Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 57 – Document 71
AD hoc reſpondit procurator Archiepiſcopi Lugdunenſis. Domine, nullo modoMat. Paris, p. 318, 319. volumus eſſe ſine amicis in Curia, & largitate donorum. Alii aeque ſua incommoda allegabant, damna ſcilicet rerum, conſiliorum, auxiliorum, obſequiorum, in hunc modum: Erit enim in qualibet Diocaeſi, vel ad minus in provincia, nuntius unus continuus, procurator Romanus; qui non vivet de proprio, ſed graves exactiones & procurationes exiget ab Eccleſiis majoribus, & forte minoribus; ut nullus remaneat impunitus, nomenque procuratoris habens, Legati officio fungetur. Item dixerunt, imminere turbationes Capitulorum, forte enim demandaret Dominus Papa, cum vellet, procuratori ſuo, vel alii, ut vice ſua intereſſet electionibus, qui eas turbaret. Et ſic lapſo tempore devolveretur electio ad Curiam Romanam, quae in omnibus vel pluribus Eccleſiis Romanos poneret, vel tales qui eis plurimum eſſent devoti. Et ſic nullae eſſent partes indigenarum Praelatorum vel Principum, cum multi ſint viri Eccleſiaſtici, qui potius Curiae Romanae, quam Regi vel Regno providerent. Item addiderunt, quod ſi proportionaliter fieret bonorum diſtributio, omnes in Curia fierent divites, cum multo plus eſſent recepturi, quam Rex proprius. Et ſic majores non ſolum divites, ſed et ditiſſimi fierent. Cum igitur vermis divitum ſit ſuperbia, majores vix cauſas audirent, ſed eas in immenſum differrent, & minores ſcriberent inviti: Cujus rei experimentum in evidenti eſt, quia & modo negotia protrahunt, etiam poſt percepta obſequia, & ſecuritate percipiendi; & ſic periclitaretur juſtitia, & opporteret conquerentes mori in januis Romanorum, tunc pleniſſime dominantium. Item, cum vix poſſibile ſit fontem cupiditatis deſiccari; quod nunc faciunt per ſe, tunc facerent per alios, & ſuis multo majora quam nunc dari munera procurarent; modica enim nulla ſunt, in conſpectu divitum cupidorum. Item, multae divitiae facerent Romanos inſanire, & ſic inter diverſas parentelas tantae orirentur ſeditiones, quod poſſet timeri totius excidium Civitatis, cujus etiam & modo penitus expers non eſt. Item dixerunt, quod licet ſe obligarent qui modo praeſentes ſunt, id non ſuſciperent eorum ſucceſſores; nec illam obligationem ratam haberent. Noviſſime autem, ſic negotium concluſerunt: Domine, moveat vos zelus univerſalis Eccleſiae, et Sanctae ſedis Romanae; quia ſi omnium eſſet univerſalis oppreſſio, poſſet timeri ne immineret generalis diſceſſio, quod Deus avertat. His auditis, reſpondit Legatus (ut videbatur, plurimum commotus in his omnibus) ſe cum eſſet in Curia nunquam huic exactioni conſenſiſſe; & ipſum Literas accepiſſe, poſtquam Galliam fuerat ingreſſus, & ſe multum ſuper haec doluiſſe. Addidit etiam, ſuper haec quicquid praecepit, tali conditione, licet tacita, intellexiſſe, ſi Imperium & alia Regna conſentirent. Adjunxit inſuper, ſe nihil amplius ſuper haec attentaturum, donec per Regna alia Praelati conſenſerint, quod credidit provenire non poſſe.
The greateſt Votaries to the Pope, Court and Church of Rome, who ſhall ſeriouſly conſider the premiſes, muſt needs (if they have any ſparks of Chriſtianity, Ingenuity, or common honeſty remaining in their breaſts) abominate theſe Papal demands, as moſt impious, and ſcandalous to Chriſtian Religion.
Whiles theſe things were acted in France, Otto purſuing his rapines in England, by exacting Procurations from the Clergy, was by the Archbiſhops means ſuddenly recalled thence by the Pope, to his great diſcontent, and the proſecuting the Popes former propoſals committed to his truſt, committed to the Archbiſhop; thus related by our Hiſtorian.
