Reader
Vindication of Ecclesiastical Volume 3 · William Prynne

Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 53 – Document 56

HIs in hunc modum propoſitis, perſuaſit ex parte Domini Papae Magiſter Otto, utMat. Paris, & Mat. Weſtm. Ibidem. conſentirent Praelati, allegans ſupradicta commoda, quae in Literis continentur. Haec autem omnia audientes Epiſcopi, & Eccleſiarum Praelati, qui perſonaliter interfuerunt, divertentes ſeorſum ad colloquendum, cum ſuper rebus propoſitis diutius deliberaſſent, reſponſum ſuum in ore Magiſtri Johannis Bedefordenſis Archidiaconi communiter poſuerunt. Qui veniens in praeſentia Magiſtri Ottonis, per haec verba reſpondit: Domine, iſta quae nobis proponitis, Regem Angliae ſpecialiter tangunt, generaliter vero omnes Eccleſiarum patronos Regni: tangunt Archiepiſcopos, et eorum Suffraganeos, nec non innumeros Angliae Praelatos. Cum ergo Rex propter infirmitatem, et Archiepiſcopi nonnulli et Epiſcopi, et alii Eccleſiarum Praelati ſunt abſentes, in eorum abſentia vobis reſpondere non poſſumus, nec debemus: quia ſi id facere praeſumeremus, in praejudicium omnium abſentium fieret Praelatorum. Et his dictis, venit Johannes Mareſchallus, et alii nuntii Regis, ad omnes Praelatos, qui de Rege Baronias tenebant in capite, deſtinati: diſtricte inhibentes, ne Laicum feudum ſuum Romanae Eccleſiae obligarent, unde a ſervitio ſibi debito privaretur. (A juſt and prudent action in the King, to preſerve the old Rights of his Crown, Kingdom, againſt all Papal and Prelatical Uſarpations.) Haec autem cum Magiſter Otto intellexiſſet, ſtatuit his qui aderant diem ibi in media quadrageſima, dum ipſe procuraret Regis adventum & abſentium Praelatorum, ut tunc negotium ſortiretur effectum. Sed illi abſque Regis et aliorum, qui abſentes erant, aſſenſu, praefixum diem admittere noluerunt: unde ſinguli ad propria ſunt reverſi. And ſo by delayes defeated this Papal deſign in England.

The like propoſals the Pope by his Legate made to the King and Biſhops of France, at the ſame time, thus related by Mat. Paris, and pertinent to our Hiſtory.

HOc eodem tempore venit Magiſter Romanus ad partes Gallicanas, a DominoMat. Paris Hiſt. Angl. p. 317. Papa miſſus ut ibi Legationis officio fungeretur. Quo cum perveniſſet, fecit convocare Regem Francorum, cum Archiepiſcopis, Epiſcopis, & Clero Gallicano ad Concilium, cum Comite Tholoſano; pro quo ſpecialiter ad partes illas miſſus fuerat, ſicut ſequens relatio declarabit. Convenerunt igitur ad Bituricam Civitatem ad Concilium, Lugdunenſis, Remenſis, Rothomagenſis, Thuronenſis, Bithuricenſis, Anxianenſis Archiepiſcopi: Burdegalenſis vero Romae fuit, & Narbonenſis Eccleſia vacabat. Convenerunt igitur novem provinciarum, Suffraganei circiter centum, cum Abbatibus, & Prioribus, & ſingulorum procuratoribus Capitulorum, mandatum ſummi Pontificis audituri. Sed quoniam Lugdunenſis Archiepiſcopus vendicabat ſibi primatiam ſuper Archiepiſcopum Senonenſem, & Rothomagenſis ſuper Bithuricenſem, Anxianenſem, Narbonenſem, & eorum Suffraganeos; timebatur de diſcordia, & ideo non fuit ſeſſum ut in Concilio, ſed quaſi in Concilio. Quibus ſedentibus, & lectis in publico Legationis Literis, (to divert them from this buſineſſe) apparuerunt Comes Tholoſanus ex una parte, & Simon de Monte forti ex altera; qui petiit ſibi reſtitui terram Reimundi Comitis Tholoſani, quam Dominus Papa & Rex Francorum Philippus ſibi & Patri ſuo contulerunt, exhibens ſupra donatione facta utriuſque, Papae ſcilicet & Regis, munimenta. Cumque hinc inde fuiſſet plurimum altercatum; (about this private buſineſſe) praecepit Archiepiſcopis ſingulis Legatus tunc praeſentibus, ut convocatis ſeorſum unuſquiſque Suffraganeis, cum eis deliberarent ſuper negotio praefato, & traderent Legato conſilium ſuum redactum in ſcripto. Quo facto, Legatus excommunicavit omnes qui ſuper hoc ſua conſilia revelarent; dicens ſe ea velle Domino Papae ſignificare, & Francorum Regioſtendere.

