Works Volume 4, Chapter 6
CAP. VI.
Teſtimonia Antiquorum de Confirmatione.
SECT. I.
Locus Irenaei de Valentinianis. Fragmentum Theodoti, Locus Theophili Antiochem, Tertulliani. De differendâ Confirmatione Conſilium Caſſandri. Jus Canonicum, Catechiſmus Romanus. Tertulliani alia duo loca.
§. 1. HIS igitur ſic ſtabilitis, non pigebit Cornelii de Novatiano lucidiſſimis verbis, modò allatis & ab offuciis omnibus liberatis, alia nonnulla profundae antiquitatis Teſtimonia adjeciſſe, ſeu potius à nebulis, aut caligine, quibus nativa ipſorum vis offundi, & obſcurari poſſe putatur, vindicaſſe, ut extra omne dubium ponatur, Confirmationem, ſeu Epiſcopalem, per manus impoſitionem, Benedictionem, licet inter Sacramenta à Chriſto inſtituta, aut foreign, ut *Reſpon. ad Germ. c. 7.Hieremias Patriarcha Conſtant. nobiſcum agnovi…, non numeretur; eſſe tamen, ſi non foreign, ut ille exiſtimat, foreign, ex Chriſti diſcipulis receptum, ſaltem à celebri ipſorum praxi, Act. 8. deductum ritum in Eccleſiâ Chriſti, omni ferè aevo, Graecis, La…iniſque notiſſimum.
§. 2. Eâ certè hic teſtimoniorum penuria non laboramus, ut Haereticorum nominibus locupletari Album noſtrum neceſſe ſit; Non pigebit tamen Valentini Archibaeretici, primo naſcentis Eccleſiae mane, caetus ſuos ſegreges congregantis, & quae à Catholicis didiciſſet, ad characterem ſuum transformantis, & intervertentis meminiſſe.
§. 3. Apud eum certè, & ſectatores ejus, ut ex *Lib. 1. c. 18.Irenaeo perſpicimus, ſicut baptiſmi, ita & foreign mentio, †P. 106. C.baptiſmi quidem ad poenitentiam, foreign ad perfectionem. aP. 108. B.foreign, qui verò, inquit, ſic initiatus aut perfectus eſt, reſpondet, inter alia, foreign, &c. Confirmatus & redemptus ſum. Statimque additur, *Ibid.foreign, tum eum qui initiatus aut perfectus eſt Opobalſamo inungunt, foreign, hoc enim unguentum fragrantiae illius quae omnia exſuperat, typum eſſe affirmant. foreign. Quidam eorum oleum & aquam unà permixta in initiatorum caput injiciunt, Hi autem ipſi etiam balſamo inungunt.
§. 4. Vides hic Confirmationis nomen, unguenti uſum, nec olei tantum aquae mixti, quod ad baptiſmum reſpexiſſe putes, ſed &, quo inungebantur, opobalſami.
§. 5. His certè alia quam multa confundi fateor, nec enim apud haereticos quicquam foreign, ſincerum aut incorruptum expectabis, quorum illud ſemper ingenium fuit, ut quae ab Apoſtolis aut Apoſtolicis viris tradita perceperint, multis indies ex penu ſuo petitis cumulent & offundant.
§. 6. Sic certè quae de Ʋnctione in extremis iidem philoſophantur (foreign, Oleum, *Ibid. …inquit, aquae immixtum, ut & alii opobalſamum, in caput morituri in…ciunt) pálam eſt à Jacobo petita eſſe, ad ſuum interim characterem ſtatim efformata, cum illud factum addunt, non ut, cum Jacobo, infirmum ad ſanitatem reſtituant (foreign, Jam. 5.15.) ſed foreign, &c. ut qui in exitu has invocationum formas acceperint, à ſuperioribus poteſtatibus & principatibus apprehendi & teneri nequeant.
§. 7. Ex eadem, fateor, Scholâ Theodotus prodiit, cujus Eclogas, ut foreign, Orientalis quae dicebatur doctrinae ſpicilegia, nobis Clemens Alexandrinus cuſtodivit ad calcem L. 8. Strom. inſpiciendus. Illius verba non verebor aſcribere▪ cum ſint adeò profundae antiquitatis fragmenta, *Vid. Clem▪ Alex. ſtr. l. … ▪foreign, ipſius Valentini haereſiarchae temporibus nata, nec haereſin, aut foreign quoviſmodo ſapiant.
§. 8. Ea quidem codices ſic legunt, foreign.
§. 9. Nullus hic dubitandi locus eſt, quin librariorum mendâ vox foreign abundet, aut pro foreign reponatur, ſic ut legendum ſit, non foreign ſed aut foreign, aut foreign, & locus integer ſic reddendus, Panis enim & oleum vi aut potentiâ nominis (Chriſti) ſanctificantur, quae quidem eadem, ſecundum id quod apparet manentia, quae accepta ſunt, potentiâ tamen, aut quod ad potentiam attine…, in ſpiritualem potentiam tranſmutantur. Sic & aqua, & cum exorcizetur, & cùm baptiſma fiat, non tantùm illud quod pejus eſt retinet, ſed & ſanctificationem aſſumit.
§. 10. Vides hic panem, oleum, aquam pariter diſponi, tria quidem eorum quae per conſecrationem in ſpirituales potentias mutantur, inſigniſſima exempla, nec magis cum pane, oleum, quàm cum oleo aquam baptiſmalem confundi, totidem quippe ſacrorum rituum elementa, quae per invocationem nominis divini ad uſus Eccleſiae ſanctificabantur, ut omnibus notiſſima, memorari▪
§. 11. Quod verò hic Theodotus affirmat, Eccleſiaſtici planè numiſmatis eſſe, nemini dubium erit, qui Cyrilli Hieroſolymitani locum planè gemellum contulerit, foreign— Quemadmodum panis poſt invocationem, non jam ſimplex panis eſt, ſic & ſanctum hoc unguentum, non jam nudum & ſimplex ung…entum eſt, ſed chariſma Chriſti. Sed iſta in praecurſum & tanquam ex abundanti.
§. 12. His igitur ſepoſitis, agmen qui ducat non indignus cenſebitur (qui circa annum 170 floruit) Theophilus Antiochenus, l. 1. ad Antolycum, P. 77. … ▪ubi ab hoc ipſo Chriſmatis uſu Chriſtianorum nomen deducendum ſtatuit, foreign, Nos igitur hujus rei gratiâ Chriſtiani vocamur, quod divino oleo perfundimur. Ejuſque imaginem ab Athletis petit, foreign; Quis mortalium eſt qui vel ingreditur in hanc vitam, vel certat in arenâ, & non oleo inungitur? Duplex inter homines Ʋnctionis uſus, una recens natis, altera athletis adhibita, ut & in Eccleſiâ ſuam Baptiſmus (regenerationis ritus) Ʋnctionem habet, ſuam Confirmatio, quâ ad foreign roboramur.
§. 13. Huic poſt paucos annos ſuccedaneus Tertullianus qui ſub finem ſecundi, & initio Tertii ſaeculi ſcripſit. Et primùm libet celebrem l. de baptiſmo locum huc adduxiſſe, ubi poſt mentionem benedictae unctionis, quâ egreſſi de lavacro perungimur (aliaque de baptiſmo adjecta cap. 7.) initio cap. 8. ſequitur, De hinc manus imponitur per benedictionem, advocans & invitans Spiritum Sanctum.] Cùm enim haec ità diſtinctè & ſeparatim ponantur, prius in 7. poſterius in 8. capite (certè non continentur, & uno ſpiritu) ut tradit *P. 129.Dallaeus) ut ad unicum baptiſmum referri nulla jam (ſi cum antedictis conferatur) probabilitas ſuadeat, nedum cogat neceſſitas, cùm manuum Impoſitio Columbae ex arcâ dimiſſae hîc comparetur, quae poſt aquas diluvii, poſt baptiſmum mundi, pacem terris annuntiavit, cum diſſimile veri non ſit, de adultorum per *Dandi habet jus ſummus ſacerdos, qui Epiſcopus eſt, c. 17.Epiſcopum baptizatione, aut ſaltem per †De hinc Presbyteri, & Diaconi, non tamen ſine Epiſcopi authoritate. Ib.Presbyterum aut Diaconum, in praeſentiâ ejus, ſermonem eſſe; Nil noſtrae cauſae officit, ſi ſimul ſemelque, ſine ullâ ſpatii intercapedine, manus impoſitionem, cum benedictione Epiſcopali, baptiſmum ſecutam eſſe agnoſcamus, idque ex verbis illis [Emergenti, inquit, de Lavacro, Columba Sancti Spiritus advolat] concludi. Illud tantummodò ex praedictis repeto, nullum de identitate argumentum, ex eo quod ſimul adhiberentur, duci poſſe, ni etiam Euchariſtiae ſacramentum, quoties recens baptizatis communicabatur, cum baptiſmo confundi, aut ejus ſeu Ceremoniam, ſeu partem fuiſſe credamus.