EOdem Anno, cum Magiſter O…to Domini Papae Nuntius, tempore quadrageſimaliAn. Dom. 1226. Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 318, 319. ad Northanhumbriam profecturus, & procurationes deſideratas exacturus; Northamptonam uſque perveniſſet, venerunt ad eum (Cantuarienſi Archiepiſcopo procurante) Literae Domini Papae, in quibus continebatur expreſſum, ut ſtatim viſis Literis Romam veniret, ejus poteſtate penitus enervata. Obliquo igitur oculo Literis inſpectis, demiſſo vultu *The Popes own Legates little regarded his Letters when they croſſed their deſigns.eas projecet in ignem. Atque illico propoſito mutato, clitellis vacuis ab Anglia receſſit confuſus, injuncto Stephano Cantuarienſi Archiepiſcopo, ſicut erat in Literis Domini Papae expreſſum; ut convocatis Rege et omnibus Angliae Praelatis, reſponſum eorum ſuper negotio, pro quo idem Otto miſſus fuerat, Domina Papae tranſmittere non omittat. Magiſtro igitur Ottone Angliam a tergo ſalutante, Stephanus Cantuarienſis Archiepiſcopus, vocatis ad Concilium cunctis apud Weſtmonaſterium, poſt Paſcha, quos negotium tangebat, recitari fecit Literas ſupradictas, de beneficiis Romanae Eccleſiae conferendis, coram Rege & Praelatis Angliae, qui ad ejus vocationem plene convenerant. Sed illis auditis, ac diligenter intellectis, ſinguli ſingulos ad viſum monebant ſuper concupiſcentia Romanorum; qui illud morale non intelligunt, videlicet,
Quod virtus reddit, non copia, ſufficientem;
Et non paupertas, ſed mentis hiatus egentem.
Tunc Rex, convocatis ſeorſum Praelatis & quibuſdam Magnatibus, hoc Archiepiſcopo dedit reſponſum: Iſta quae ſuadet nobis Dominus Papa, univerſam Chriſtianitatis latitudinem reſpiciunt: et quia nos quaſi in extremis orbis conſtituti ſumus partibus, cum viderimus qualiter caetera Regna erga tales ſe habuerint exactiones, Dominus Papa, cum ab aliis Regnis habuerimus exemplum in obſequiis, nos inveniet promptiores. Et his dictis, conceſſa eſt omnibus licentia recedendi.
This was the iſſue of this Papal deſign, which miſcarried both in England and elſewhere.
King Henry to prevent the Uſurpations of the Archbiſhops and Biſhops of Ireland upon the rights of his Crown, in conferring Prebendaries belonging to the King, iſſued this Inhibition to them.
REX omnibus Archiepiſcopis & Epiſcopis in Hibernia conſtitutis, ſalutem.Pat. 10 H. 3. m. 3. intus. Mandamus vobis quod nihil attemptetis in praejudicium dignitatis noſtrae circa collationes Praebendarum Eccleſiarum quae ad nos pertinent in Hibernia, ſedibus ibidem vacantibus. Tantum inde facientes ne oporteat nos manum ad hoc apponere. In cujus, &c. Teſte Rege apud Weſtmonaſterium, Quarto die Julii.
In his Conge deſliers to Deans and Chapters in Ireland, to elect their Biſhops, he did by his ſupream Eccleſiaſtical Prerogative, reſtrain them from electing any Iriſh, (they being for the moſt part treacherous to the King, and injurious to the rights of his Crown) but only Engliſhmen, as this ſhort Record demonſtrates.
DEcanus & Capitulum Clovenſ. habent licentiam eligendi, dum tamen talemPat. 10 H. 3. m. 2. intus. eligant, qui Anglicus ſit. Teſte ipſo R. apud Brugg. xxxi. die Auguſti, Anno, &c. Decimo.
This year Pope Honorius the 3d. ſent this memorable Bull to Geoffry de Lizimaco, the Kings ſworn Vaſſal, abſolutely ſubverting all Papal diſpenſations, with Subjects juſt Oathes to their Soveraigns.
