Works Volume 4, Chapter 9
CAP. IX.
Syllabus dicendorum. Hermas. Ejus Cenſura. Teſtimonia ex Herma quatuor nihil Blondellum juvant.
§. 1. POſt Clementem Romanum ſequuntur apud D. Blondellum Polycarpus, Hermas, Pius Papa, Eccleſiaſtici regiminis forma, quo tempore Romam advenit Marcion, Tandémque Juſtinus, Papias, Eccleſiae Gallicanae teſtimonium, & Irenaeus. Hos omnes cauſae ſuae favere D. Blondellus ſibi fortiter perſuadet.
§. 2. Polycarpi teſtimonia obiter ſe nobis offerentia *Diſſert. 4. c. 22.jamdudum perluſtrata ſunt, ut & Papiae, & Irenaei, & †C. 16.17.alibi etiam Juſtini. Reliqua jam pauciſſimis perſtringenda ſunt.
§. 3. De Hermâ, ſeu libri, qui Paſtor inſcribitur, Authore, mirum eſt quàm ſine omni lucri, aut mercedis intuitu, moleſtiam ſibi creaverit *Apol. p. 16.vir doctiſſimus. Scripta quidem ejus, Larvati Prophetae ſomnia, ipſum Scriptorem impurum Dogmatiſten, Novatianorum, & Pelagianorum fontem, Montaniſticarum ſuperſtitionum gurgitem, diſertè *Pag. 17.appellat, &, cùm ſic fecerit, ejus patrocinio ſtatim utitur, Nobis, inquit, hoc unum propoſitum eſt antiquiſſimum ſcriptorem (certè quem larvatum dixerat, jam tamen verè antiquiſſimum) de Eccleſiarum ſui temporis ſtatu loquentem audire, impurum (ante duas lineas) dogmatiſten, jam tamen dignum ut audiatur, & teſtimonium ferat.
§. 4. Non hîc lector perſpicillis meis indigebit, ut ſtatuat quid in hâc, aut quavis demum lite dirimendâ, ab iis expectandum ſit, qui ſub inani foreign ſpecie, omnia, quae ad partes ipſorum quovis artificio trahi poſſunt, ex trivio (ne cum D. Blondello dicam, ipsâ impuritatum ſentinâ) corradunt, quae verò ex puriſſimis intemeratae Eccleſiae fontibus petita contra ipſos militant, ea aut non advertunt, aut uno ſtatim faſtidientis ſtomachi halitu, calami obeliſco conficienda, uno flatu, uno [*Vid. Diſſ. 2. c. 23. Quid tum?] diſſipanda exiſtimant. Deus pacis & veritatis, Chriſtianiſſimum purae & illibatae Antiquitatis amorem non calamis, ſed intimis mentibus noſtris indere dignetur.
§. 5. Verùm, ut D. Blondello rem gratam faciamus (ut & Waloni, qui hunc impurum dogmatiſten, larvatum prophetam, ut *Wal. Meſſ. Pag. 250.Pauli diſcipulum ſeriò laudat, & eadem omnia, quae Blondellus teſtimonia ex eo ſolenniter producit) per nos licet, Hermas loquatur, & de ſui, quodcunque illud fuerit, temporis ſtatu liberè teſtetur.
§. 6. Primum teſtimonium l. 1. Viſ. 2. foreign.
§. 7. Reſpondeo, 1mo. Quid ſi in Eccleſiâ Presbyteri tunc fuerint? Fuerunt itidem & Epiſcopi, Talis Romae Clemens, cujus iſtic in prioribus mentio eſt. Sic Clemens Alexandrinus, Strom. 6. foreign, &c.
§. 8. 2do. Quid ſi univerſae Eccleſiae, aut plurium civitatum ad unam Metropolim pertinentium, Epiſcopi, hîc, ex more ſaeculi iſtius, quo Epiſcopis foreign nomen tributum concedimus, foreign dicantur? Certè ſi utrumvis ſtatuatur (utrumque verò ſtatuendum eſſe eo aevo, quo iſte, quiſquis erat, dogmatizaverit, parum dubitamus) ſatis cauſae noſtrae conſultum putabimus.