§. 14. Aliam interim adultorum, aliam in infantiâ baptizatorum rationem eſſe nemo neſcit; illi enim nonniſi poſt Catecheſin praeviam, & anteactae vitae poenitentiam, ad ſacrum fontem admittuntur, Hos verò Presbyter, aut fortè Diaconus tingit, dein, cùm adoleſcere caeperint, foreign imbuit, tandemque ad Epiſcopum adducit, ut ſpiritum fidelibus à Chriſto promiſſum ex invocatione ejus recipiant.
§. 15. Quod ſi in Romanâ Eccleſiâ minus diligenter obſervatum ſit, Confirmatorio Chriſtmate, ex vi antiquae conſuetudinis ad baptiſmum ſtatim accedente, aequum eſt, ut mitiſſimus, & ſapientiſſimus Georgius Caſſander, Conſult. de pac. c. 9. de Confir.pietatis non minus, quàm pacis amator unicus, audiatur, qui de Confirmationis Tempore fateri non veretur, non diſpliciturum bonis viris, ſi ejus uſus ad aetatem paulò adultiorem differatur, Quod quamvis, inquit, praeter antiquae Eccleſiae conſuetudinem ſit (in quâ ad baptiſmum ſtatim, ſi fieri poterat, Confirmatio ſacri Chriſmatis accedebat) tamen exemplo non prorſus caret, Nam & corporis & ſanguinis Dominici Communio, haud ſecus utrique Baptiſmi & Confirmationis Sacramento adjungebatur, quae & ipſa corporis & ſanguinis Domini ut illa Chriſmatis, Confirmatio dicta fuit, ad quam tamen Dominici corporis & ſanguinis Confirmationem, nunc Communi Eccleſiae conſenſu in Eccleſiis potiſſimùm Latinis, non niſi adultiore aetate pueros admitti videmus, quod quò minus in Confirmationis quo que Sacramento obſervetur, nihil prohibet, imò ſuadent non pauca, quae ibi ſubjungit vir optimus.
§. 16. Quin & hoc ipſum Jure *Decret. par. 3▪ Diſt. 5. c. 6. & 7.Canonico cautum eſt, ut ſcil. Confirmandus ſit perfectae aetatis, ut moneatur prius Confeſſionem facere, ut ſit jejunus, &c. Catechiſmus Romanus duodecimur… annum expectandum ſuadet, & inſuper monet, non ſolum fidem, & pietatem adferre Confirmandos, ſed graviora etiam peccata ex animo dolere, peccata confiteri, jejunia & alia pietatis opera ſuſcipere, quae non niſi ab adultis praeſtari poſſunt.
§. 17. Ab hoc igitur (ſi cui hic aqua haereat, aut dubitandi locus ſubſit) ad alia ejuſdem Tertulliani dicta progredior, notiſſimum imprimis illud in Lib. de Reſurr. Carnis. Cap. 8. ubi cum de baptiſmo haec tria diſertè ponantur, Caro abluitur, Caro ungitur, Caro ſignatur, quae omnia baptiſmo competere agnoſcimus, ſequitur, Caro manus impoſitione adumbratur, ut & anima Spiritu illuminetur, Caro corpore & ſanguine Chriſti veſcitur, &c. Ubi diſtinctè proponuntur haec tria, Baptiſmus, Confirmatio, & Euchariſtia. Ut & Lib. de Praeſcription. Cap. 36. …qua ſignat, Spiritu ſancto veſtit, Euchariſtiâ paſcit. Cùm tamen Cap. 40. ubi de Diabolo veritatem intervertente, ipſaſque res Sacramentorum divinorum in Idolorum myſteriis aemulato, ſermo eſt, duo tantum ſub Sacramentorum titulo, Baptiſmum, & Euchariſtiam proponat [& ipſe quoſdam, ait, utique credentes, & fideles ſuos expiationem delictorum de Lavacro repromittit, & ſic adhuc initiat Mithrae, ſignat illic in frontibus milites ſuos (quibus omnibus Baptiſmum, ut in dicto de Reſurrect. loco reſpexit) dein (nullâ manuum impoſitionis mentione factâ) celebrat & panis oblationem.
SECT. II.
Loca duo Cypriani. Exceptiones Dallaei refutantur. Gratiae incrementa fidelibus promiſſa. Alia duo Cypriani loca.
§. 1. POST Tertullianum, Cyprianus, Cornelio ſuppar, adjici poterit. Et primò quod Ep. 2… ad Donatum obſcurius dictum eſt, ſed ad hunc Confirmationis ritum, ut à baptiſmo diviſum, reſpexiſſe videtur, hic apponatur. Quantus, inquit, hic animi potentatus, quanta vis eſt? Non tantum ipſum eſſe ſubſtractum pernicioſis contactibus mundi, ut quis expiatus & purus (clarè haec ad baptiſmum reſpiciunt) nullâ incurſantis inimici labe capiatur, ſed & adhuc majorem & fortiorem viribus fieri (in Confirmatione ſcilicet) ut in omnem Adverſarii graſſantem exercitum, imperioſo jure dominetur. At iſta in praecurſum poſita ſunt.
§. 2. Conſulatur autem praecipuè inſignis locus Ep. 73. ad Jubaianum, ubi ſi non ex adverſariorum Cypriani objectione, certè ex ipſius reſponſione, eâque ab *De Baptiſ. l. 3. c. 19.Auguſtino approbatâ, manifeſtum redditur, Eam Apoſtolicarum manuum Impoſitionem, ſaltem ex iſtorum Patrum ſententiâ, ad Confirmationem, nec quovis modo ad Baptiſmum pertinuiſſe.
§. 3. Dicunt, inquit, quidam de iis (qui contra rebaptizationem diſputabant) qui de Samariâ baptizati fuerant, advenientibus Apoſtolis, Petro & Johanne, tantum ſuper eos manum impoſitam eſſe, ut accipere…t ſpiritum ſanctum, rebaptizatos autem non eſſe] Adductus ſanè locus, ut rebaptizationem oppugnaret, & morem Eccleſiae, quo ab haereticis baptizatos recipiebant, ſtabiliret; At & illud obiter pronunciatum tantum ſuper illos manum impoſitam eſſe, ut ſpiritum reciperent.
§. 4. Verùm non permittit Cyprianus hoc Apoſtolorum exemplum ad ritum illum Eccleſiaſticum, recipiendi eos qui ab haereticis baptizantur, accommodari, ac proinde non de eo, ut de baptiſmi ritu, ſed de Confirmatione omnino loqui cenſendus eſt, ſuis iſtis ad Jubaianum verbis, Locum iſtum, Frater chariſſime, ad praeſentem cauſam videmus non omninò pertinere, Illi enim qui in Samariâ crediderunt, fide verâ crediderant, & intus in Eccleſiâ, quae una eſt— baptizati erant, & idcirco, quia legitimum & Eccleſiaſticum baptiſmum conſecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, ſed tantummodò quod deerat, id à Petro & Johanne factum eſſe, ut oratione pro iis habitâ, & manu impoſitâ, invocaretur & infunderetur ſuper eos Spiritus ſanctus. Quod, inquit, nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Eccleſiâ baptizantur, Praepoſitis Eccleſiae offerantur, & per noſtram Orationem ac Manus impoſitionem Spiritum ſanctum conſequantur, & ſignaculo Dominico conſummentur.]
§. 5. Hic palam Cyprianus affirmat, & dilucidè, ut vix potuerit magis, hunc Confirmationis ritum in Eccleſiam ab iſtâ Apoſtolorum praxi deductum, eumque & manuum impoſitione, & conſignatione celebrari ſolitum fuiſſe.
§. 6. Quod enim doctiſſimus *P. 155.Dallaeus ex voce [deerat] lucrari ſe poſſe ſperat, totus, ni me animus fallat, fruſtra eſt; Illos, inquit, intelligit Cyprianus, quorum baptiſmo aliquid defuiſſet, ut qui vel à Presbyteris cùm adeſſet Epiſcopus, baptizati erant, aut qui à viro Laico, aut ſi fortè à Diacono, baptiſmum receperant, ut à Philippo Samaritani.] At non dixit Cyprianus [quorum baptiſmo aliquid defuiſſet,] ſed è contra, de Legitimum & Eccleſiaſticum baptiſmum conſecutis diſertè loquitur, nec igitur de iis quorum baptiſmo aliquid deerat. Is enim eſt legitimus Baptiſmus, cui nihil, quod leges Eccleſiaſticae ad Baptiſmum ritè celebrandum praecipiunt, deeſt.