HONORIUS Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Dilecto filio nobili viroAnno 10 H. 3. Galfrido de Lizimaco, ſalutem & Apoſtolicam Benedictionem. Fidelitatis vinculum quo vaſſallus tenetur Domino, eſt adeo celebre apud omnes, ut etiam religione Iuramenti, qua vallari aſſolet circumſcripta, ipſum per ſe vinculum quaſi pro ſacro, ubique terrarum et gentium habeatur, nec extimetur levem notam incurrere, quicunque aliis extiterit violator; unde qui veteres revolvere volet *hiſtorias.iſtorias, inveniet multos pro illo ſervando inhumanis cibis, urgente obſidionis anguſtia, eſſe uſos, et illis quoque deticientibus elegiſſe, potius fame deficere, quam ipſum fidelitatis vinculum violare. (How then can Popes diſpenſe with ſuch Oathes, and abſolve Subjects from them, as Pope Innocent and others have done?) Tu vero (ſicut chariſſimo in Chriſto filio noſtro Henrico illuſtri Rege Anglorum conquerente didicimus) haec nequaquam prout te decuiſſet attendens, fidelitatem qua ipſe Regi tenebaris aſtrictus, & adhuc quoque teneris, cum ab ea, ut creditur, te nequaquam abſolveret nulla famis, nulla obſidionis coactus anguſtia, violaſti, contra Iuramentum quo te ad illam ſervandam aſtrixeras, famae ac ſalutis tuae prodigus veniendo. Cum igitur totiens pecces quotiens facis contra fidelitatis Iuramentum (tuum) dicto Regi nos qui ex debito Paſtoralis officii tenemur Deo de anima tua reddere (rationem) tam manifeſtum ipſius animae tuae periculum fine noſtro diſſimulare periculo non valentes, prudentiam tuam ſollicitandam duximus et monendam, per Apoſtolica tibi ſcripta firmiter injungendo mandantes, quatenus famae tuae providens, et ſaluti, ad fidelitatem ipſius Regis occaſione ac excuſatione ceſſantibus, redeas, ut teneris, ſerveſque ſibi inviolabiliter praeſtitum Iuramentum, Iuramento contrario non obſtante, ſi quod forſitan praeſtitiſti, cum illicitum fuerit, et ideo non ſervandum; ſalubres monitiones noſtras taliter auditurus, quod reconciliatus terreno, Coeleſti quoque reconciliari Domino merearis. Sciens nos Venerabilibus fratribus noſtris Aquen. & Vacaten. Epiſcopis, & dilecto filio Arc. Dec. Vaſaten. per noſtras Literas mandaviſſe, ut niſi curaveris infra menſem poſt receptionem praeſentium noſtrum in hoc adimplere Mandatum, ipſi te ad id per cenſuram Eccleſiaſticam, ſublato appellationis impedimento compellant. Tuergo, ſicut vir providus, potius eligas errorem tuum humiliter ſatiſficiendo corrigere, quam illi pertinaciter inſiſtendo, inducere temetipſum in ejus neceſſitatis articulum de quo non facile te valeas expedire. Dat. Reat. Quint. Idus Januarii. Pontificatus noſtri Anno Decimo.
The conſideration of this Bull (the original whereof I found buried in rubbiſh in the White Tower) may for ever refute the impiety and preſumption of Popes abſolving Subjects from their Oath of allegiance to their Soveraigns, and diſcovers the nullity, impiety, and abſurdity of ſuch abſolutions.
The ſame year, the Pope by his Legate and Inſtruments publiſhed a Croſſado inAn. Dom. 1226 France, againſt the Earl of Tholouſe, and Albigenſes, contrary to all rules of Juſtice, Equity, Chriſtianity, & thereupon inhibited the King of England to invade the French Kings Territories, whiles imployed in this War: Thus related by Matthew Paris.
