Works Volume 4, Chapter 1
CAP. I.
Brevicula Defenſio Authoris, Johanni Dallaeo, & Samueli Mareſio, oppoſita.
SECT. I.
Dallaei Diſputatio de Confirmatione, Loci duo ex Hilario Sardo. Hammondi Commation unicum in Diſſertationibus contra D. Blondellum in jus vocatum. Rei geſtae Hiſtoria.
JOhannes Dallaeus, vir Doctiſſimus, in Diſputationis, quam de duobus ex unctione Latinorum Sacramentis nuper edidit, parte primâ, de Confirmatione L. 2.Pag. 218. Cap. 18. Cum Graecorum Chriſmationem à Latinorum Confirmatione ſollicitè diſtinguendam curaſſet, eo fretus argumento, quod haec unctio apud Graecos à Presbytero & nunc miniſtratur, & ſemper olim miniſtrata ſit, Cum Latinorum Chriſmationem non ab alio, quam ab Epiſcopo conferri fas ſit, Miſſis tribus primis Chriſtianorum ſoeculis, ex quibus oſtendiſſe ſe putat, haſce Officii ſacerdotalis partes nuſquam ita diſpertitas, ut Presbytero cum Baptizare licuerit, conſignare non liceret, ac ne veſtigium quidem hujuſmodi diſcriminis apud ullam Eccleſiae partem poſſe deprehendi; Miſſis itidem Firmiliani ſupra ab ipſo deſcriptis verbis, quibus eum in genere affirmantem ſuggerit, Majores natu (id eſt, ait ille, Presbyteros) nullo habito Epiſcopum inter & Presbyterum diſcrimine, Baptizandi, & manum imponendi poſſidere poteſtatem; Miſſo etiam Eliberitanae Synodi Canone, ex quo ſe ſupra demonſtraſſe Commemorat, Latinos ipſos Presbyteros manum impoſuiſſe Baptizatis, nedum ut eos Chriſmare non potuiſſe putemus: Miſſis denique (id eſt) leviter tactis) Graecis, quos etiam poſt Sylveſtri tempora (id eſt, poſt an. D. 335.) Eundem uſum conſtanter tenuiſſe, clarum eſſe pronunciat: Tandem ſe, poſt tot velitationes, ad praelium accingit, ad diſertum eâ de re hominis Latini, & quidem vetuſtiſſimi, teſtimonium provocans, Scriptoris ſcilicet Commentariorum in Paulum, qui Ambroſii quidem nomine circumfertur, veriſimilius tamen Hilarius Eccleſiae Romanae Diaconus eſſe putatur. Hic enim cum ab an. Dom. 354. Florere caeperit, facile potuit ad Damaſi, ſub quo ipſe ſe teſtatur ſcribere,Pag. 220. aetatem pervenire. De Eccleſiâ certe Alexandrinâ, Nobiliſſimo illo Graecanicae membro, haec habet Author ille, quiſquis tandem ſit, Denique apud Aegyptum Presbyteri conſignant, ubi praeſens non ſit Epiſcopus. Idem quoque (inquit Dallaeus) teſtatur Scriptor ille Queſt. in vet. & Nov. Teſt. ſive is ſit ſupra nominatus in Paulum Commentator (quod placet Aurelio) ſive alius, In Alexandriâ (inquit) & per totam Aegyptum, ſi deſit Epiſcopus, conſecrat Presbyter.]
Pag. 162.§. 2. In iſtis dum verſatur Dallaeus, commemorare voluit, quod nuper attentaverit Vir Doctus ex Angliâ Hen. Hammond de jure Epiſcopat. Diſſ. 3. Ʋbi duobus viris ſummis Salmaſio & Blondello foreign exprobravit, ipſe fidenter aſſeverans Conſignationis (apud Ambroſiaſtrum) vocabulo ſolam Euchariſtiae Conſecrationem ſignificari, idque ex alterius de Queſtionibus Scriptoris loco ſatis conſtare dictitans.]
§. 3. Sic quidem Dallaeus. Ego, licet Curis iſtis ſanè diu ſepoſitis; nullum, poſt luſtrum alterum, à Blondelli aut Salmaſii manibus, placidè quieſcentibus, aut periculum metuens, aut inimicitias expectans, ad aliam palaeſtram me, nec invitum, trahi paſſus fuerim, in quà fortunae Reformatae Angliae magis magiſque indies videbantur poſitae, quam primùm tamen, me, ſic inopinato, at articulate, à viro Doctiſſimo in arenam evocatum animadverterem, nolui quidem aut detrectare pugnam, aut ad eam tardus accedere videri, ſed quicquid eſſet, ſeu mihi, ſeu Dallaeo veritas faveret, dum ille Conſecrationis vocem ad Conſignationem, Ego è contra conſignationis potius ad conſecrationem trahendam contenderem (uterque pro indubitato ſupponens, Hilarium hunc geminis locis unum idemque affirmaſſe) candidè & breviter experiri, pauciſſimis interim rem omnem ab initio reſumendam & exordiendam exiſtimans, quo faciliori compendio interveniat aequus Lector, deque hâc Cauſa ſententiam ferat.