§. 7. Quid Samaritanis à Philippo baptizatis defuit, ſatis explicitè pronuntiavit Cyprianus, nempe ut oratione pro iis habitâ, & manu impoſitâ, invocaretur & infunderetur ſuper eos Spiritus ſanctus. Hoc, verò nuſquam ab Apoſtolis, niſi in baptiſmo praeſtitum affirmare, illud eſt, quod Dialectici foreign appellant, ipſum ſcil. foreign, inidoneum planè ut ſe, multò magis ut aliud quicquam ſtabiliat, & (ſi quid video) Univerſae Oeconomiae Apoſtolicae contrarium.
§. 8. Illis nihil frequentius, quàm fidelibus, & prius baptizatis, locupletiorem ſpiritus largitionem precibus impetrare, ex vi promiſſi Divini, Joh. 7.38. quo foreign (credentes ſc. in Chriſtum) foreign dicuntur. Haec Spiritus ſancti dona (ſub Apoſtolis miraculoſa) divinaeque (etiam tùm foreign illae non amplius in Eccleſiâ utiles erant) Gratiae incrementa non negabit, ſat ſcio, vir Doctiſſimus. Aſt quae fidelibus tantum promittebantur, in baptiſmo non dabantur, nec enim omnes ab Apoſtolis ipſis baptizati, Linguarum donis, & foreign imbuebantur. Reſtat igitur ut Benedictio Apoſtolica per manuum impoſitionem iis deeſſe potuerit, qui prius fuerant in genere baptiſmi perfecti, i. e. quorum baptiſmo nihil defuiſſet, & quod hoc fit ſignaculo Dominico conſummari, nemo, crediderim, ambiget, qui nullo praejudicio abreptus, nullis partium ſtudiis addictus (quod de ſe Dallaeus conſtanter profitetur) rem ipſam ab origine recenſuerit.
§. 9. His & illa accenſenda ſunt Ep. 70. ubi ſic de Ʋnctione à Baptiſmo diſtinctâ dilucidè pronuntiat.P. 239. Poſtquam enim de iis quae ad baptiſmum attinebant, latè diſſeruiſſet, de Aquae ſanctificatione, & mundatione à Sacerdote facta, de remiſſione peccatorum à baptizante data, de Interrogatione, quae in baptiſmo fit, Dein addit, Ʋngi quoque neceſſe eſt eum qui baptizatus ſit, ut accepto chriſmate, i. e. Ʋnctione, eſſe unctus Dei, & habere in ſe Gratiam Chriſti poſſit. Quibus peractis tandem ad Euchariſtiam procedit, Porrò autem, inquit, Euchariſtia, & unde baptizati unguntur oleum in altari ſanctificatur, ſanctificare autem non potuit oleum creaturam, qui nec altare habuit, nec Eccleſiam. Ʋnde nec Ʋnctio ſpiritualis apud haereticos poſſit eſſe, quando conſtet oleum ſanctificari & Euchariſtiam fieri apud illos omnino non poſſe.] Vides Chriſmationem à Baptiſmo, ut Euchariſtiam ab utroque ſejungi.
§. 10. Sic, Ep. 74. Non per manus impoſitionem quis naſcitur, quando accipit Spiritum ſanctum, P. 3. Col. 2.ſed in Baptiſmo, ut ſpiritum natus accipiat, Sicut in primo homine Adam factum eſt, ante enim Deus eum plaſmavit, & tunc inſufflavit in faciem ejus flatum vit…, nec enim poteſt accipi ſpiritus, niſi prius fuerit qui accipiat. Ecce per Baptiſmum prius naſcitur, quàm Spiritum jam natus, ex manuum impoſitione, accipiat.
SECT. III.
Optati verba Examinantur. Oleum Peecatoris apud Pſalmiſtam. Objectio Dallaei. Reſponſio. Myſteri… baptiſmatis. foreign. Cyrillus Optato concinit. Verba Mat. 3.17. cum Mat. 17.5. non ſunt confundenda. Secundum Dallaei Argumentum. Tertium. Alter Optati locus. Dallaei obſervatio. Spalatenſis Argumentum ſolvitur.
§. 1. A Cypriano ad Optatum Milevitanum progrediamur, cujus Suffragio liquere affirmat *P. 246.Dallaeus tum Chriſmationem, tum manus impoſitionem baptiſmi partes ac ritus fuiſſe, ad eumque pertinuiſſe. Quàm auſpicatè & feliciter hoc à viro Doctiſſimo pronuntiatum ſit, ipſius Optati verba,Edit. Caſaub. p. 122. contra Parmen. L. 4. teſtentur.
§. 2. Occaſionem ſermonis rectè annotavit Dallaeus, objectionem Donatiſtarum ex iis Pſalmiſtae verbis acceptam, quibus ait, Oleum peccatoris non unget caput meum. Quae quidem ſaepius ad Baptiſmum diſtorta (utpote à *Aug. l. 11. con. Petil. c. 103. & l. 3. c. 33.Petiliano & †Aug. cont. Creſcon. l. 11. c. 24.Creſconio) Auguſtinus fidenter rejicit, & de adulatoribus intelligenda demonſtrat, Optatus verò, licet myſtico ſenſu admiſſo, non de quovis tamen alio, ſed peculiariter de domino Chriſto, non ab homine ſed à Deo Patre uncto, accipienda, contra Donatiſtarum mentem contendit. Deſcendit, inquit, in aquam (Chriſtus) non quod erat quod in Deo mundaretur, ſed venturum oleum aqua debuit antecedere, ad myſteria initianda, & ordinanda, & impleuda baptiſmatis. Lotus, cùm in Johannis manibus haberetur, ſecutus eſt ordo myſterii, & complevit Pater quod rogavit filius, & quod nuntiaverat Spiritus S. Apertum eſt Coelum, Deo Patre ungente, ſpirituale oleum ſtatim in imagine Columbae deſcendit, & inſedit capiti ejus, & perfudit eum, unde caepit dici Chriſtus, quando unctus eſt à Deo Patre. Cui ne manus impoſitio defuiſſe videretur, vox audita eſt Dei de nube dicentis, Hic eſt filius meus de quo benè ſenſi, hunc audite; hoc igitur eſt quod lectum eſt, oleum peceatoris non unget caput meum.
§. 3. Hic iis, quae Chriſto apud Jordanem acciderunt, non unum tantum, ſed tres ſolennes Eccleſiâ ritus adumbrari putavit Optatus, Baptiſmum, Confirmationem ▪ & Ordinationem; Deſcenſu quidem Chriſti in aquam, Baptiſmi in Eccleſiâ Sacramentum; Apertione verò Coeli, ſimul & Columbae deſcenſu, Chriſmatis ſeu Confirmationis ritum; ut & voce Dei de nube dicentis, hic eſt filius meus, de quo benè ſenſi, hunc audite, ſacrorum Ordinum Conceſſionem omninò deſignari.
§. 4. Quod ad primum attinet, Deſcenſu in aquam figuratum eſſe Baptiſmum Chriſtianorum, res ipſa, & diſerta verba [Myſteria initianda, implenda, & ordinanda baptiſmatis] proclamant. Apertio Coeli, & deſcenſus columbae, Confirmationem, utroque & unctionis & impoſitionis Epiſcopalis manus ritu celebratam non obſcure deſignant. Apertio quippe Coeli, Alabaſtri, ſeu unguentarii vaſis reſignationem, aut apertionem referebat: Deſcenſus, obumbratio, inſeſſio columbae ipſiſſimam manus impoſitae imaginem praeſtabant.
§. 5. Nec verò ad aliam quàm Confirmatoriam Ʋnctionem reſpexiſſe Optatum, ſi hinc non pateat, quod poſt apertum Coelum, ſpirituale oleum in imagine columbae deſcendiſſe affirmet, (nullibi enim Ʋnctionem, & manus Impoſitionem, niſi in Confirmatione confaederatas reperimus) id aliunde ex ipſo Optato ſatis innoteſcit, L. 7. *P. 191.Oleum nominant, illum liquorem, qui ex nomine Chriſti conditur, quòd chriſma, poſtquam conditum eſt, nominatur, de quo *P. 193.ſtatim adjicit, confectum jam chriſma cutem conſcientiae mollire, animum innovare, ſedem Spiritui ſancto parare, & *P. 194.tandem eo condiri mores, incendi lumen mentis, ad ſalutem & veram intelligentiam.]
