientes, obviis rationibus refraenati, confuſi receſſerunt; Dicente eis torvo vultu ſummo Pontifice, Quid eſt hoc fratres? quo prorumpitis? Nonne profeſsi eſtis paupertatem ſpontaneam, ut diſcalceati, & inglorii peragrantes vicos, & Caſtella, & loca remotiora, prout opus exigit, verbum Dei humiliter ſeminetis? praeſumitis jam invitis Dominis feudorum manſiones vobis uſurpare? Jam videtur in magna ſui parte religio veſtra expirare, & Doctrina refutari. Hoc audito recedentes, modeſtius ſe habere coeperunt, qui prius multiplicaverunt loqui ſublimia gloriantes: & infra ſepta alterius arbitrio alieno morari & detineri recuſantes.
King Henry the 3d. ſo far degenerated from himſelf after his marriage, in complying with the Popes uſurpations, that he endeavoured by pretext of the Popes Bull, to revoke ſome of his own grants as invalid, becauſe they had not the Popes aſſent unto them, for which he was much condemned by ſome of the Nobility, as one endeavouring overmuch to enthral his Kingdom and the right thereof to the vaſſallage of the Pope.
EOdem tempore congregati ſunt apud Wintoniam magnates Angliae praeſente RegeMat. Paris Hiſt. Angl. p. 416. ſexto Idus Junij; Ʋbi Rex nitebatur per authenticum Domini Papae, quaedam, quae ante matrimonium contractum aliquibus contulerat, in irritum revocare, ac ſi eſſet impos ſui, ſine Domini Papae conniventia, ad quem, ut dicebat, Ius regni ſpectabat conferre. Unde multos commovit ad admirationem, dicentibus multis, quod magis quam decuit aut oportuit, regnum ſuum nitebatur Rex ejus ſubdere ſervituti, et extremis conditionibus mancipare.
This year the Pope betaking himſelf to his uſual cheat, to raiſe monyes for his own uſe and Wars againſt the Emperor, under pretext of releiving the Holy Land, and diſpenſing with thoſe vowes for ſummes of money, which himſelf and his preaching Freers exhorted the people to enter into, for the remiſſion of their ſins, and ſalvation of their ſouls, gave no ſmal ſcandal to theſe croſſed votaries and others, who diſcovered the Impoſture overlate, after he had cheated them of their Monye by this art, …refuſing to reſtore any part thereof, as this paſſage will inform and aſſure us.