§. 4. Ante annos octo mihi cum Doctiſſimo D. Blondello, & Salmaſio, de Epiſcopatûs juribus, res fuit. Inter alia vero, Duo erant quae D. Blondellus, in ſuâ, pro ſententiâ Hieronymi, de Epiſcopis & Presbyteris, Apologiâ, Cauſae ſuae imprimis favere cenſuit, ex viri non ita Magni Nominis, Hilarii (ut putat) Sardi, hujus, de quo nunc lis eſt, Scriptis, ſub Ambroſii & Chryſoſtomi Larvâ fallentibus, deſumpta. Hic certe, ſi Hilarius ſit (nec enim de Umbrae nomine cuiquam litem movebo) in Commentario in Epiſtolas Paulinas, & ad Eph. 4. Poſt alia mu…ta, Centunculi in modum, conſarcinata, concluſit, verbis à Dallaeo alla…s [Denique apud Aegyptum Presbyteri conſignant, ſi preſens non ſit Epiſcopus] ut & in alio opere,Pag. 57. Sollicitius. Queſtionum ſcilicet in vetus & novum Teſtamentum, Queſt. 101. cum in iiſdem eſſet, hanc antedictorum rationem ſubjungit [Nam in Alexandriâ & per totam Aegyptum, ſi deſit Epiſcopus, Conſecrat Presbyter.] His geminis locis ad partes ſuas vocatis, ex priori ſic infert Blondellus, Ergo eadem (naturâ ſuâ) utrorumque [Epiſcoporum ſcilicet & Presbyterorum] poteſtas eſt, ſive enim Confignationis nomine Baptizatorum Confirmationem, ſive Poenitentium (impoſitione manuum ſignatam) benedictionem, ſive ordinandorum conſecrationem deuota…i velis, eodem res recidit: Ad totum ſcil. Presbyterium (qualiſcunque illa ſit) jure Divino pertinet. Ex poſteriori autem ſic, Samaritanos Petrus & Johannes (ſi Hilarii Noſtri ductam ſequamur) quia Sacerdotes & quà Sacerdotes Confirmarunt, paſſimque per Aegyptum abſentibus Epiſcopis Presbyteri conſecraverunt, Quod ſive de Euchariſtiae confectione, ſive de Chriſmatione de ordinationibus ſacris, interpretari placet, perinde eſt.]
§. 5. Ego cum adverſus eum & Alios, Epiſcoporum jura vindicanda ſuſciperem, non niſi ad Scripturas, & Primaevam Antiquitatem, de quibus praecipuè cum adverſariis lis erat, provocandum duxi, nec certe, aut ad Ambroſium, aut Chryſoſtomum, multo minus ad Sardum, nullius in Eccleſiâ Dei, aut nominis aut aeſtimationis homuncionem, Diaconum quippe Larvatum, Diſputationis filum deducendum putavi. Interim foreign, & aliud planè agens, cum de Euchariſtiâ, Tertulliani aevo, non niſi de Praeſidentium, id eſt, Epiſcoporum manu ſumendâ ſermo incidiſſet, ut & de danci Baptiſmum jure, quod habuit ſummus ſacerdos, dein Presbyteri & Diaconi, non tamen ſine Epiſcopi Authoritate, poſteriorem Pſeudambroſii locum (non quod poſt tot, & tanta Apoſtolicorum Canonum, Ignatii, Juſtini, Concilii Laodiceni, Tertulliano foreign, nomina, iſtis ſuppetiis opus eſſet, ſed tantum ut cumulum augerem) Coronidis loco adjeci, ex eo concludi ratus, per omnia Primaevae Antiquitatis Saecula Euchariſtiae Conſecrandae authoritatem nemini, praeterquam Epiſcopo, Canonicè competiiſſe, dein verò Presbyteris, quibus Epiſcopus eam largitus ſit. At & iſtis (ne quid diffitear) minus contentus, ex hoc inſuper Teſtimonio Blondelli & Salmaſii foreign obiter perſtringendam duxi, quod in altero hujus Authoris loco, ab utroque laudato, de Presbyteris apud Aegyptum, ſi praeſens non ſit Epiſcopus, Conſignantibus, aut Confirmationem Baptiſatorum, aut Poenitentium benedictionem, aut ordinandorum Conſecrationem hac Obſignandi voce denotari affirmarent, quam ex antedicto loco ad ſolam Euchariſtiae Conſecrationem pertinere arbitrabar, adjiciens [illud ſatis conſtare.]