§. 6. Quibus omnibus Confirmationem deſcribi palam eſt, & ab ipſo Spalatenſi, qui Dallaeo in *De Rep. Eccl. l. 5. c. 5.hac materiâ facem praetulit, †Numb. 18.diſertè conceditur.
§. 7. Ultimo verò loco, quod ad vocem Dei attinet de nube dicentis, Hic eſt filius, hunc audite, quâ, inquit Optatus, proviſum eſt, ut non defuiſſe videretur impoſitio manus, eam clariſſimum eſt, verbi praeconium, & ordines commodiſſimè deſcribi. Quid enim aliud eſt in eo Deum complacuiſſe, hunc audiendum ab omnibus, quàm hunc ante alios ad voluntatis divinae revelationem delectum, & miſſum eſſe? Cui miniſtrorum in Eccleſiâ Ordinatio diſertè reſpondet.
§. 8. Haec cùm ita ſint, quae quaeſo probabilis ratio, aut rationis umbra fingi hic poteſt, quà aut cum baptiſmo chriſma, aut cum chriſmate ordinationem, ex Optati ſuffragio, confundi nobis perſuadeatur? Baptizatus eſt Chriſtus, ſi illum audiamus, ab homine, à peccatore à Johanne quippe Baptiſtâ, At oleum peccatoris non unget caput ejus, nec igitur à quovis mortalium ungendus erat: A Baptiſtâ lotus, à Deo Patre ungendus. Et, quod amplius eſt, prius lotus, poſt unctus, Lotus cum in Johannis manibus haberetur, nondum verò, dum in ejus manibus eſſet, unctus, ſed ut Matthaeus, c. 3.26. Cum baptizatus eſſet Jeſus, ſtatim aſcendit ex aquâ, & tunc demùm, ſi Optato credimus, Secutus eſt ordo myſterii, & complevit Pater, &c. apertum eſt coelum Deo patre ungente, planè ut peracto adultorum baptiſmate, Epiſcopus ad chriſmandum procedit, Pater dictus, & Dei Patris imago, ſeu umbra, dum ſic facit.
§. 9. Quid manifeſtius depingi potuit? Omnes certè baptiſmi ceremoniae à Baptiſtâ petendae erant; at Ʋnctio, ſi Optato credimus, à nullo mortalium Chriſto adhibebatur: Concludimus ergo, ex ejus ſententiâ, inter baptiſmi ritus, aut partes, non fuiſſe Ʋnctionem.
§. 10. At, inquit vir *P. 246.Doctiſſimus, Ʋtramque tam unctionem quàm manuum impoſitionem inter ea cenſet Optatus, quae à Domino in baptiſmo ſuo initiata, Ordinata & impleta ſunt. Initiata autem, Ordinata, & impleta tunc à Domino fuiſſe dicit myſteria Baptiſmatis, ſunt ergo, ex eo, & Chriſmatio & Impoſitio manuum baptiſmatis myſteria] Reſpondeo, quicquid Optatus de Myſteriis ſeu initiandis, ſeu ordinandis dixit, peculiariter ad aquam antecedentem pertinere (quae ut per foreign in plurali exprimitur, Heb. 6.2. ſic & hic per myſteria baptiſmatis) non verò ad oleum quod venturum fuit, & quod Aqua antecedere debuit, multò minus ad impoſitionem manuum, quae utique (ſi ipſis Optati verbis credamus) non ſtatim, ſed ex longo, ut mox patebit, intervallo ſequebatur.
§. 11. Certè de Ʋnctione nullus dubitandi locus eſt; nam poſt Lotionem integram Johannis Baptiſtae manibus peractam, ſecuta eſt Ʋnctionis imago, magnum illud Eccleſiaſtici ritus prototypon, apertio Coeli, & ſpirituale oleum in imagine columbae deſcendens, quae cum inſederit capiti ejus, aliqualem, ut diximus, manuum in Confirmatione impoſitionis umbram nobis exhibuit.
§. 12. His plane Cyril. concinit, foreign. Cum ille quidem in fluvio lotus eſſet, ex aquis aſcendit, & Spiritus ſanctus ſubſtantialiter ſuper eum deſcendit, ſimilis ſuper ſui ſimilem requieſcens. Vides baptizatum in Jordane, dein poſt aſcenſum ex fluvio, deſcenſum Spiritus: Quibus ſtatim reſpondent Baptiſmus & Confirmatio, foreign. Et vobis, poſtquam ſimiliter ex aquis Lavacri aſcendiſtis, datum eſt chriſma, quod imaginem gerit illius, quo unctus eſt Chriſtus. foreign— Ʋt Chriſtus poſt baptiſmum, & adventum Spiritus ſancti, egreſſus in praelium devicit adverſarium, ſic & vos poſt ſacrum baptiſma, & Chriſma myſticum, induti armis Sancti ſpiritus adverſus oppoſitam vobis poteſtatem conſiſtitis. Utrobique ut Lavacro ejus Baptiſmus noſter, ſic & deſcenſu ſpiritus Chriſma notatum.
§. 13. At & praeter hanc, non defuit, inquit Optatus, Manus impoſitio (exemplar ejus, non quam in Confirmatione, ſed quam in Ordinatione Miniſtrorum obſervat Eccleſia) verùm haec, ut dixi, ſiqua verbis prolatis vis inſit, è longo intervallo ſuccedanea, cùm in Tabore vox audita ſit de nube dicentis, Hic eſt filius meus de quo benè ſenſi, Hunc audite.
§. 14. Haec enim verba, non ex Mat. 3.17. ſed ex Mat. 17.5. diſertè laudata fuiſſe, ex locorum comparatione clarè patet, praeſertim foreign, nubis obumbrantis, & vocis de nube venientis mentione c. 17.5. additis inſuper in calce, foreign, ipſum audite (ſine quibus Mat. 3. foreign, Coeli aperti & foreign, Vox de coelo reponuntur) ideoque non ad deſcenſus columbae, ſed Transfigurationis in Tabore, ex diutino intervallo ſubſecutae, hiſtoriam pertinere mihi videntur. In quibus ſi rectè calculum poſuimus, ſequetur illicò nullum his ultimis periodi verbis baptiſmatis (imò nec Confirmationis) ritum, aut myſterium, ſed manuum in Ordinatione impoſitionem (cujus viva effigies erat foreign adumbrans nubes) adumbratum eſſe. Haec omnia an *P. 246.Dallaeus adverterit, quia haec tria tam latè diviſa, de induſtria confudit, & Baptiſmum, Confirmationem, Ordinationem, ſingula ſuis reponenda claſſibus ad unicum baptiſmum in Jordane (Mat. 3. deſcriptum) retulit, ipſe viderit.
§. 15. At ſecundò, urget *P. 246.Dallaeus, hinc cerni initiatos, ut loti erant, continuò chriſmatos fuiſſe, nam ſpirituale oleum, inquit Optatus, ſtatim in imagine columbae deſcendit, nunc non niſi multis poſt lotionem annis apud noſtros Latinos inunguntur] Reſpondeo, 1. aliam eſſe adultorum, aliam infantium baptizatorum rationem; infantium baptiſmum non ſtatim, ſed poſt plures annos ſequitur, aut ſaltem ſequi debet Confirmatio, at non ſic adultorum (quorum imaginem in Chriſto nobis depinxit Optatus) eorum enim baptiſmum Confirmatio, ut Confirmationem Euchariſtiae participatio apud antiquos ſtatim ſequebatur.
§. 16. Alia itidem ni fallor hujuſce rei cauſa ſuberat, nimirum quod antiquitùs Baptiſmus publicè ſtatis anni temporibus, & ſolùm in Baſilicâ, ſeu Cathedrali Epiſcopi Eccleſiâ habebatur, quo competentes omnes ex universâ Dioeceſi, illius gratiâ, accedere mos erat. Hinc praeſentiae Epiſcopi frequens mentio, cum de Baptiſmo ſermo incidit, ut & monita illa Greg. Nazianz…ni, aliorumque notiſſima, ne ob itineris taedium ſe à ſacro Lavacro deterreri Catechumeni patiantur. Quibus conſequens eſt (ne ſibi duplex negotium faceſſeret Antiſtes, aut Plebi inferat) ut foreign ad Epiſcopum ſtatim perducti, eâdem fere operâ inſuper confirmarentur.
§. 17. Haec verò ſic ad adultos peculiariter, ſub prima antiquitate, pertinentia, ad poſteriorum ſeculorum infantes trahi nulla neceſſitas cogit. Imo morem iſtum (non ſine ratione, at nec laude) tandem obſoletum fuiſſe nemini ignotum eſt, dum extra ordinem (ut rectè monet Caſſander) quocuuqúe tempore, quocunque loco infantes baptizarentur, nec Epiſcopi ſemper ad manum eſſent, ideoque ſolennis illa cum impoſitione manuum & Chriſmatis conſignatione Confirmatio referri coeperit nonnunquam etiam in adultiorem aetatem, quod, inquit ille, antiquitùs non fiebat.