POſt haec, Legatus dedit in dolo procuratoribus Capitulorum licentiam ad propriaMat. Paris, Ibidem. revertendi, retentis tantum Archiepiſcopis, Epiſcopis, & Abbatibus, & ſimplicibus Praelatis. Unde non immerito timuerunt, ne procurata eorum abſentia, qui majoris prudentiae erant & experientiae, prae multitudine potentiores ad contradicendum, aliquid ſtatueretur in praejudicium abſentium Praelatorum. Quocirca dicti procuratores, poſt deliberationem diutinam, miſerunt ad Legatum procuratores Metropolitanarum Eccleſiarum, qui coram eo ſic allegaverunt: Domine, audivimus quod habetis Literas ſpeciales a Curia Romana, de exhibendis praebendis in omnibus Eccleſiis Conventualibus, ſive Cathedralibus. Quocirca multum miramur, quod non in hoc Concilio propoſuiſtis eas nobis audientibus, quos ſpecialiter tangunt. Unde rogamus in Domino, ne iſtud ſcandalum oriatur per vos in Eccleſia Gallicana, ſcientes quod ſine maximo ſcandalo et inaeſtimabili damno, non poſſet hic ad effectum perduci. Quia eſto quod aliquis aſſentiret, nullus eſſet ejus aſſenſus in rebus quae omnes tangunt, cum fere omnes majores, et generaliter omnes ſubditi, necnon et ipſe Rex, et omnes Principes parati ſunt contradicere, et reſiſtere uſque ad Capitis Nota.expoſitionem, et omnis honoris privationem, praeſertim cum videatur imminere propter hoc ſcandalum, ſubverſio Regni et Eccleſiae generalis. Ratio autem noſtri timoris eſt, quod cum caeteris Regnis non habuiſtis ſermonem; et quibuſdam Epiſcopis praecepiſtis et Abbatibus, ut cum praebendae vacaverint, ad opus Domini Papae reſervarent.

HIs auditis, cum niteretur Legatus perſuadere ut omnes conſentirent, oſtendit Mat. Paris Hiſt. Angl. p. 318.tunc primo Domini Papae authenticum, in quo exegit a ſingulis Eccleſiis Cathedralibus duas praedendas, unam a Capitulo, et alteram ab Epiſcopo. Et in Coenobiis ſimiliter, ubi ſunt diverſae portiones, Abbatis ſcilicet et Conventus, duas exegit praebendas, unam ab Abbate, et aliam a Conventu; aequali facta diſtributione bonorum ſuorum a Conventibus, quantum pertinet ad unum Monachum, (ſicut ipſe interpretatus fuerat Legatus) et ab Abbate tantundem. Tunc allegavit commoda, quae poſſent inde provenire, illud videlicet, quod amoveretur ſcandalum a Romana Eccleſia, quae mater eſt omnium Eccleſiarum, concupiſcentia ſcilicet, quae radir eſt omnium malorum, cum nullus pro aliquo negotio in Curia Romana faciendo aliquid offerret, vel aliquis oblata reciperet. (A very prevailing argument to redeem, expiate one Symoney and Extortion, by and with another:) To which this memorable anſwer was returned.