§. 6. Quid in hoc Commate minus ad rei foreign limatum ſit, quantum, aut potius quantillum foreign recudendum monuerint, & quam planè nihil ex eo aut Blondelli de Ordinatione, aut Dallaei de Confirmatione hypotheſi accreſcat, mox fuſius monſtraturus ſum: ſufficiat interim, ut ab his Carceribus ordiatur concertatio noſtra, ſeu potius Defenſio mea, quam viro Doctiſſimo & Contribulis ſui exiſtimationis Studioſiſſimo, & de me, ſi cum altero illo Presbyteranae cauſae aſſertore conferatur, optimè merito, debere me ſentio.
SECT. II.
Digreſſio de Mareſii intempeſtivâ bile. Illi quid regerendum. De Antichriſto. Sitne inter futuri Chriſti adventus Prodromos expectandus. Epiſcopi Wigornienſis ſententia de Paſtorum ambitione.
§. 1. ALter is eſt Samuel Mareſius, Profeſſor Groningenſis, nemini, credo, inauditus, qui Dallaeum ipſum, libro integro, ſatis acriter invaſit, nec umbris parcendum ratus, foreign Blondello inter alia nonnulla,Marcſ. foreign. Part 1. Pag. 70. etiam de deſertâ contra D. Hammondum ſuâ ipſius causâ pro ſententiá Hieronymi de Presbyteris diem dixit.
§. 2. Hic ergo Magnus, poſt denatum Blondellum, Presbyterianorum Athleta, ſeu foreign (foreign vertunt LXXII, foreign Chaldaeus) cum nuper ex fervore magni animi, Hierarchiam noſtram, totam (ſi novo Aruſpici, ſic ex extis hariolanti, credimus) labaſcentem pro virili proſternere, ipſoſque Reverendi Praeſulis Wigornienſis, Doctoris Prydeaux, Exam. Theol.cineres debellare ſtatueret, nihil antiquius habuit, quam ut Hammondum una in Triumphi & Praedae partem duceret.
§. 3. Hunc in Diſputationis ſuae limine, pro tribunali ſiſtendum curat, & dicto citius, furioſum pronunciat, ligat, flagriſque, ut bonum Presbyterum decuit, proſcindit [Eo, inquit, furoris Hic Hammond proceſſit, ut cauſam Papae ex profeſſo propugnet, eumque neget eſſe Anti-Chriſtum, aut illi convenire vaticinium Pauli quod extat, 2 Theſſ. 2.
§. 4. Huic certe tam dirae ſententiae nihil erat (coactus, ſed & lubens fateor) quod ego miſer opponerem, nihil quod Lictori meo contra-mutirem aut hiſcerem, nihil quod (non tam pugili, ſed Triumphatori) regerendum putarem, praeter illud Pythagorae, foreign, geminos quippe furores nullatenus eſſe committendos. Suadente itidem foreign Martyre, Ignatio, Hierarchicorum Patrono, foreign.
§. 5. Huic ergo tam conſulto & tempeſtivo Monitori obſecundandum decrevi, ac quoniam, quae ſint illa molliora tempora fandi, ſi quando Mareſio accidunt, plane ignoravi, viſum eſt mihi, molliſſimo ei ſilentio litare, & prae omnibus ambitioſorum faſcinis, Novatorum lenociniis, Apoſtolicum illud imprimis meditari, & intimo pectore haurire, & fovere, foreign.
§. 6. Fieri tamen poteſt (ſpero certè) ut tandem poſt biennii integri moram Profeſſoris bilis paulum deferbuerit. Quâ in re, ſi falſus non ſum, non diffido me illi paucis perſuaſurum, qui Papam nunquam nominaverit, illum nondum cauſam ejus ex profeſſo propugnaſſe, nec certè omnes, qui Papicolas argumentis, malunt, quam convitiis, ſuperare, ſtatim ad Anticyras relegandos, aut helleboro proluendos eſſe.
§. 7. At ſummum eſſe hoc piaculum clamitat Maraeſius, ei tamen, ut & univerſo Hierarchicorum veneno paratum antidotum, divino plane conſilio; E contrario enim Du. Prideauxium ex profeſſo diſputare, praeter Papam, ante ultimum Chriſti adventum non eſſe expectandum alium Antichriſtum, idque non ſine juſto Dei Judicio eveniſſe, ut ſcil. duo Hierarchicae Turris vindices inter ſe committerentur.