§. 18. At, & tertio, ſic arguit *Ibid.Dallaeus, Optatum hoc loco ſingulos baptiſmi ſolennes ritus, lotionem, chriſmationem, & manus impoſitionem baptiſmatis myſteria vocare,] Imò deſcenſum in aquam, cùm nihil in Deo eſſet quod mundaretur, ideò tantum Chriſto competiiſſe dicit Optatus, quia venturum oleum aqua debuit antecedere. Quibus verbis (deſcenſus nempe in aquam, & mundationis mentione nec unctionis, nec manus Impoſitionis myſteria ab eo attinguntur, ſed tantum baptiſmatis, ritus ſcil. baptiſmales, quos in baptiſmo Chriſti initiari, ordinari, impleri putavit Optatus, quum Chriſmationem ſpirituali Oleo in imagine Columbae deſcendente, & perfundente eum, manus impoſitionem voce Dei de nube auditâ praefiguratam cenſeret. In re manifeſta pluribus opus non eſt.
§. 19. Eſt & alius *L. 7. p. 193.Optati locus, modò laudatus, quo chriſma animum innovare, & lenem ſedem Spiritui ſancto parare dicitur, ut invitatus, aſperitate fugatâ, libentèr inhabitare dignetur.] Hunc cùm Tertulliano conferri poſtulat *P. 247.Dallaeus, ubi Spiritus ſanctus mannum impoſitione per benedictionem advocari & invitari dictus eſt, at ex hinc nihil ampliùs concludit, quàm Chriſmationem praeceſſiſſe; manus impoſitionem ſecutam eſſe.]
§. 20. Hoc ſi Dallaeo concedatur, nihil aut hypotheſi ejus emolumenti, aut noſtrae detrimenti exurget, nec enim de nudo Ceremoniarum ordine litem cuivis intendimus, nec Ʋnctionem in Confirmatione omnino adhibemus, ſolâ benedictione, manuſque impoſitione contenti. Praecedat ergo, nobis neutiquam refragantibus, quoties adhibetur Chriſmatio, ſequatur impoſitio manuum.
§. 21. Verùm & illud adjicio, nullum planè ex hoc Optati loco, huic obſervationi locum eſſe, cùm Chriſmatio, & manuum impoſitio, quatenus eâ Confirmatio notatur, ejuſdem Eccleſiaſticae inſtitutionis diverſae appellationes ſint, ideoque Optatus de Chriſmatione idem pronuntiâſſe dicendus eſt, quod Tertullianus de manuum Impoſitione affirmavit, eâ ſcil. in Confirmatione adhibitâ invitari & advocari ſpiritum, lenem ſedem Spiritui ſancto parari, ut & condiri mores, lumen mentis incendi, &c.
§. 22. At (licet id Dallaeus omiſit) *De Rep. Eccl. l. 5. c. 5. …. 17.Spalatenſis hinc aliud Argumentum nectendum putavit, Optatum ſcil. contra Donatiſtas diſputantem, Eos muſcarum morientium, qui corrumpunt Ʋnguenti ſuavitatem, titulo notandos exinde oſtendere; quod ad eos ex Catholicis venientes rebaeptizarent, & conſequentèr denuò ungerent, ſi autem Ʋnctio haec eſſet diſtincta à Baptiſmo, ſat, inquit, fuiſſet Optato Donatiſtis objicere, Eos corrumpere Ʋnguentum qui denuò Chriſmate ungerent, At (inquit) ille rebaptizationem ſumpſit, quia Ʋnctio erat pars Baptiſmi, & qui baptiſmum repetebant, neceſſe erat, ut etiam Ʋnctionem repeterent, quae apud Catholicos daretur.]
§. 23. At advertere debuit Inſigniſſimus Archiepiſcopus, Donatiſtarum Schiſma, & Errorem in eo praecipuè poſitum fuiſſe, quod apud Catholicos ſemel baptizatum, & ad ipſos venientem rebaptizarent, cui quidem conſectaneum fuit, ut & eundem, ſi Chriſmationem apud Catholicos adeptus ſit, reungerent. V…rùm illud primarium, reiterati Sacramenti ab ipſo Chriſto inſtituti, piaculum, & ſcandalum, grandius e…at, & adverſus quod Catholici acrius & fervidiùs dimicabant, quàm ſecundarium, & conſectaneum hoc, quod Eccleſiaſticum tantummodo ritum attigit. Nec igitur Optato ſatis fuiſſe ad Donatiſtas oppugnandos, ſi Ʋnctionem ab illis repetitam objiceret, niſi & Baptiſmum reiteratum exprobaret, optimè autem utrumque conjunxiſſe, cum illi utrumque facerent, nec enim accuſandum Bellatorum, ſi, quem opprimere inſtituit hoſtem pluſquam ſatis expugnaverit, ſi quem ſuperaſſe, aut fugaſſe ſuffecerat, captivum inſuper duxerit, victoriamque triumpho ornaverit, ex abundanti. Ea igitur planè cauſa fuit, quòd rebaptizationem ſumeret Optatus, non quia Ʋnctio erat quaſi pars baptiſmi, (quod hypotheſi ſuae acceptum refert Spalatenſis, certè ab Optato non didicit) ſed quia in eo imprimis Donatiſtarum fermentum cerneretur, quod baptiſmum iterarent.
SECT. IV.
Teſtimonium Paciani. Dallaei exceptiones. Obſcuriora Paciani verba ex clarioribus illuſtrata. Agitatio in alvo. Fides pronuba. Objectio Dallaei. Ex alvo matris effundi. Renaſci, & in novitate vitae ambulare. Alter Paciani locus. Alter.
§. 1. POſt Optatum, Pacianus Barcinonenſis in Hiſpania Epiſcopus, ſub finem quarti ſaeculi, ſi placet, audiatur, (qui Chriſmationem inter ſolennes Baptiſmi ritus manifeſtè cenſere *De Confirm. p. 248.Dallaeo viſus eſt) Lavacro, inquit ille, peccata purgantur, Chriſmate Sanctus ſpiritus ſuperfunditur, Ʋtraque verò iſta manu & ore Antiſtitis impetramus, atque ita lotus homo renaſcitur, & innovatur in Chriſto, ut ficutireſurrexit Chriſtus à mortuis, ſic & nos in novitate vitae ambulemus.]
§. 2. Lavacro vides purgationem peccatorum diſtinctè tribui, Chriſmati ſuperfuſionem Spiritus ſancti, utrique totius renaſcentiam, & innovationem in Chriſto, priorem morti, poſteriorem reſurrectioni Chriſti parem, quam ſequitur (utroque hoc ritu ſolenniter obſtricta) in novitate vitae ambulatio. Nec in unum, ſpero, Paciano Judice, compingenda cenſebis, de quibus ille diſertè pronuntiat [utraque.]
§. 3. Alia quidem ſunt, quae his praecurrere, & facem, ſi placet, praeferre voluit Dallaeus. Primò enim, inquit, ipſe Sermonis titulus, qui de baptiſmo eſt, clamat, Quorſum enim haec, ſi non pertinent ad baptiſmum, in eo tractatu agitat, qui de baptiſmo eſt? Tùm ipſe Author in limine praefatur, Aperire deſidero, inquit, qualiter in baptiſmo naſcamur, & qualiter innovemur. Dein multa addit quae baptiſmum manifeſtè reſpiciunt, praecipuè verò ea quibus affirmat nos non ante naſci, quàm ſpiritum acceperimus, ſpiritum porrò Chriſmate in nos ſuperfundi: Denique iſta, de quibus dixit, Chriſtum, ſc. recipere, & naſci] compleri alias negat poſſe, nifi Lavacri, & Chriſmatis, & Antiſtitis Sacramento.] At reſpondeo.
§. 4. Agnoſco quidem, Primò ex Sermone de Baptiſmo haec deſumi, at eo non minus ad Baptizatos, ſeu fideles, quam ad Catechumenos ſeu nondum baptizatos habito, nec quicquam igitur prohibere, quin qui multa in prioribus de baptiſmo deſeruiſſet, haec jam de Confirmatione, adultorum baptiſmati ſtatim ſuperadditâ, adjiceret.
