Vindication of Ecclesiastical Volume 3, Volume 2 · Book · Chapter 1 · Document 72 – Document 73
REX M. de Pateſhull, & ſociis ſuis Juſticariis …tineraturis in Comitatibus Eborum,Clauſ. 11 H. 3. m. 8. intus. Lanc. Weſtmeſt. Northumberl. & Cumberl. ſalutem. Sciatis, quod Venerabilis Pater S. Cantuarienſis Archiepiſcopus conceſſit, quod Juramenta praeſtentur coram Juſticiariis noſtris Itinerantibus, ab inſtanti Adventu Domini, uſque ad vigiliam ſancti Thomae Apoſtoli, & a Principio Septuag. uſque ad Dominicam qua cantatur. Iſti ſunt dies; videlicet in Aſſiſis ultimae praeſentationis, de morte Anteceſſorum, Novae diſſ. de magna Aſſiſa, & de Inquiſitionibus quae emergent, de terris, ſicut plenius vobis conſtabit ex inſpectione Literarum Domini Cant. quas inde vobis mittimus. Rogavimus autem Venerabilem Patrem W. Eborum Archiepiſcopum, per Literas noſtras, quas vobis mittimus ei porrigendas, quatenus concedens Juramenta in conſimilibus cauſis praeſtari infra praecinctum ſuum uſque ad praefat…m Terminum, Literas ſuas Patentes conſimiles Literis Domini Cant. vobis inde habere faciat: ut autem liberius & facilius hoc velit facere, mittimus ei Literas noſtras Patentes quas fieri fecimus Domino Cantuarienſi; proteſtantes, quod poſt terminum praefatum conceſſio praedicta ab eo nobis facta non poterit trahi in conſequentiam. Vobis igitur Mandamus, quod cum praedictus Archiepiſcopus hoc nobis conceſſerit, & Literas ſuas Patentes nobis habere fecerit Itiner. Juſticiar. noſtris in dictis Com. qui ſubſunt Juriſdictioni praedict. Cant. Archiepiſcopi uſque, ad praefatum Terminum, ſi opus fuerit continuetis ſollicitudine & prudentia folita, quod non dubitamus vos eſſe facturos, negotiis noſtris expediendis ad commodum & honorem noſtrum intendentes. Teſte meipſo apud West monaſterium tertio die Novembris.
The King of France, by reaſon of the differences with King Henry, interrupted the free paſſage and return of his Meſſengers to and from Rome, which Pope Gregory the 9th. (then newly elected Pope) like*Here p. 369. his predeceſſor by this Bull (extant under his ſeal) directed to the French Biſhops, endeavoured to remove, as very prejudicial to his See, by their mediation to the French King.
GREGORIVS Epiſcopus ſervus ſervorum Dei, Venerabilibus fratribusAn. 11 H. 3. Atrebaten. & Ambranen. Epiſcopis ſalutem & Apoſtolicam benedictionem. Cum Eccleſia Romana ſit mater omnium Chriſti fidelium generalis, cunctis ad eam liber & ſecurus eſſe debet acceſſus, quia ſi non permitteretur a filiis viſitari, licet alii graviter laederentur, totaliter tamen in eam injuria redundaret. Unde licet inter Chariſſimos in Chriſto filios noſtros, Francorum & H. Anglorum Reges Illuſtres, inimico ſuper ſeminante Zizania, materia videatur diſcordiae pullulare, nequaquam tamen Nuntios dicti Regis Anglorum vel alios Anglicos ad ſedem Apoſtolicam venientes, vel redeuntes ab eo, memoratus Francorum Rex praepedire debet, aut pati etiam ab aliis praepediri, ſi a noſtri vult injuria, ſicut convenit, abſtinere; praeſertim cum in omnes illos qui accedentes ad ſedem Apoſtolicam, vel recedentes ab ea capere vel ſpoliare praeſumpſerint, lata ſit excommunicationis ſententia generalis. Quare vos eundem Regem per literas noſtras rogavimus, mounimus, & hortati ſumus attente, ut prudenter attendens, quod non expedit ut illius occaſione vos provocet: Nuntios ejuſdem Regis Anglorum, & quoſlibet alios Anglicos per Regnum Franciae ad ſedem Apoſtolicam accedere, vel ab ipſa recedere libere ac ſecure permittat, ita quod ipſius cognoſcentes devotionis affectum, grata ſibi ex hoc debeamus viciſſitudini reſpondere. Quocirca fraternitati veſtrae per Apoſtolica ſcripta mandamus, quatenus ipſum ad id moveatis attentius & efficaciter inducatis. Dat Lateran. 2. Ids. Maii Pontificatus noſtri primo. The Leaden Bull hereto affixed hath this inſcription; Gregorius Papa Nonus.
Pope Gregory the 9. newly ſettled in his See, to promote his Antichriſtian malicious deſigns againſt the Emperour Fredrick, under a ſacred pretence of zeal to reſcue the holy land from the Saracens; ſet his inſtruments on work in all places to perſwade all ſorts of people to take the Croſſe upon them for this holy war, thus related by our Hiſtorians.