§. 8. Verùm dic ſodes, Mi Mareſi, quis eam oculis tuis obduxit nebulam, ut qui de Pauli ſynchronis, Pauli …ba intelligenda putavit, is de Ʋltimi adhuc futuri ejus Adventus prodromis ea intellexiſſe tibi videretur? Certè ſi, cum foreign, ſub Apoſtoli aevo, foreign,1 Joh. 11.22. Ibid. v.18. ut & Antichriſti definitionem, quod ſit foreign, & alia multa foreign indicia ſeu foreign, imprimis verò illud, foreign, de Simone (ſi ipſi credamus) ſummo Deo (ſi Patribus) Satanae primogenito, de ſpurciſſimis ejus Aſſeclis foreign Gnoſticis interpretanda duxerim; ſi, inquam, haec omnia eo modo prius interpretatus, poſt mutato quaſi conſilio, meique planè diſſimilis, ac foreign, eadem ante ultimum & adhuc futurum Chriſti adventum expectanda docerem, ſi Judaeos de Eliâ ſuo ſomniantes Evigilare juberem, & pro Eliâ Simonem praeſtolari, Eſſet, cur Ira Profeſſoris etiam vehementiùs in me inſurgeret, eſſet cur me in amentiam & inſaniam uſque prolapſum clamaret, eſſet denique cur me cum Reverendo Praeſule Committi, idque (quia Hierophantae noſtro ſic placuit) ex juſto Dei judicio contigiſſe agnoſcerem.
§. 9. Verùm non ſunt haec mea, ſed Mareſii viſa, qui errore non diſſimili, affixum ad nomen Papae Acroſtichum. [Paſtorum Ambitio Peperit Antichriſtum] ex praeliminari Reverendi Praeſulis Epiſtola allatum, in totius cauſae ejus praejudicium trahendum putavit, ſatis quidem, foreign. Siquidem, tametſi Acroſtichon hoc vel de caelo lapſum daremus, atque ob id ſummam ei fidem deberi, nulla tamen cogit neceſſitas, ut quod Author ejus de Paſtoribus prophetavit, de Praeſulibus intelligatur: Praeſertim cum quod in depictâ tabulâ ſe puerum vidiſſe narrat Praeſul, ipſe jam ſenex, & ad Tribunal Chriſti ſtatim ſiſtendus, non de aliis, quam Mareſianis Paſtoribus (Presbyteri ni fallor, ſunt hi) interpretandum duxiſſet. De illis nempe, ante omnes mortales, verbis immediatè ſubjectis (ſi ea vidiſſet, aut nos videre voluiſſet Mareſius) pronunciavit foreign Dominari volunt, nemo ut oportet obtemperare; ſic ut tandem fiat, Ep. Ded, ad Faſcicul. controv. 21.hoc non gladio Oris, ſed Ore Gladii decidendum Problema, An ſuprematus Papalis habeatur potius Antichriſtianus, quàm Presbyterialis & enthuſiaſticus.]
§. 10. Meminerit, obſecro, Problema illud Hammondi non eſſe, qui ut nullos in Pauli Epiſtolis Presbyteros ſecundarios inveniſſe ſe profitetur, ſic in hodierno ipſorum conſiſtorio Antichriſtum Paulo foreign non potuit quaeſiviſſe. Sed accidere illud viris doctis & bonis, ut quos vehementius averſantur, iis peſſima quaeque ominentur. Quod ſupereſt, valeat bonus Profeſſor, & ab homine furioſo ſibi mentem bonam, & optima quaeque voveri patiatur, nec aliud fervidioribus monitis ſuis reſponſum expectet.
SECT. III.
Conceſſio Dallaei quàm opportunè Hammondo ſubvenerit. Oppoſitio prima Dallaei. Reſponſio noſtra. Non omnia vidit Blondellus, imo nec Dallaeus. Locus Firmiliani de Epiſcopis, ad Presbyteros detortus. Euchariſtiae conſecratio Presbyteris, niſi abſente Epiſcopo, olim non competebat. Teſtimonia Canonis Apoſtolici, Ignatii, Canonis Laodiceni, Juſtini, Tertulliani, Firmiliani, Paciani, Hieronymi, Dallaei, Blondelli conceſſio, Labyrinthus, Conſignationis vox ambigua. Mendae in Sardi Commentario.
§. 1. VErùm Dalleo, venerando ſeni, alia victima, nec ea planè foreign, paranda eſt: Nec certè aut Blondello, aut Salmaſio, aut cuivis mortalium tantillam injuriam feciſſe me patior, paratus, ſi quid erraſſe me comperio, veniam deprecari, eamque in gratiam, commation integrum, cum viro optimo (breviter, ſi id fieri poſſet) ad in cudem revocare.
§. 2. Et certè cum omnia penſiculatius libraverim, me vix, aut ne vix quidem, à lapſu aliquo liberandum deprehendi, niſi idem, qui me lapſum monuit, Dallaeus ſublevaſſet. De conſecratione non eſt quod quicquam immutem, aut recudam, de Conſignatione certè aliter me ſentire faterer, niſi Dallaeus, cui id maxime intereſt, lubenter concederet, id ſanè verum eſſe (ſi illi credimus) quod à me ponebatur, eandem eſſe utriuſque loci rationem, nam & rem, & verborum germanitatem id ſatis docere, & eundem eſſe utriuſque loci ſcriptorem, multa ſuadere.