§. 5. Secundò, quae de Lavacri & Chriſmatis, & Antitiſtis Sacramento dixit Pacianus, ea quidem obſcuriora fateor, quàm ut ego huc, injuſſus, adducenda putarem, adducta tamen nequaquam mihi obfutura, qui Confirmationem inter Sacramenta non numero, & per plurale [utraque] diſcernenda contendo, quae per Sacramenti mentionem conjungi nulla neceſſitas cogit. Quin etiam ſubobſcuri, quòd ideo non poſui, Commatis ſenſus, ex clarioribus, quae poſui, dijudicari non difficulter poteſt; ſub Sacramenti quippe foreign, & generali vocabulo, tres ſolennes Eccleſiae ritus comprehendi putes, quorum ſinguli ad conſummandos filios Dei comparati ſunt, Baptiſmum, Confirmationem, & Ordinationem, ſive Antiſtitum Creationem, qui ratione officii, & lavant Catechumenos, & lotos chriſmant. Nec igitur cum Baptiſmo magis confundi Chriſmationem, ſtatues, quam cum Chriſmatione Ordinandorum Conſecrationem.
§. 6. Tertiò nobis extra omne dubium ponitur Spiritum Domini in Baptiſmo dari (nec enim alitèr verum eſſe ex aquâ & ſpiritu baptizari) cujus tamen largioribus rivis homines & in Confirmatione perfundi, & prolui aequè non ambigimus. Sic certè Samaritani à Philippo loti, Spiritu Chriſti rigabantur, quos tamen poſtea ejuſdem Spiritus uberiora fluenta, ab Apoſtolorum manibus manantia inundabant.
§. 7. Haec, ſi quid video, eorum quae in Paciano proceſſerant, & à *P. 248.Dallaeo laudata videas, ipſiſſima ſententia eſt, [Chriſti, inquit, ſemen, i. e. Dei ſpiritus novum hominem alvo matris agitatum, & partu fontis exceptum, manibus Sacerdotis effundit, fide tamen pronuba] Agitatio in alvo matris, ad Catecheſin …ſpexiſſe videtur, fides ad baptiſmum praeparavit, Partus fontis, ipſe baptiſmus fuit, in eo datus eſt Spiritus, Qui verò ſic ex aquâ & ſpiritu baptizatus eſt, novus homo agnoſcitur, & ut totius inſequentis vitae actionibus innovetur, manibus ſacerdotis, aut Antiſtitis, i. e. Epiſcopi effunditur, aut advolvitur, quo dilucid… Confirmatio baptizatorum notatur, ut & iis quae paulo praeceſſerant [veniente deſuper Spiritu Domini, &c. nos viſceribus matris inoleſcere, alvoque ejus effuſos vivificari in Chriſto] ad hanc quippe vivificationem in Chriſto, Nativitati ſpirituali ſuccedaneam benedictionem Antiſtitis utilem imprimis eſſe (etſi Novatoribus aliter viſum) Pacianus certè nullus dubitaverat.
§. 8. At, inquit *P. 249.Dallaeus, tunc naſcimur, cùm alvo Matris effundimur, nec alio Sacramento naſcimur, quàm baptiſmo, *P. 250.nec potuit Pacianus clariùs eloqui, quàm cùm diceret, totus homo renaſcitur, & innovatur in Chriſto: Lavacro ſcil. & Chriſmate innovari, renaſcique totum hominem credidit.]
§. 9. Reſpondeo 1. Ex eo quod tunc naſcitur quis, cum ex alvo matris effunditur, non ſequi, quod cupit Dallaeus: Aliud enim eſt ſimpliciter ex alvo matris effundi, aliud partu fontis exceptum, i. e. jamjam baptizatum, effundi manibus ſacerdotis, eo enim liquidò ſignificatur ad Epiſcopum adductio ejus, qui prius baptizatus eſt. 2. Diſtinguenda ſunt, quae confundit Dallaeus, renaſci, & in novitate vitae ambulare] Renaſcentia, aut (ut poſt Cyprianum alii) Innovatio eſt ipſiſſima ſine dubio in baptiſmo foreign, cujus Lavacro peccata purgantur. At praeter hanc eſt ipſa, poſt vitae Chriſtianae ingreſſum, Mandatorum obſervatio, vel in novitate vitae ambulatio, quam fidelis (fide, inquit Pacianus, pronubâ) in Confirmatione ſolenniter ſpondet, & ad quam felicitèr peragendam largiores ſpiritus rivos baptizato Epiſcopus precatur.
§. 10. Hanc certè Paciani ſententiam fuiſſe palam faciunt verba commatis ultimo, totus homo renaſcitur & innovatur, ut ſicut reſurrexit Chriſtus à mortuis, ſic & nos in novitate vitae ambulemus. Ubi ſine dubio, ut morte Chriſti, baptiſmus, & renaſcentia noſtra notantur (videantur Pſeudoclementis verba modò prolata) ſic & reſurrectione Chriſmatio, & in novitate vitae ambulatio. Ad priorem dabatur in Baptiſmo, Spiritus, Aquae comes, quo purgantur peccata; ad poſteriorem, in Chriſmate ſuperfunditur Spiritus ſanctus, à ſanctitate, quam ingenerat, ſic dictus. Reviſat Dallaeus, niſi diſpliceat, locum integrum, & me forſan verum dixiſſe non diffitebitur.
§. 11. Quibus ſic expoſitis, clariora jam erunt quae ex ejuſdem Paciani Epiſt. 1. Bellarminum adduxiſſe ait *P. 250.Dallaeus, Si ergo & Lavacri & Chriſmatis poteſtas, majorum longè Chariſmatum, ad Epiſcopum inde deſcendit, & ligandi quoque jus adfuit, & ſolvendi] Tres Eccleſiae ritus, Baptiſmus, Confirmatio, & Poenitentia: Et ibidem, An tantùm hoc ſolis Apoſtolis licet? Ergo & baptiza…e ſolis licet, & Spiritum ſanctum dare ſolis, & ſolis Gentium peccata purgare.] Quid clarius? aequè ſcil. diſtingui Baptiſmum à Confirmatione, ac Confirmationem à Poenitenti…. Nec certè nobis obſtat, quae Bellarmino Dallaeus objici poſſe putavit; quibus tamen non immorabor.
§. 12. Sed & *Orthod. p. 130.alibi idem Pacianus, Veſtrae plebi unde ſpiritus, quem non conſignat unctus ſacerdos?] Conſignatio, ut videtur, Spiritum impetrandi ritus, non quod nullus baptiſmo Spiritus promittatur, ſed quod fuſiores hauſtus ſeptemplicis (ut ait Hieronymus) Spiritus in Confirmatione imbibantur.
SECT. V.
Teſtimonia Hieronymi lucidiſſima. Ʋnctiones plures. Poenitentes uncti.
To. 2. c. 4. p. 166.§. 1. HIs adjungatur, ut Paciani, ſic & Damaſi foreign, Hieronymus, in Dialogo inter Orthodoxum & Luciferianum, ubi hanc, ut Eccleſiae univerſae conſuetudinem, & Legem Luciferianus ſuggerit, Orthodoxus libenter agnoſcit. An neſcis, inquit Luciferianus, Eccleſiarum hunc morem eſſe, ut baptizatis poſteà manus imponantur, & ita invocetur Spiritus ſanctus? Exigis ubi ſcriptum eſt? in actibus Apoſtolorum. Etiamſi Scripturae Authoritas non ſubeſſet, totius orbis in hanc partem conſenſus inſtar praecepti obtineret. Nam & multa alia, quae per Traditionem in Eccleſiis obſervantur, authoritatem ſibi ſcriptae Legis uſurpaverunt, &c.] Quibus Orthodoxus reſpondet, Non quidem abnuo hanc eſſe Eccleſiarum conſuetudinem, ut ad eos, qui longè in minoribus urbibus per Pr…sbyteros & Diaconos baptizati ſunt, Epiſcopus ad invocationem ſancti ſpiritus manum impoſiturus excurrat.]
§. 2. Et iterum, Quod ſi quaeris quare in Eccleſiâ baptizatus non niſi per manus Epiſcopi, non accipiat Spiritum ſanctum quem nos aſſerimus in vero baptiſmate tribui, diſce hanc obſervationem ex eâ authoritate deſcendere, quòd poſt aſcenſum Domini Spiritus ſanctus ad Apoſtolos deſcendit. Et multis in locis idem factitatum reperimus ad honorem potius ſacerdotii quàm ad Legis neceſſitatem. Alioqui ſi ad Epiſcopi tantùm imprecationem Spiritus S. defluit, lugendi ſunt qui in viculis—per Presbyteros & Diaconos baptizati, ante dormierunt, quàm ab Epiſcopis inviſerentur.