PEr idem tempus facta eſt praedicatio in partibus Gallicanis a Legato Romano generaliter,Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 319. Mat. Weſtm. p. 120. ut omnes qui poſſent arma movere, ſe cruce ſignarent ſuper Comitem …holoſanum & populum ejus, qui omnes Haeretica foeditate dicebantur infecti. Ad ejus quoque praedicationem, multitudo maxima Praelatorum & Laicorum crucis ſignaculum ſuſceperunt, plus metu Regis Francorum, vel favore Legati, Nota.quam zelo juſtitiae inducti. Uidebatur enim multis abuſio, ut hominem fidelem Chriſtianum infeſtarent: praecipue cum conſtaret cunctis, eum in Concilio, nuper apud Civitatem Bituricam habito, multis precibus perſuaſiſſe Legato, ut veniret ad ſingulas terrae suae Civitates, inquirens a ſingulis articulos fidei: et ſi quempiam contra fidem inveniret ſentientem Catholicam, ipſe ſecundum judicium Sanctae Eccleſiae, juſtitiae ex eis plenitudinem exhiberet. Et ſi Civitatem aliquam inveniret Rebellem, ipſe pro poſſe ſuo eam cum habitatoribus ſuis ad ſatisfactionem compelleret. Pro ſe ipſo autem obtulit, ſi in aliquo deliquit, (quod ſe feciſſe non recoluit) plenam Deo et Sanctae Eccleſiae ſatisfactionem, ut fidelis Chriſtianus; et ſi Legatus vellet, etiam fidei examen ſubiret. Haec quoque omnia Legatus contempſit, nec potuit Comes Catholicus gratiam invenire, niſi pro ſe et Haeredibus ſuis, Haereditatem ſuam deferens, abjuraret. (Such was this Popes and his Legates Tyranny, Injuſtice, Cruelty in this age and caſe.) Rex vero Francorum ad ejuſdem Legati exhortationem cruce ſignatus, noluit expeditionem bellicam promovere, niſi Literis prius a Domino Papa impetratis ad Regem Anglorum inhibitoriis, ne ſub poena excommunicationis Regem Francorum inquietaret, vel arma contra eum moveret de aliqua terra quam in praeſenti poſſidebat, ſive juſte, ſive injuſte; dum idem Rex eſſet in ſervitio ſuo, et Eccleſiae Romanae, ad exterminandum Haereticos Albigenſes, et eorum fautorem et complicem Comitem Tholoſanum: ſed eidem Regi, ad exaltationem fidei, conſilium et auxilium impendere non tardaret. Et his ita geſtis, Rex Francorum Lodovicus & Legatus, omnibus cruce ſignatis, diem ſtatuerunt peremptorium, ut in Aſcenſione Domini apud Lugdunum, cum equis & armis, ſub poena excommunicationis, venirent; ipſos ad expeditionem propoſitam ſequuturi.
In the mean time the Pope by his Tyrannical Uſurped power, ſent prohibitory Letters to the King of England, to ſtop his intended Military Voyage into France, to recover his juſt Rights: Whereupon,
REX Anglorum interea, qui ardenti deſiderio ſitiebat ad partes tranſmarinasMat. Paris Hiſt. Angl. p. 319, 320. hoſtiliter transfretare; Convocatis Conſiliariis ſuis, fecit recitari Literas ſibi a Domino Papa tranſmiſſas, quaerens ab eis conſilium, quid ſuper tali inhibitione ſibi foret agendum? Placuit itaque Praelatis et Magnatibus univerſis, ut differretur negotium deſideratum, donec conſtaret de Rege Francorum, qui tam difficile opus et propoſitum habebat, adeoque ſumptuoſum, quem res eſſet exitum habitura. Such an awfull power had the Pope then encroached over the King, Biſhops, and Nobles of the Realm, that they durſt not incurre his diſpleaſure, by diſobeying his Inhibition, though never ſo illegal and unjuſt.
Richard de Mariſco, Biſhop of Durham, dying ſuddenly at Peterborough Abby, asMat. Puris Hiſt. Angl. p. 320. Godwins Catalogue of Bps. p. 515, 516. he was poſting to London with a great Troop of Lawyers, to proſecute his ſuits againſt the Monks of Durham; thereupon they beſtowed this Epitaph upon him, worthy all ambitious Prelates conſideration.
| Culmina qui cupi | tis, | laudes pompaſque ſiti | tis. |
| Eſt ſedata ſi | ſi me penſare veli | ||
| Qui populos regi | memores ſuper omnia ſi | ||
| Quod mors immi | non parcit honore poti | ||
| Vobis praepoſi | ſimilis fueram, benè ſci | ||
| Quod ſum vos eri | ad me currendo veni |
The Monks out of their malice to him and King John, feigned this Monkiſh Viſion, concerning both their Torments in Hell, for oppreſſing the *Here p. 262, 366.Ciſtercians, and taking their Wools from them by this Biſhops advice, which I ſhall here inſert, becauſe it hath relation to King Johns death, poyſoned by a Monk of this Order.
