Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 184 – Document 189
ISte Johannes ſecundus Abbas, Prior quando que de Hertford & inde oriundus: praeter opinionem omnium nutu Dei ſublimatus in Abbatem: Primo invitus et dolens, Romanorum jugum ſubiit ſervitutis: ut ſcilicet, de triennio in triennium, vel per ſe, vel peralium limina adiret Apoſtolorum, ſicut in ſubdola profeſſione ejusdem continetur▪ in magnum Eccleſiae damnum et gravamen, et inſatiabilis Romanae Curiae emolumentum voluntarium et injurioſum. Primus quidem fuit in Abbatem creatus poſt Concilium Laterenſe generale, ſub Papa Innocentio quarto celebratum: in quo illud continetur cum aliis gravaminibus, in Eccleſiae Sancti Albani (quae a fundatione ſui primitiva libera & ingenua legitur extitiſſe) praejudicium, et ſi fas eſt dicere, injuriam et jacturam. Iſte quoque Abbas in Novitate ſua multis exactionibus fatigabatur, et expenſis, ſed prae omnibus Romanorum oppreſſionibus novis et inauditis coepit moleſtari. Et quod obſtantibus antiquis privilegiis (quae non ſine magna Sanctorum patrum injuria et Contemptu caſſantur et ſpernuntur) non permiſſa eſt tam Celebris Eccleſia ſuis libertatibus gratulari. Id cujus rei triſte praeſagium, paulo ante ejuſdem Abbatis creationem, & cito poſt (ſcilicet infra triennium) bis ſupra Eccleſiam beati Albani viſum eſt fulgur uſque ad incendium cecidiſſe, quod ſe meminit praevidiſſe, nec audivit eveniſſe. Et ſicut non prodeſt ſanctorum inniti Privilegiis aut indulgentiis, ſic non obſtitit fulguri impreſſio Papalis Cerea, in qua Agnus Dei figuratur, quae in Summitate Turris noſtrae collocatur, quae ut dicitur, contra tales procellas abigendas virtutem habet & poteſtatem. I have related theſe Paſſages at large, to evidence the execrable Bribery, Symony, Rapine, extortions and inſufferable uſurpations of this Pope on the Crown and Church of England, recorded by Matthew Paris living in that age, privy to all theſe Tranſactions being a Monk of St. Albans, (little redounding to the honour of the Pope, Court or Church of Rome.) which though generally deteſted, yet could not be reſiſted, reformed in that age by the King, Nobles or Clergy of England, who only murmured and made ſome bootleſſe petty oppoſitions againſt them.
The Pope to raiſe moneys for himſelf and his own Wars, under a pretext of ſupplying and ayding the Holy Land, againſt the Saracens, iſſued forth his Bulls for a new Croſſado throughout the Chriſtian world, which he cauſed to be re-publiſhed.
HOc denique anno, qui eſt annus octavus poſtquam conſtitutae ſunt treugae decennalesMat. Paris Hiſt. Angl. p. 396. 397. in Terra promiſsionis, inter Romanum Imperatorem Fredericum & Babyloniae Soldanum, facta eſt praedicatio crucis per orbem univerſum Chriſtiana fide inſignitum, ad commonitionem & inſtantiam Domini Papae Gregorii, qui literas in diverſas orbis partes, ſub hac forma direxit, (the ſame verbatim with thoſe forecited, p. 447, 448, 449.)
GREGORIUS Epiſcopus, ſervus ſervorum Dei, Univerſis Domini noſtri Jeſeu Chriſti fidelibus per regnum Angliae conſtitutis, ad quos literae iſtae pervenerint, ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Rachel ſuum videns in verae fidei cognitione principium accreſcentium in ſalutem, & filiorum dexterae pia mater ſancta Romana Eccleſia, cujus magna eſt quaſi mare de ſuae prolis internecione contritio, vocem lamentationis fletus & luctus emiſit hactenus, & emittit, quam audiri cupimus in excelſo, ut per diem & noctem fidelium oculi doloris lachrymam deducentes non taceant, & donec miſereatur Dominus, non quieſcant, &c. Dat. Spoleti, 2. Nonas Septemb. Pontificatus noſtri anno octavo. Aſſignati ſunt autem praedicatores a domino Papa in opus crucis & animarum oberrantium lucrifactionem, per orbem univerſum, fratres de ordine Praedicatorum ac Minorum, cum magiſtris in Theologia perfectis, utpote magiſter Johannes da ſancto Albano oriundus, aliquando Decanus Eccleſiae ſancti Quintini, poſtea theſaurarius Eccleſiae Sarisburienſis, & alii viri diſcreti ac ſancti; qui in opus Evangelii profecti, praedicaverunt ubique Domino cooperante, & ſermonem confirmante ſequentibus ſignis. Habuerunt autem ex mandato Apoſtolico, provinciarum Archidiaconos, & Decanos, qui in locis ſingulis parochianos, viros & mulieres convenire fecerunt: ita ut nullus remaneret ſub poena Anathematis quin eorum praedicationibus intereſſet. Whereupon they inform us of this fabulous Miracle wrought upon a Creeple, to ſet on this deſign with more ſpeed and vigour.