Quod cum nec poſtulanti mihi Doctiſſimus Monitor Meus, tam pronus largiatur, non diffido me ipſi perſuaſurum, & ex ipsâ Blondelli ſententiâ, & ſuâ, recte & irrefragabiliter procedere, quicquid iſto Diſſertationum Commate contra Blondellum, propoſui: Si enim quod de Presbytero Conſecrante dixit Sardus, revera de Euchariſtiae confectione intelligendum ſit, nihilque, ipſis fatentibus, per Conſignationem Sardus voluerit, quod non idem vocabulo conſecrandi intellexerat, non aliis cauſa mea ſuppetiis indigebit, quam quas ipſi mihi Adverſarii opportunè, & liberaliter largiti ſunt.
§. 3. Haec ſtatim fuſius monſtraturus ſum, ſingula interim, quo ille propoſuit ordine, diſtinctiùs proſecuturus.
§. 4. Et primò hoc ſibi mirabile videri affirmat, quod rem, quae, ſi iſti Theologo crediturus ſit, ſatis conſtat, conſtare tamen non viderint, non modo Salmaſius & Blondellus, Noſtrorum Eruditiſſimi, ſed etiam Sirmondus & P. Aurelius, Adverſariorum fere Corypbaei.
§. 5. At reſpondeo, Primò, (omiſſis Sirmondo & Aurelio, quibuſcum nullum mihi negotium erat, & Oratione ad Blondellum, & Salmaſium, quibuſcum univerſa Res mea agebatur, converſa) illud equidem nimis …onſtare, non omnia ſeu vidiſſe, ſeu agnoviſſe viros illos, licet verè perſpicaſſimos. Multa quippe eos ſedulò conquiſiviſſe, & coacervaſſe, quae foreign ſuae quovis modo prodeſſe, infinita celaſſe, vel omiſiſſe, quae officere videbantur. Horum non exiguos manipulos, ſed meſſem integram Diſſertationes iſtae de Epiſcopatus Juribus, contra eorum ſententiam lucubratae lectoribus aequis propoſuerunt, nec eſt quod hic ſpicae ſublegantur.
Pag. 154.§. 6. Imò nec Dallaeus ipſe, licet oculatiſſimus, in iis quae alibi Blondello addidit, & in hoc ipſo capite nobis recudit, id quod cuivis attento facile conſtaret, perſpexiſſe videtur. Cum enim Firmiliani locum de Haereticis baptizantibus (ut dictum eſt) proponant, praeſidere in Eccleſiâ Majores Natu affirmantis, Inter Cypr. Ep. 75.qui & baptizandi & manum imponendi & ordinandi poſſident poteſtatem, & per Majores Natu, non ſolos Epiſcopos, ſed unâ cum iis Presbyteros propriè ſic dictos intelligi jubeat, palam eſt de Epiſcopis foreign locutum eſſe Firmilianum. Sic enim poſt paucula ſequitur in ea ipſa epiſtola, niſi ſi his Epiſcopis, de quibus nunc, Pag. 155. & Pag. 218.minor fuit Paulus (vides Epiſcopos diſertè nunc dici, quos modò majores natu nuncupaverat) ut hi quidem poſſint per ſolam manus impoſitionem venientibus haereticis dare Spiritum Sanctum.] Et iterum, Nos etiam illos, quos hi, qui prius in Eccleſiâ Catholica Epiſcopi fuerunt, & poſtmodum ſibi poteſtatem Clericae Ordinationis aſſumentes baptizaverant, pro non baptizatis habendos judicavimus.] Id fuſiùs monſtrari poſſet, niſi res ipſa, & univerſa Epiſtolae ſeries loqueretur.
§. 7. Secundò etiam reſpondeo, nedum illud prodigii eſſe, ſi, qui ad illa ſingula, quarum auxilio interpretationem noſtram concinnavimus, animum non adverterint, illi ea omnia non perſpexerint, quae aliis quibuſque, perſpicillis iſtis uti dignantibus redduntur perſpectiſſima. Nos certè locum iſtum de Presbytero confignante ambiguum & obſcurum, ex alio ejuſdem Authoris luculento, & (ſi Dallaeo ipſi credamus) planè cognato, ubi diſerte conſecratio repoſita eſt, explicandum cenſuimus; ſimulque praxim antiquam Alexandrinam aut Aegyptiacam, de Presbyteris, non niſi cum deeſſet Epiſcopus, Euchariſtiam conſecrantibus, Ambroſiaſtro noſtro memoratam, & ſive ex Canone vetuſto, ſeu tantum ex more iſtius Eccleſiae obtinentem, Ex Canonibus totius Eccleſiae antiquiſſimis, primorumque Patrum dictis huc pertinentibus, imo ex ſynchronis, & aetatem Authoris hujus (quiſquis ille fuit, ſen Hilarius Diàconus, ſeu quis alius, circa medium ſaeculi quarti; paulo ante Damaſi Epiſcopatum) proximè attingentibus, dilucidare conati ſumus.