DE hoc quoque Epiſcopo non credimus fore tacendum, quod circa bienniumMat. Paris Hiſt. Angl. p. 320. ante mortem ejus, Rex quondam Anglorum Johannes apparuit in viſione nocturna cuidam Monacho de Sancto Albano, apud Thinemuam tunc commoranti: qui familiaris fuerat Regibus Anglorum, tam Regi Richardo, quam huic Johanni; ita quod in eorum negotiis exequendis aliquando Romam, aliquando in Scotiam, & ad alia loca plurima miſſus, propenſioribus ſibi ſtudiis eorundem Regum gratiam comparavit, cujus nomen fuit Reimundus, quondam Prior Eccleſiae Sancti Albani. Monacho itaque in lecto quieſcente, aſtitit ei Rex praefatus in veſtibus Regalibus, de panno videlicet qui Imperialis vulgariter appellatur. Quem Monachus recognoſcens, ac memoriter recolens, quod mortuus fuiſſet, ſciſcitabatur ab eo, qualiter ſe haberet. Cui Rex: Ita me hab…o, quod nemo pejus. Nam haec mea quae vides indumenta, adeò ardentia ſunt & ponderoſa, ut nullus qui in ſaeculo vivit, illa tangere ſufficer…t prae ardore, vel propter ponderoſitatem portare, quin protinus moreretur. Sed tamen per Dei clementiam ſpero, & gratiam ineffabilem, & filii mei Henrici largam Eleemoſynarum diſtributionem, necnon ſervitii divini honorem, quem Domino devotus impendit, me quandoque miſericordiam adepturum. Quaeſo igitur obnixius fraternitatem tuam, ut dicas Richardo de Mariſco, nunc Dunelmenſi Epiſcopo, quod niſi ante mortem ſuam correxerit flagitioſam vitam, & eam per poenitentiam & ſatisfactionem condignam emendaverit: ſedes ejus, quae in inferno est, eum expectat praeparata. Et ſi his dictis tuis, & mandatis meis fidem adhihere contempſerit, per haec interſignia omnem deponat ambiguitatem: Quod dum ſoli eſſemus in loco illo ſibi notiſſimo dedit mihi conſilium, tam mihi, quam ſibi nimis damnoſum, ut videlicet a Monachis *Here p. 262.Ciſtercienſis ordinis auferrem lanam ſuam unius anni, & quod multa alia dedit mihi conſilia iniqua, pro quibus nunc perfero inen…rrabilia, quae etiam & illi debentur tormenta. Quod ſi adhuc dubitaverit credere mandatis meis, recolat quod in illo loco, & hora eadem, dedit mihi unum lapidem pretioſum, quem pro ingenti pecunia comparavit. Et his dictis, Rex diſparuit, & Monachus expergefactus evigilavit.
Upon his deceaſe, there grew as great a difference between King Henry the 3d. and the Monks of Durham, about the election of a Succeſſor, the King recommending one, and they electing another, as there was between King John and them, about the *Here, p. 352, 353, 354.election of this Richard; thus related by Matthew Paris, and Godwin.
DEfuncto itaque Richardo Dunelmenſi Epiſcopo, Prior et Conventus, cum a Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 320, 321. Godwins Catalogue of Biſhops, p. 516.Rege peterent licentiam eligendi Paſtorem, Rex obtulit eis Lucam Capellanum ſuum: multa rogans ſupplicatione, ut illum reciperent in Paſtorem. Monachi vero ad hoc reſponderunt, quod nullum reciperent, niſi Canonica electione praemiſſa. Rex autem e contra cum Iuramento affirmavit, ipſos futuros per ſeptennium ſine Epiſcopo, niſi praefatum Lucam admitterent ad Pontificatus honorem. Conventus vero illum ad tantam dignitatem indignum judicantes, de communi conſenſu fratrum elegerunt Magiſtrum willielmum Clericum ſuum, virum literatum, et honeſtum, Wygornienſem Archidiaconum, et ipſum Regi praeſentaverunt. Quem cum Rex objectis quibuſdam frivolis exceptionibus, recuſaſſet; Monachi quoſdam de Conventu Romam miſerunt, ut electionem factam Authoritate Apoſtolica confirmarent. Rex autem, cum talia cognoviſſet, miſit Romam contra Monachos, Epiſcopum ſcilicet Ceſtrenſem, et Lentoniae Priorem, ut eorundem Monachorum propoſitum irritum facerent: Et ſic diu illis altercantibus, negotium dilationem accepit.
I find there was an Appeal about this Election, pending before the Archbiſhop of York, before whom the King conſtituted his Proctor by this Patent.