COntigit autem hoc anno 3. Idus Junii, in villa de Clare, ubi magiſter Rogerus de Lewes, frater quidem de ordine Minorum, pro negotio crucis EvangeliumMat. Paris Hiſt. Angl. p. 397, 398. in Dominica praedicavit, ut mulier quaedam omni membrorum officio jam per triennium deſtituta, poenam metuens excommunicationis, paucum quod habuit argenti cuidam viro ſibi vicino contulit, qui eam in humeris ſuis ad locum veheret praedicationis. Ubi cum gemens jaceret & lugens quouſque vir Dei praedicationem abſolviſſet, motus compaſſione ſuper gemitibus mulieris, quam lugentem jacere conſpexit, acceſſit ad eam, atque cauſam ad quid illuc veniſſet inquiſivit. Quae cum diceret, quod metu excommunicationis ad locum ſermonis fuiſſet delata; praecepit ut iret in domum ſuam, neſciens quod membris omnibus eſſet diſſoluta. Sed cum aſtantes vicini ejus teſtarentur, quod omnium erat uſu membrorum jam elapſo triennio privata, interrogabat, ſi crederet quod Deus potens erat, ut ſibi, ſi vellet, redderet ſanitatem? Cui illa, Credo Domine. Tunc vir Dei mulierem inter brachia complectens, levavit eam fiducialiter, & ait: Sanet te Deus omnipotens, in quem credis. Et cum mulier ad vocern jubentis ſe erigeret confidens in Domino, coeperunt oſſa ejus & nervi cum compagibus dum ſurgeret crepare, ut viſum ſit aſtantibus, quod omnia oſſa ejus in fruſta fuiſſent comminuta. Et ſic mulier ſanitati priſtinae reſtituta, abiit in domum ſuam, exaltans & magnificans Dominum qui talem ſervis ſuis contulit poteſtatem. Thus were the ignorant people cheated of their monyes, and their blind devotion abuſed, year after year, by theſe pious fraudes and forged Miracles of the Pope, and his freers Predicants, to the ſcandal of Religion.
This year, Pope Gregory the 9th. to advance his own Papal Authority over all Chriſtian Kingdomes, Churches throughout the world, by giving, preſcribing Lawes and Decretals to them to gain mony for diſpenſations againſt them and other Canons, publiſhed his Books of Decretals bearing his own name, whereof we have this account.
HIS quoque temporibus Gregorius Papa IX. videns Decretalium taedioſam prolixitatem, ſub quodam compendio eas eleganter abbreviatas & collectas, ſolenniterAnno 1235. Mat. Paris, Hiſt. Angl. p. 403. & authentice per totius mundi latitudinem legi praecepit et divulgari. Illas autem ab auctore ipſarum Gregorianas appellamus, ſic incipientes: Rex pacificus, &c. In quibus quaedam innovavit, ne ſcilicet illegitimi in Praelatas vel Eccleſiaſtica beneficia, niſi adepta a The ſcope o… theſe Decretais▪ſede Romana legitimationis diſpenſatione, obtineant: ſciens inde curiae Romanae pro impetratione tali, multa emolumenta provenire: ſicut ex ſtatuto Innocentii, pro diſpenſatione plurium beneficiorum obtinendorum. Theſe monopolies of Papal Diſpenſations in theſe two caſes of Illegitimations and Pluralties, being very gainful, though ſcandalous and unchriſtian Projects; And leſt ſuch who needed or deſired ſuch diſpenſations ſhould want monyes to purchaſe them, or any other indulgences or to defray Papal exactions upon all occaſions, this Pope and his Agents ſent abroad Uſurers, and ſharking Broakers into all Countries, under the Titles of Marchants, eſpecially into England, which proved a pernicious peſt and greivance to the Kingdom and Churchmen, as this relation of their practices diſcovers.
INvaluit autem his diebus adeo Caurſinorum peſtis abominanda, ut vix eſſet aliquis in tota Anglia, maxime Praelatus, qui retibus illorum jam non illaquearetur.Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 403, 404, 405. Etiam ipſe Rex debito inaeſtimabili eis tenebatur obligatus. Circumveniebant enim in neceſſitatibus indigentes, uſuram ſub ſpecie negotiationis palliantes: & neſcire diſsimulantes, quod quicquid accreſcit ſorti, uſura eſt, quocunque nomine cenſeatur. Manifeſtum eſt enim, eorum accommodationes ab ordine charitatis ſequeſtrari, cum non manum porrigant egentibus auxiliatricem, ut eis ſubveniant, ſed circumveniant: non ut alienae ſuccurrant inediae, ſed ut ſuae conſulant avaritiae, cum