§. 8. Nempe ex Canone imprimis Apoſtolicorum 40, omnia Epiſcopis concredente, ſic ut nihil omnino foreign ſine Epiſcopi ſententiâ facere Presbyteris liceat. Concinente plane Ignatio, Ep. ad Smyrnenſes. foreign, Nemo ſine Epiſcopo quicquam eorum, quae ad Eccleſiam pertinent, faciat. Ut & Laodiceno Canone 56. An. Chr. 364. tribus tantum ante Damaſi Papatum annis, cui Ambroſiaſtrum Noſtrum foreign rectè ſtatuit Blondellus) foreign Presbyteri nihil agant ſine ſententiâ Epiſcopi. Dein ex eodem Ignatio de Euchariſtiâ diſertè decernente, ad eoſdem Smyrnenſes, foreign. Illa firma Euchariſtia exiſtimetur, quae vel ab Epiſcopo ſit, vel ab eo cui ab Epiſcopo commiſſa eſt. Et, foreign, &c. Non licet ſine Epiſcopo offerre, ſed cum illi videatur, ut tuta & firma ſit, &c. Juſtino itidem Martyre, ſub finem ſaeculi ſecundi, & Tertulliano, ſub initium Tertii, idem affirmantibus, Non de aliorum (ait hic de Cor. Mil.) quam de praeſidentium manu (foreign, ait ille, Apol. 2.) Euchariſtiam ſumimus (quos alibi ſummos ſacerdotes, & Epiſcopos dici, ſatis certum eſt.) Quibus illud Firmiliani modo prolatum, ſatis concinit, in Eccleſiâ praeſidere Majores Natu (hoc eſt, ut oſtendimus, Epiſcopos) & baptizandi, & manum imponendi & Ordinandi poteſtatem poſſidere. Cui & par illud Paciani eſt, Ser. de Bapt. Lavacro peccata purgantur, Chriſmate Spiritus ſuperfunditur, utraque verò iſta manu & ore Antiſtitis inpetramus. Quibus & illud Hieronymi addi poteſt, qui licet eminentem & exortem Epiſcopi poteſtatem non Chriſto ſed hominibus imputet, eam tamen ita Epiſcopis dari affirmat (adverſus Lucifer.) ut ſine Chriſmate & Epiſcopi juſſione, neque Presbyter, neque Diaconus jus habeat baptizandi.
§. 9. Placet hîc ipſum de Temporibus, ex quibus praelatus Presbyteris Epiſcopus, fatentem audire: Obtinuit, inquit, ut non Chriſmare, non baptizare, non poenitentiam reconciliare, ne uſitatiſſima quidem & inſima ordinis ſui Miniſteria, ſi adeſſet Epiſcopus, invadere vel attingere, niſi eo imperante, annuente, auderent Presbyteri.] Rectiſſimè quidem, modo advertiſſet ab Apoſtolicorum Canone, ab ipſius Ignatii aevo, hoc argumentum ſimulque foreign non inane aut fallax, quod Epiſcoporum praerogativam ſtabiliat, eoſque Presbyteris quibuſcunque longo intervallo anteceſſiſſe teſtetur, nobis deſcendiſſe.
§. 10. Haec cum ita ſe habeant, ſimulque omnibus in Confeſſo ſit, Conſecrandi vocem de Euchariſtiae confectione ſolenniter omni aevo Uſurpatam eſſe; quis quaeſumus dubitandi locus ſupereſt, quin haec Ambroſiaſtri ſententia, quae conſecrationem diſertè nominat, de Euchariſtiâ intelligi poſſet, quam nondum in Aegypto, ſi huic Authori credamus, conficiebat Presbyter, niſi aut abfuerit aut defuerit Epiſcopus.
§. 11. Blondellum hic ipſum audiamus, Cujus haec verba ſunt. Paſſim per Aegyptum abſentibus Epiſcopis Presbyteri conſecravere, quod ſive de Euchariſtiae Confectione, ſive de Chriſmatione, ſive de Ordinationibus ſacris interpretari placeat, perinde eſt.]
§. 12. Nos igitur, ne longi ſimus, de tribus unum eligimus, & quandoquidem ipſe affirmaverit, quodcunque horum placuerit, perinde eſſe, bonâ cum veniâ Doctiſſimi viri, quia maximè placuit, Conſecrationem ibi loci de Confectione Euchariſtiae Exponendam eſſe diximus. Quod ſi nobis poſcentibus (ſi non noſtri, ſaltem Blondelli Clientis ſui gratiâ) largiturus ſit Dallaeus, neceſſe erit in eandem nobiſcum ſententiam feſtinet, de altero Ambroſiaſtri hujus loco, [Apud Aegyptum Presbyteri conſignant, ſi praeſens non ſit Epiſcopus] eumque de Confectione Euchariſtiae interpretandum ſtatuat. Illud quippe *Dall. de confirm. p. 220.Vir Doctiſſimus, ut praemonui, libenter agnoſcit, Eandem utriuſque loci rationem eſſe, & conſecrationem unius, alterius conſignationem eſſe.] Nullum ſanè hic (ſi quid video) effugium patet, niſi illud quod candidè, & liberaliter, ſed ut cauſae ſuae prodeſſet, largitus eſt Blondellus [Conſecrationem ſcil. pro Euchariſtiae Confectione accipi poſſe] ex ejuſdem denuò Cauſae neceſſitatibus retractetur, & plane negetur. Quod ſi fiat, agnoſcet aequus Arbiter, hoc eſſe, ſi quid aliud, foreign.