REX, Venerabili Patri in Chriſto W. eadem gratia Eboracenſi Archiepiſcopo, AngliaePat. 11 H. 3. pars 1. m. 12. intus. Primati, ſalutem. Quoniam proſecutioni negotii Electionis factae de Magiſtro W. Archidiacono Wigorn. in Epiſcopum Dunholm. a Priore & Monachis Dunholm▪ quod coram vobis vertitur inter nos ex una parte, & dictos Priorem & Monachos, & Magiſtrum W. Archidiac. ex altera, perſonaliter intereſſe non poſſumus, dilectum & fidelem noſtrum Magiſtrum Stephanum de Lucy, procuratorem noſtrum conſtituimus, ratum habituri qui…quid in dicto negotio coram vobis mediante Juſtitia duxerit faciendum.
Teſte Rege apud Weſtmonaſterium, primo die Decembris. Per Juſticiarium.
The iſſue of this Appeal to Rome was this: After two years expenſive conteſts, Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 332. Godwins Catalogue of Bps. p. 516.the Monks election of William was cancelled at Rome, Luke the Kings Chaplain put by▪ and Richard Biſhop of Salisbury elected Biſhop by the Popes favour, Anno 1228. the Pope only gaining by ſuch conteſts.
Anno Domini 1227. The King requiring the fifteenth part of mens goods generally An. Dom. 1227 Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 336. Edit. Lond. 1640. Mat. Weſtm. p. 121.throughout England; Compulſi ſunt etiam viri Religioſi, & Clerici beneficiati, hanc quintam decimam dare omnium bonorum ſuorum, tam rerum Eccleſiaſticarum, quam Laicarum. Nec profuit eis appellatio ad Dominum Papam interpoſita. Sed ordine turbato, Archiepiſcopi & Epiſcopi, authoritate Papali, per cenſuram Eccleſiaſticam, quos Laica poteſtas non potuit; ad ſolutionem, omni deſtitutos ſolatio, compulerunt: being thus extorted by pretext of the Popes *Here p. 396.forecited Bull. This fifteenth thus extorted perforce, againſt the wills of the generality of the Clergy of England, was made a preſident for the like Ayd in Ireland, by virtue of the Popes Bulls, and this forced extorting it, ſtiled a free and laudable grant of the Engliſh Clergy themſelves, as this Patent aſſures us.
REX Abbatibus, Prioribus, Praelatis, ac Rectoribus Eccleſiarum in ProvinciaPat. 11 H. 3. m. 10. Dublin conſtitutis, ſalutem. Cum Dominus Papa ſtatu rerum et temporum exigente multiplici nos viderit auxilio indigere, ac propter hoc, tanquam pius Pater et providus, auxilium nobis fieri mandaverit de bonis et poſſeſſionibus Eccleſiaſticis, tam in Hibernia quam in Anglia, ad quod Archiepiſcopi, Epiſcopi, Abbates, et Priores, Domorum religioſarum Magiſtri per Angliam conſtituti, quintam Decimam partem omnium mobilium ſuorum, et Clericus inferior, aeſtimato …uo valore ſingularum Eccleſiarum ſuarum, ſextam Decimum partem inde nobis conceſſerunt *Mat. Paris …vers the contrary.facile et laudabiliter inducti, liberalitatem veſtram rogandam duximus & monendam, quatenus penſatis expenſaſarum oneribus quibus nos ſupponere neceſſe habemus, opportunitate recuperandi Jura noſtra per mortem Regis Franciae praeventi, ad impendendum nobis auxilium, ſaltem quale Abbates, Priores, ac caeteri praelati & Rectores Eccleſiarum Angliae, nobis liberaliter impenderunt, faciles vos exhibere velitis & benignos, ſub tanta liberalitate & feſtinatione, prout nobis plurimum expedit huic negotio finem debitum quantum in vobis eſt, imponentes, ut praeter gratiam Domini Papae, quam-inde merebitur devotio veſtra, a Regia Serenitate futuris temporibus debeatis expectare Gratiam & favorem. Venerabiles autem Patres Archiepiſcopum Dublin. & Fernenſem Epiſcopum, ut ſecundum eorum diſpoſitionem colligatur, & reſervetur, & per eorum manus nobis exhibeatur dictum auxilium totius Hiberniae, & de ſingulis receptionibus eis ratio reddatur, conſtituimus loco noſtro. Ut autem vos & totum Hiberniae Clerum ſecuros efficiamus & certos, quod non trahetur in conſequentiam, vel praejudicium generabit Eccleſiaſticae▪ Libertati ſubventionis hujus exhibitio, ſuper hac immunitate veſtra & totius Hiberniae Cleri, Literas noſtras Patentes conceptas in forma qua Praelatis & Clero Angliae literas noſtras conſimiles dedimus, Venerabili Patri Dublinenſi Archiepiſcopo & ſuffraganeis ſuis duximus tranſmittendas. Teſte Rege Apud Weſtmonaſterium 21. Die Decembris.
