Works Volume 4, Chapter 8
CAP. VIII.
Salviani & Euſebii Emiſſeni teſtimonia▪ Prudentii. Innotatus. Concluſio.
§. 1. PRoximo, i. e. quinto, ſaeculo accenſendi Salvianus & Eucherius. *De Gubernat. Dei▪ l. 3. p. 68.Ille inter bona à Deo chriſtianis aſſignata, ut ſancti baptiſmatis Gratiam, ſic & divini Chriſmatis unctionem recenſet, quod ſtatim Chriſma Eccleſiaſticum nuncupat, poſt quod qui omnia Dei mandata fecerint, ad capiendum l…boris praemium vocantur ad coelum, ut apud Judaeos lectiſſimos quoſque per Ʋnguentum Regium Deus vocavit in Regnum ▪
§. 2. Hic autem, ſive Euſebius Emiſſenus, ſive Eucherius Lugdunenſis fuerit, in Homiliâ de Pentecoſte, multa de hoc Eccleſiae ritu congeſſit, eumque à deſcenſu Spiritus S. in die Pentecoſtes deduxit. Quod nunc in confirmandis Neophytis manus impoſitio tribuit ſingulis, hoc tunc ſpiritus ſancti deſcenſio in Credentium populo donavit Ʋniverſis. Sed quià diximus quod manus Impoſitio & Confirmatio ei qui jam renatus, qui jam regeneratus in Chriſto eſt, conferre aliquid poſſit, fortè cogitat ſibi aliquis, &c. Quid mihi prodeſt, poſt myſterium baptiſmatis, Miniſterium confirmantis? &c.] Et ſtatim, ut Imperator quemcunque in militum receperit numerum, non ſolùm ſignat receptum, ſed etiam armis competentibus inſtruit pugnaturum, ita in Baptizato Benedictio illa munitio eſt; Dediſti militem, da etiam ei adjumenta militiae. Et ſtatim, Spiritus ſanctus, qui ſuper aquas baptiſmi ſalutifero deſcendit illapſu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in Confirmatione Gratiam praeſtat ad augmentum. Et, in Baptiſmo regeneramur ad vitam, Poſt baptiſmum Confirmamur ad pugnam. In baptiſmo abluimur, poſt baptiſmum roberamur. Et Regeneratio per ſe ſalvat mox in pace beati ſaeculi recipiendos; Confirmatio armat & inſtruit ad agones mundi hujus, & praelia reſervandos. Itaque ante Deſcenſionem Spiritus S. Apoſtoli uſque ad negationem deterrentur, poſt viſitationem verò ejus, uſque ad Martyrium contemptu mortis armantur.
§. 3. Cumulum augebit Prudentius, Poeta Chriſtianus, Paciano, & Hieronymo ſuppar; Sic autem ille in Apotheoſi, —Lotus procul abſit & unctus. Et contra Symmachum,
—Lateranas currit ad aedes,
Ʋnde ſacrum referat regali Chriſmate ſignum.
Et in Hymno nocturno, cum baptiſmum reſpiciens, dixiſſet,
Cultor Dei memento
Te Fontis & Lavacri
Rorem ſubiiſſe ſanctum—
Addit ſtatim, —Et Chriſmate innotatum.] Pro innotatum] Innovatum, fateor, cum vulgatis codicibus (legit*Ann. 35.16. Baronius, & ſic) legendum contendit Dallaeus: At illud ex conjecturâ tantùm, & ut hypotheſi ſuae rem gratam faciat, cùm ſi non omnia, certè *Vid. G. Caſſan. Schol▪ ad Hym. p. 220.aliqua Prudentii exemplaria Innotatum legant. Quod autem illi durum & barbarum videbatur, ut & Caſſandro inſolens, illud ex aliis ejuſdem Authoris ſatis commodè explicabitur. Quod enim hic chriſmate innotatum ait, idem planè cum iis, quae unà ex eo *P. 268▪Dallaeus deduxit,
Inſcripta oleo fronti ſignacula, per quae
Ʋnguentum regale datum eſt, & chriſma perenne.
Et in Apotheoſi de Juliano,
—Ecquis alumnus
Chriſmatis inſcripto ſignaret tempora ſigno, &c.
Nempe innotare eſt ſignum aut ſignaculum fronti inſcribere, quod cum oleo fieret [†Caſſande… ibid. Epiſcopus enim inungens, intincto in chriſma pollice, notam crucis in fronte deſignabat) is certè chriſmate innotari, aequè ac ſignari dicebatur.
§. 4. His certè multo plura appoſuit Dallaeus, dùm variè contra Aurelium diſſereret, de Sacramenti voce (quâ quidem in re litem me illi non movere ſaepius dixi) & Confirmationem meram baptiſmi Ceremoniam eſſe contenderet, cum tamen ritus iſtos toto coelo diſtare, illa ipſa teſtimonia aequo ſaltem lectori abundè comprobent, quae ille ad ſententiae ſuae foreign ſtudiosè conquiſivit.
§. 5. Plura ſequiorum ſaeculorum Teſtimonia non accumulo, his primaevae Eccleſiae anteſignanis hypotheſim noſtram, integramque Eccleſiae Anglicanae de Confirmatione ſententiam ſatis ſuperque defenſam & munitam ratus, quae ab Apoſtolorum exemplo hunc ritum ad nos derivatum pronuntiat, nec in eo, ut videtur, lucidiſſimis Patrum ſuffragiis deſtituitur.
§. 6. Valeat, floreat Doctiſſimus Dallaeus, & hanc breviculam Commatis unici, quod illi diſplicuit, defenſionem, eique adjunctam ſimpliciſſimi, & Antiquiſſimi ritus, ut in Eccleſiâ noſtrâ conſtanter retentus eſt, à primis ſaeculis derivati deſcriptionem boni conſulat; veritatemque, ſimul ac antiquae Eccleſiae puritatem, & ſimplicitatem, non minus aliis, quàm ſibi cha…um fuiſſe, modò tempeſtivè & ſine aliorum opprobrio aut contumeliâ, ea cura geratur, illi moleſtum non ſit.
FINIS.
End of the text · Henry Hammond, Works Volume 4 (1684)