§. 13. Illud interim, Tertiò, obſervatu non indignum accidit, in quam inextricabilem Salmaſius & Blondellus, ſuarum partium ſtudio, Labyrinthum inciderint; incerti planè, & addubitantes, an de Confirmatione baptizatorum, an de Poenitentium benedictione, an de Ordinandorum conſecratione, Conſignatio Sardi intelligenda ſit; Illud quippe pronum eſſe, ut qui à verò aberraverint, in varias ſemitas & ſententias diſſecentur. Quibus & illud adjiciendum eſt, ex ſententiâ Dallaei, inter Baptiſmi ritus Conſignationem ponendam eſſe. Quâ in re ſi Calculum rectè poſuerit, ſequetur etiam ex mente ejus, Conſecrationem Baptiſmi ritum eſſe, quo quidem poſito, quis quaeſumus eam Presbytero abjudicaturus eſt?
§. 14. Mihi interim nihil promptius viſum eſt, quam vel vocem ſatis ambiguam (ipſis fatentibus, qui, tribus propoſitis ſententiis, quae demum praeferenda eſt, non ſtatuerunt) à notiori, & magis vulgari [Conſecrationis] (idque ex ipſorum ſuffragio) explicandam eſſe, vel levi demum Librariorum mendâ (quales huic Commentario non infrequentes ſubeſſe *Ait ille (Aurel.) hoc opus praeter innumeras mendas, &c. Dall. de Confirm. p. 221.Aurelius notavit, nec refragatur Doctiſſimus †De mendis fruſtra huic invidiam facit Aurelius. Vix enim quicquam Patrum à mendis immunis eſt. Dall. Ibid.Dallaeus) conſignant] hoc in loco, pro [Conſecrant] in illo repoſitam eſſe.
SECT. IV.
Secundae Dallaei oppoſitioni reſpondetur. Conſecrandi vox quam generalis, Conſignandi ſpecialis.
§. 1. AT inquit Vir Doctiſſimus, Conſecrandi vocem generalem eſſe & maximi ambitus, tam de perſonis, quam de rebus dictam (Hammondo, ut putat, non negante) conſignare anguſtius eſſe, nec, quod meminerit, de Euchariſtiae Confectione, ſimpliciter ut hoc loco, uſurpatam.
§. 2. At reſpondeo, 1. Nec Conſecrandi vocem ita generalem eſſe, nec Conſignandi Auguſtam, ut quicquam exinde Blondello & Salmaſio, Clientibus ipſius, lucrari poſſit Dallaeus. Nec enim conſecrationem apud idoneos Authores pro Confirmatione aut poenitentium Benedictione Uſurpatam inveniri, nec Conſignationem de Ordinationibus, de quibus Hammondo cum Blondello praecipualis erat, dici conſtat: ut interim de poenitentium Benedictione nihil dicamus, quibus nec Conſecratio, nec Conſignatio competit.
§. 3. Et certè ſi Hammondus Novus Interpres audiat, qui, cum mendam ſubeſſe credat, ideoque Exemplo non indigeat, Exemplum Nullum attulit in quo conſignare diceretur Epiſcopus, dum Euchariſtiam celebraret; Cur non aequè, imò magis Novus Dallaeus, qui Exemplum cum opus eſſet aequè non adduxit, in quo conſecrare ſimpliciter dicatur, vel qui baptizatos confirmat, vel qui poenitentibus manuum impoſitione benedicit?
§. 4. At & eadem haec recoquit, & fidentius proſequitur Vir Doctiſſimus, & cum ſit eadem utriuſque loci ratio, & unius Conſecratio, alterius ſit conſignatio, omnino potius & verius videri ſtatuit, ut id quod generalius eſt, ex eo interpretemur quod eſt ſpecialius & magis proprium, quam contra, & conſecrare de obſignatione intelligamus, quam obſignationem de Euchariſtiae confectione, cum Conſignationem quidem Conſecrationem & eſſe & dici omnes confiteantur, Euchariſtiae Confectionem dici ſimpliciter Conſignationem, nemo (ut opinatur) audiverit.