Eodem modo Scribitur Abbatibus, &c. in Provincia Caſſell. conſtitutis, Abbatibus, &c. in Provincia Armacan. Abbatibus, &c. in Provincia Tuamenſi conſtitutis.
The like Patents iſſued to all the Archbiſhops of Ireland concerning this Ayde.
REX Archiepiſcopo Dublinenſi & Epiſcopo Fernenſi ſalutem. De fide & diligentia Pat. 11 Hen. 3▪ part. 1. m. 12. intus.veſtra praecipuam gerentes fiduciam, conſtituimus vos & rogamus vos ad hoc velle conſtitui, ut ſecundum diſpoſitionem veſtram colligatur, & reſervetur, & per manus vestras nobis exhibeatur impendendum nobis a Praelatis & clero Hiberniae ſubſidium totius Hiberniae, & de ſingulis receptionibus vobis ratio reddatur. Ad quod juxta fiduciam quam de vobis gerimus, vigilantes vos exhibere & ſollicitos ut (propter) executionem hujus negotii ſi d…bite facta fuerit & mature, veſtrae debeamns aſſurgere dilgentiae cum condignae viciſſitudinis promptitudine & ſpeciali gratiarum actione. Teſte Rege apud Weſtmonaſterium 21. die Decembris.
REX Caſſall. Archiepiſcopo ſalutem. Rogamus vos attentius quatenus certo die quem vobis ſcire facient venerabiles Patres H. Dublinenſis, & J. Fernenſis Epiſcopus, conveniatis apud Dublin ad audiendum *The Pope commands, but the King only petitions his Biſhops.Mandatum Domini Papae, et petitionem noſtram, quam nobis facimus ſuper eodem Mandato de competent… auxilio nobis a Clero terrae noſtrae Hiberniae faciendo, ad pacis terrae noſtrae conſervationem, et haereditatis noſtrae in partibus tranſmarinis recuperationem. Teſte ut ſupra.
Eodem modo Scribitur Tuamenſi & Armacano Archiepiſcopis.
How backward they were to levy this Ayde notwithſtanding theſe Patents, and Letters you ſhall hear anon.
The Archbiſhops and Clergy of Ireland, having much encroached upon the Kings Prerogative, in electing, admitting, and conſecrating Biſhops and Abbots, upon vacances, without the Kings precedent Licenſe and Approbation, thereupon the King to prevent this growing Vſurpation (leaſt it ſhould by connivance and cuſtom be challenged as a Right) iſſued forth this memorable writ of Prohibition to all the Archbiſhops of Ireland.
REX Dublinenſi Archiepiſcopo ſalutem. Mandamus vobis firmiter in…ungentes, Clauſ. 11 H. 3. m. 7. intus.quatenus cum Eccleſiam Cathedralem vacare contigerit in Dioceſi veſtra quae ſit de advocatione noſtra, millatenus perſonam aliquam ad dictas dignitates vacantes admittatis, donec vobis per Literas noſtras Patentes conſtiterit eos quorum intereſt eligere a nobis licentiam eligendi poſtulaſſe, et eam obtinuiſſe a nobis, et nos poſtmodum in Electum eorum affenſum regium praebuiſſe. Teſte meipſo apud Weſtmonaſterium octavo die Decembris.
Eodem modo ſcribitur Armac. Archiepiſcopo, Tuamenſ. & Caſſal. Archiepiſcopis. Teſte ut ſupra.
This year the Archbiſhop of Canterbury, (encouraged by a *Here p. 394.former preſident) without the Popes order, by his own Authority, granted a Licenſe for the Kings Juſtices Itinerant, to take Oathes and hold Pleas in ſome caſes in Advent and Lent, upon the Kings Leters Patents to him, that it ſhould not turn to his prejudice, which not extending to the Archbiſhop of York, the King endeavored to gaine the ſame Licenſe from him upon like terms, as this Record informs us.