§. 3. Et cùm illud ſibi objici poſſe praevideret, quòd cùm audiſſent Apoſtoli, Samariam verbum Dei recepiſſe, miſerunt ad eos Petrum & Johannem, qui cùm veniſſent, oraverunt pro iis ut acciperent Spiritum ſanctum, nondum enim acciderat ſuper ullum eorum. Cur id factum ſit, in ſequentibus diſci jubet [Ipſe enim ait, ſed ſolum baptizati erant in nomine Domini Jeſu, Tunc imponebant illis manus & accipiebant Spiritum ſanctum.]
§. 4. Ecce omnia quae Hierarchici, ut dicimur, Britanni de Confirmatione à Baptiſmo divisâ, de Spiritu S. fidelibus per ſolam manuum Epiſcopi impoſitionem dato, &c. philoſophamur, ab Hieronymo Presbytero, Praelatis ante omnes Patres infenſiſſimo, ita liberè conceſſa, ut aliorum teſtimoniis opus non ſit.
§. 5. Quae hic aut Bellarmino de Sacramento chriſmatis Dallaeus objicit, aut Aurelio, de chriſmatis uſu, cum Sirmondo, Dallaeus, nos planè non attingunt, qui nec Confirmationem Sacramenti titulo inſignimus, nec Epiſcopali manuum impoſitioni, & benedictioni, quibus rem totam conficimus, Chriſma foreign adjungimus.
§. 6. Certè quod ad Aurelium attinet, apertiora ſunt Hieronymi verba, à nobis jamdudum recitata, qu…m ut de Chriſmatis, in Baptiſmo, uſu, ſub ejus ſaltem aevo, in quibuſdam Eccleſiis obtinente, dubitari rectè queat. Sed & ante Hieronymum Tertullianus l. *Cap. 7.de Baptiſmo, aliique in eandem ſententiam prius à nobis adducti ſunt
§. 7 At nec argumento à nomine deſumpto evicerit vir Doctiſſimus, ſeu Confirmationem, quam dicimus, ſeu, ſi mavis, Chriſmationem, non niſi inter baptiſmales Ceremonias reponendas eſſe, cùm eundem ritum (unguenti puta, aut chriſmatis) in pluribus officiis ſacris adhibitum fuiſſe, nihil vetet, in Baptiſmo ſcil. in Confirmatione, in Ordinatione, imò & in Poenitentiâ (ut de Extremâ Ʋnctione taceam) ſic tamen ut reliqui ab aliis primariis ritibus appellationem ſortiantur (Baptiſmus à merſione non ab unctione, Ordinatio & Poenitentia ab Ordinatorum & poenitentium, per impoſitionem manuum, receptione, non ab Ʋnctione) Una ſola, inter has, Confirmatio, eaque ex celeberrimo Orientalis Eccleſiae uſu, chriſmationis titulo inſigniatur.
§. 8. Audiatur Hieronymus in loco priùs laudato, Ac ne fortè qui chriſma Baptiſmi perdiderunt, deſperent de chriſmate reparando, ſcriptum eſt enim in Levitico, quòd Leproſus— cùm ad ſacerdotem venerit, mittat ſibi ſ…erdos oleum, &c.] Gemina vides chriſmata, ut Baptiſmi unum, Poenitentiae alterum; nec mirum eſt, ſi & Tertium, Confirmationis, aliquae ſaltem Eccleſiae partes, omni ferè aevo, agnoverint. Loquatur …rum *De Rep. Eccl. l. 5. c. 5. num. 28.Spalatenſis, quem hypotheſi ipſius imprimis faventem facile agniturus eſt Dallaeus; Chriſmate Baptizamus, Chriſmate Confirmamus, Chriſmate Presbyterum, Chriſmate Epiſcopum Ordinamus, Chriſmate & ſigno crucis conſecrantur Campanae, Altaria, Eccleſiae, Calices aequè ac homines.
§. 9. Quid hinc ad adjudicandam Presbyteris Chriſmationem colligi poſſit, prius vidimus, Confectionem chriſmatis Epiſcopis ſolis competere monſtrantes, cùm interim Confecti uſus ad Presbyteros, imò & Diaconos, modò foreign, pertinuerit, ſic quidem dilucidè, verbis modò allatis, pronuntiavit Hieronymus, Chriſmate & juſſione Epiſcopi ſimul poſitis, ſine quibus, inquit, neque Diaconus baptizandi jus habet. Quae verba de Chriſmate ab Epiſcopo confecto, ſine dubio intelligi voluit.
§. 10. Haec an *P. 262.Dallaeus agnoverit, cum Bellarmino de Confirmatione Hieronymianâ diſſerenti, eamque Epiſcopis ſolis ex Hieronymi ſuffragio adjudicanti, Hieronymum ipſum ſtrenuè & fervidè oppoſ…erit, illum non modò ſolis Epiſcopis Chriſmationem non vendicare, contendens, ſed contra, clarè liquidóque ſtatuere Presbyteros aut etiam Diaconos cum chriſmate baptizare] nolo hic penſiculatius indagare.
SECT. VI.
Ambroſii Liber de Sacramentis rejectus à Dallaeo, at à Spalatenſi laudatus. Ejus teſtimonium quàm nobis non infenſum. Liber de Solomone.
§. 1. POſt Hieronymum, Ambroſius conſulendus erat, ex cujus libro de Sacramentis multa *De Rep. Eccl. l. 5. c. 5. n. 19.Spalatenſis, ut ex libro de Solomone unicum (quod & ab Aurelio quoque citatum) Dallaeus adduxit: At illum de Sacramentis adulterinum faetum fuiſſe, à Ro. Coco noſtro fusè demonſtratum ait *P. 267.Dallaeus, cum tamen hunc de Solomone, de quo dubitaſſe Eraſmum fatetur, ipſe adducendum exiſtimet.
§. 2. Nos Criticorum diſceptationibus hic non immiſcebimur, ea interim quae uterque tum Spalatenſi…, cum Dallaeus ex Ambroſio laudavit, nobis nihil officere monſtraturi. Poſt fontem (inquit *C. 2.liber tertius de Sacramentis) ſupereſt ut perfectio fiat, quandò ad Invocationem ſacerdotis Spiritus ſanctus infunditur. Addit itidem hanc Ceremoniam, tanquam ultimam, & totius baptiſmi conſummationem, ac perfectionem, aliis praecedentibus, albae veſtis, lotionis pedum, &c. ſubjici.
§. 3. Nos certè omnia concedimus, nihil inficiamur; nec enim nobis officiet, ſi baptiſmus in genere baptiſmi aut ſacramenti initiationis, ſatis perfectus, aliam adhuc alterius generis perfectionem deſideret, ulteriori ſcil. baptiſmalis profeſſionis Confirmatione, ſimulque Spiritus ſancti fidelibus promiſſi largitione complendus.
§. 4. Haec certè doctrinae noſtrae de Confirmatione ſumma eſt, quam non aliis verbis commodius aut felicius exprimi poſſe putamus, quam quibus author ille, quiſquis eſt, utebatur, Poſt fontem, (ſcil. baptiſmalem, cui Catechumenus immergitur) i. e. poſt baptiſmum omnibus & partibus, & Ceremoniis ſuis abſolutum, rite & legitime miniſtratum, ſupereſt ut (vel ſtatim, vel poſt aliquod intervallum) perfectio fiat, eo ſcil. qui baptizatus eſt, ad Epiſcopum (quem ab Ambroſio, & hoc, quiſquis eſt, ſcriptore, ſacerdotis titulo notari extra dubium eſt; cum hoc ipſo loco Petrus ſacerdos Romanae Eccleſiae dicatur) adducto, ut profeſſionem baptiſmalem firmius conſignet, & per invocationem ejus, ſeu benedictionem, ſpiritus in baptiſmo datus, auctiore jam, & pleniore fluento in Confirmatione infundatur.
§. 5. Verùm addit Clariſſimus Praeſul, poſt eam (Confirmationem) explicatam, pergere adhuc Ambroſium, l. 4. c. 1.2. ipſum baptiſmum conſiderare, Poſt haec ad Sacramentum Euchariſtiae conſiderandum accedere.]
§. 6. Reſpondeo, libris his de Sacramentis nuncupatis, Duo tantum ea, quae à Chriſto inſtituta ſunt Sacramenta tractanda proponi, baptiſmum, ſcil. & Euchariſtiam, Confirmationem non ex inſtituto, ſed obiter tangi, nec igitur mirum eſſe, ſi poſt ejus l. 3. c. 2. factam mentionem, Baptiſmum ipſum conſiderare pergat l. 4. c. 1, 2. Quae ad inſtitutum imprimis pertinebant, ordine ſuo diſponenda erant, & prius baptiſmus, poſterius Euchariſtia tractanda. Quae praeter inſtitutum, foreign, & ex abundanti adjiciuntur, ad ea methodus non pertingit, ſed liberè, ubi occaſio ſeſe obtulerit, cuivis Commati, tanquam in foreign paſſim adjiciuntur.