§. 5. At itidem reſpondeo, 1. Conſignandi vocem non eſſe ſpecialiorem aut magis propriam, quam ſit Conſecrationis: Nec verò hîc Argumentis opus eſſe, ipſis quippe Blondello & Salmaſio lubenter fatentibus, qui Conſignationem & Confirmationi, & Poenitentium benedictioni, & Ordinaudorum Conſecrationi Communem (hoc non eſt, propriam) poſuerunt, Cum tamen Conſecratio (de Confectione Euchariſtiae & Ordinatione frequenter uſurpata) non ita latè pateat, nec dum enim (ut dictum eſt,) exemplum attulit Vir Doctiſſimus, in quo de Confirmatione, aut poenitentium benedictione uſurpetur.
§. 6. At 2. Si Conſecrari Neophyti dici poſſent, cum vel Chriſmate vel impoſitione manuum perficiebantur, (quod Cauſae ſuae prodeſſe credit Dallaeus) quid quaeſumus prohibet, quo minus, qui pani in Euchariſtiâ ſignum Crucis, aequè ac Catechumenorum fronti in baptiſmo impreſſerint, aequè itidem, & pari vocis proprietate, Conſignare dicantur? At Nos (ut dictum eſt, & mox etiam fuſius demonſtrabitur) iſtis auxiliis non indigemus.
§. 7. Obiter hic notari poteſt, pro Conſignatione, quae procliviori Mondâ à Conſecratione degenerare potuit, & frequenter, (ut Dallaeo placet,) de Baptiſmi Caeremoniâ uſurpatur, Obſignationem à viro Doctiſſimo ſubſtitui, (quae de foreign in Confirmatione ubique uſurpatur) quo jure ipſe viderit, nec tamen quicquam ei exinde lucri accrevit, nihilo enim probabilius redditur Conſecrationem ſimpliciter uſurpatam, de Obſignatione aut Confirmatione intelligendam eſſe.
SECT. V.
Tertia Dallaei Oppoſitio. De Euchariſtiae per Presbyteros confectione ſub Damaſi aevo. Libertas Aegypto peculiaris, quaenam fuerit. Concluſio hujus litis.
§. 1. SUpereſt ut altari tandem rationi, ex rebus, inquit, ipſis, ſcil. Ex eo quod Aegypto peculiaris ſit mos ille, petitae reſpondeamus: ſic enim Dallaeus [ejus Author non modo concedit, ſed ipſe diſertè ponit Presbyteralem Conſignandi, abſente Epiſcopo, libertatem hic ut rem Commemorari Aegypto peculiarem. At (inquit) poteſt…as Euchariſtiam, abſente Epiſcopo, conſecrandi Presbyterorum in quibuſvis Orbis Chriſtiani Provinciis, etiam Romae & in toto Occidente Communis; Neque (inquit) puto ullum Chriſtianiſmi vel Tempus, vel Clima monſtrari poſſe, quo Presbytero non licuerit, extra Epiſcopi praeſentiam, Euchariſtiam rectè conficere.]
§. 2. At ex antedictis conſtat, Canone praeſertim Laodiceno, Ambroſiaſtro recentiore, & Damaſo plane foreign, Univerſam Eccleſiae Adminiſtrationem adhuc penes Epiſcopos manſiſſe, nec quicquam feciſſe Presbyteros foreign, ſine eorum juſſu & mandato, nec dum enim Morem illum Juſtini, & Tertulliani aevo celebrem, exoleviſſe, aut de aliorum Euchariſtiam, quam de Praeſidentis, aut Epiſcopi manu, aut ex juſſu ejus, rite, i. e. Canonicè & ordinariò ſumi conſueviſſe; Univerſae rogo Eccleſiae Codicis Canones Vir Doctiſſimus conſulat, & percurrat, nec quicquam inveniet, quod opponat. Si igitur aut ex Canone aliquo Alexandrino, aut ex more ſaltem per Aegyptum univerſam obtinente, vel defuncto, vel abſente Epiſcopo, ſine ullâ foreign ejus ſignificatione, Euchariſtiam Presbyteri, ex authoritate ordini Presbyterali adjunctâ, liberè conſecrabant, nil obſtat, quin hujus libertatis, ut Aegypto peculiaris, nec tamen, niſi cùm deeſſet Epiſcopus, ad Presbyteros Canonicè pertinentis, Ambroſiaſter Noſter opportunè mentionem faceret.
§. 3. Videt Jam Doctiſſimus Dallaeus, quibus argumentis ſtabiliri ſententiam ſuam ſentiat Hammondus, nec adhuc deſperet tritiſſimam voculae ſatis notae expoſitionem, Conſecrationis ſcil. per Euchariſtiae Confectionem explicatae, non ita novam & inauditam aequis arbitris cenſeri poſſe: ſimulque ex eâ, ſi non meo, ſaltem ipſius Dallaei calculo, Conſignationis Vocem metiendam eſſe; ni fortè proclivi, & facili librariorum errore, haec pro illâ ſubſtituatur, & utrobique [Conſecrat & Conſecrant] non [Conſignant] reponenda ſit.