§. 7. Nulla igitur adhuc Argumenti Umbra, quo Confirmationem, aut Obſignationem baptiſmalis ritus partem eſſe, ex his Ambroſii de Sacramentis verbis vir magnus concluſum putet.
§. 8. Verum Dallaeus, hoc de Sacramentis opere inter apertè ſpuria, Ambroſio abjudicato, non aliud ex libro de Solomone adduxit, quam [Spiritum per Chriſmatis Ʋnctionem à Chriſto dari] Hoc item ſatis commodè ad rem noſtram, cum per Spiritum auctiora Spiritus dona notari clariſſimum ſit, quae non (ut gratis poſtulat Dallaeus) in myſterio initiationis Chriſtianae Catechumenis dari, ſed in Confirmatione recens Baptizatis, ſeu fidelibus adjici, aequè notum eſt, ac quod notiſſimum.
SECT. VII.
Auguſtini primum Teſtimonium. Deſcenſus Columbae in Chriſtum Baptiſmi pars non erat. Secundum, Tertium, Quartum, Quintum, Sextum.
§. 1. AT Ambroſio, cui haec abjudicant Critici, tandem omiſſo, Hieronymo Auguſtinus, ſi placet, adjungatur, de *L. 15. c. 26.Trinitate, cujus haec ſunt verba, Orabant (diſcipuli) ut veniret (Spiritus ſanctus) in eos, quibus manum imponebant, non ipſi eum dabant. Quem morem in ſuis praepoſi…is etiam nunc ſervat Eccleſia.]
§. 2. Quicquid ex hujus loci circumſtantiis concludi contra Romaniſtas voluit Dallaeus, nos lubentes largimur. Meram autem (quod fidenter etiam pronuntiat) Baptiſmi Ceremoniam eſſe, nullo ſanè Argumento approbavit. Imo cùm ab Apoſtolorum praxi morem hunc Eccleſiam duxiſſe affirmet Auguſtinus, eumque nonniſi in praepoſitis ſervare, Apoſtolos verò non in baptiſmo, ſed ad impetranda prius baptizatis dona Linguarum, hunc ritum adhibuiſſe notiſſimum ſit, cumque hoc ipſo loco Simonem Magum offerentem Apoſtolis pecuniam, &c. inducat Auguſtinus, manifeſtiſſimum redditur, de manuum impoſitione, non ut Ceremoniâ ad baptiſmum attinente, ſed ut ſolenni ritu Eccleſiaſtico, Epiſcopis, ſub Praepoſitorum nomine, reſervato, locutum eſſe.
§. 3. Idem ſtatim per baptizatorum Ʋnctionem notaſſe videtur, de dono Gratiae diſſerens, quod, inquit, viſibili ſignificatur unguento, quo baptizatos ungit Eccleſia. Ex quo cùm, poſt Spalatenſem, Dallaeus chriſma baptiſmi ipſius ritum fuiſſe ſtatim concludat, interrogetque, Quid enim aliud eſt, quod ait Eccleſiam baptizatos ungere?] Non videt, quod ut alii videant, perſpicillis non indigent, aequè ſaltem, ſi non magis commodè, dici Eccleſiam baptizatos ungere, quos peracto baptiſmo ſtatim ungit, ac quos in ipſo linit baptiſmate.
§. 4. Nec ſanè, quod addit Auguſtinus, Chriſti in baptiſmo columbam unctionem noſtram praefiguraſſe.] hoc (ut *P. 293.Dallaeo viſum eſt) certius docet. Nec enim ea ſunt Auguſtini verba [Chriſti in baptiſmo columbam] aut, ut Dallaeus ſtatim, in Chriſtum columba in ipſo baptiſmo deſcendit] ſed [quando ſuper eum baptizatum velut columba deſcendit] nec ſi fuiſſent, Auguſtino credendum erat, cùm nos multò certiùs Evangeliſta doceat, deſcenſum columbae nullam baptiſmi partem fuiſſe, ſed baptiſmum planè ſecutum eſſe, foreign, & cùm (inquit) baptizatus eſſet Jeſus, i. e. cùm omnia ad baptiſmum à Baptiſtâ peracta eſſent, ſtatim ex aquâ aſcendit, foreign, Et ecce (poſt aſcenſum ex aquâ, qui, ut dictum eſt, baptiſmo ſuccedaneus erat) Coeli illi aperti ſunt, & vidit ſpiritum deſcendentem ut columbam, &c. videantur quae modò ex Optato attulimus.
§. 5. At, inquit Dallaeus, cùm nulli in Eccleſiâ ſint non baptizati, omni…ò neceſſe eſt baptizatos eſſe hic foreign, eos qui baptizantur] Quaſi verò illi qui olim baptiſmo donati ſunt, non ſint aequ…, imò magis propriè in Eccleſiâ, quàm ipſi qui jam baptizantur.
§. 6. Alterum Auguſtini locum ex *De Con…. c. 8.Bellarmino hic adjungendum curavit vir †P. 294.Doctiſſimus. mIn Pſal. 141.Quaedam inquit, Sacramenta ore accipimus, quaedam per corpus, quaedam in fronte per ſignum crucis.] Hic certè ut Euchariſtia, quae ore accipitur, à baptiſmo, qui per totum corpus diffunditur, ſic utraque & Euchariſtia, & Baptiſmus, à Conſignatione in fronte, i. e. à Confirmatione diſtinguuntur.
§. 7. Sic & de Baptiſmo contra Donatiſtas L. 3. *Cap. 16.Spiritus autem S. quòd in ſola Catholicâ per manus impoſitionem dari dicitur, &c. Et mox, Neque enim temporalibus & ſenſibilibus miraculis atteſtantibus, per manus impoſitionem, modò datur Spiritus ſ. ſicut antea dabatur ad Commendationem rudis fidei, & Eccleſiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc expectat, ut ii quibus manus ad accipiendum Spiritum ſanctum imponitur, repente incipiant linguis loqui? ſed inviſibilitèr & latenter intelligitur per vinculum Pacis eorum cordibus divina charitas inſpirata, &c. Vides hanc in Eccleſia, Auguſtini aevo, celeberrimam Impoſitionem manuum, ſic ab Apoſtolicâ derivari ut hoc tantùm differat, quod Divinae tunc gratiae Charitas, non dona, ut olim, miraculoſa, hoc ritu impetrentur.
§. 8. Dein ſic rem omnem concludit, Manus autem impoſitio non, ſic ut baptiſmus, repeti poteſt: Quid eſt enim aliud niſi Oratio ſuper hominem? (ad hanc Sancti Patris normam amuſſitavit Officium ſuum Eccleſia noſtra, & ſolâ Oratione, & benedictione paterna rem omnem confecit, omiſſâ Latinorum recentiori formâ, Signo te Confirmo, &c. Et ita rem, uti ſpero, gratam Dallaeo fecit.)
§. 9. Quid inſuper ejuſdem operis L. 5. c. 10. cùm contra Donatiſtas contendat per peccatorem Sacramenta celebrari poſſe, quomodò, inquit, exaudit Deus homicidam deprecantem, vel ſuper Aquam baptiſmi, vel ſuper oleum, vel ſuper Euchariſtiam, vel ſuper capita eorum quibus manus imponitur?]
§. 10. De Sacramenti voce Dallaeo moleſtus non ſum, eam ſatis latè aliquando ſumi agnoſcens: Unum urgeo, aequè à baptiſmo oleum ſejungi, ac ab utrovis Euchariſtia, & manuum Impoſitio, ſive in poenitentium receptione, ſive in Ordinatione Miniſtrorum.
§. 11. Sic cum cont. liter. Petiliani, de Sacramento chriſmatis loquens, de eo pronuntiat,L. 11. c. 104. in genere viſibilium ſignaculorum ſacroſanctum eſſe, ſicut ipſe Baptiſmus.
§. 12. Sic & *Cont. Donat. l. 5. c. 23.alibi, Manus haereticis correctis imponitur, &, manus autem Impoſitio ſi non adhiberetur ab haereſi venienti—quo itidem loco, cum haereticos ex eo probat Eccleſiam non habere, licet baptiſmum habeant, quia Spiritum ſanctum non habent, & tamen baptiſmum habent, concludetur certè ex Auguſtini ſententiâ, hanc manuum impoſitionem, quâ Spiritus S. in Eccleſiâ donatur, à baptiſmo planè diviſam eſſe.