§. 9. Secundum teſtimonium l. 2. Mand. 8. Inter Chriſtiani officia recenſet, Majores natu colere, fraternitatem conſervare.
§. 10. Ita quidem. Sed quid inde? Ergóne jam iidem ſunt Epiſcopi & Presbyteri? Nos certè Hieratici, natu majores, quicunque illi ſunt, ſeu Epiſcopi, ſeu Presbyteri, ſeu demum Laici canicie venerandi, colendos, itémque fraternitatem, ſeu cum fratribus unionem omnem, conſervandam putamus, ſed ex eo nihil contra ſuperioritatem Epiſcoporum concludi poſſe confidimus.
§. 11. At ubique, inquit D. Blondellus, communi Seniorum Concilio Romae regi ſolitam fraternitatem inſinuat.
§. 12. Inſinuat, ſed quibus demum verborum involucris? Dicatur apertè; certè non his, quae à D. Blondello apponuntur, nec quidem aliis uſpiam, Siqua enim ſummae diligentiae viro ſpes tali… affulſerat, ſtyli eum ſui non adeò parcum novimus, ut lectori ſuo ea inviſurus fuiſſet. At 2do. ſi illud concedatur (quod tamen nullatenus concedendum nobis perſuaſit, aut Paſtor, aut Blondellus) nihil tamen nobis, commune Seniorum conſilium officiet, quamdiu Clemens ſingularis Romae Epiſcopus, qui ad regendam Eccleſiam hoc conſilio uti potuit, nobis ereptus non fuerit.
§. 13. Tertium teſtimonium Viſ. 3. haec, inquit, habet. Lapides quadrati & albi, &c. ſunt Apoſtoli & Epiſcopi & Doctores & Miniſtri, qui ingreſſi ſunt in Clementiâ Dei, & Epiſcopatum geſſerunt & docuerunt & miniſtraverunt, Et l. 3. ſim. 9. Tales ſunt qui crediderunt quidem Epiſcopi, i. e. Praeſides Eccleſiarum, alii vero, &c. Et deinde, qui Praeſides ſunt miniſteriorum. Hîc utroque, inquit Blondellus, loco Cleri, poſt Apoſtolos, duos tantùm gradus facit, Epiſcoporum, qui Eccleſiis, Diaconorum, qui miniſteriis praeſunt.
§. 14. Liberè igitur D. Blondellus hujus teſtimonii beneficio fruatur, ſibíque prolixè gratuletur; Certè ſiquid exinde Presbyteris ipſius minùs fauſti obvenerit, quorum nulla planè hîc mentio eſt, Blondello ſic jubenti imputandum erit. Nobis interim Epiſcopi incolumes manent, iíque Eccleſiarum Praeſides, nec unius Eccleſiae plures compares, ſed ſingulis Eccleſiis accommodati ſinguli Epiſcopi, Epiſcopatum geſſiſſe permittuntur; Nihil cauſae noſtrae optatius dici potuit, nihil Clementis Romani dicto de conſtitutis ab Apoſtolis foreign Epiſcopis & Diaconis convenientius.
§. 15. Quartum. Idem, inquit l. 2. Mand. 12. Quem Spiritus terreſtris, vacuus, & fatuus, non habens virtutem, agit, his notis dignoſci vult, Exaltat ſe, & vult primam cathedram habere, &c. Et l. 3. Sim. 8. Qui virides quidem virgas & ſciſſuras habentes tradiderunt, fideles ſemper fuerunt, & boni, ſed habentes inter ſe quandam invidiam, & contentionem de Principatu & dignitate, Verùm omnes hi inſipientes ſunt, & fatui, qui habent inter ſe aemulationem de principatu, &c. Vita etiam eorum, qui cuſtodiunt mandata Domini, in mandatis conſiſtit, non in principatu, aut aliquâ dignitate, per patientiam enim & humilitatem animae, vitam homines conſequentur, per ſeditiones verò & contemptum legis, mortem ſibi acquirunt.
§. 16. Certè hoc tanto conatu nihil adhuc novum, aut quod Praelaticis minùs faveat, productum videmus. Omnia contra contentionem, aemulationem, ambitionem, foreign ſatis ſobri… prolata, nec, ut, ab impuro dogmatiſte expectandum erat, quicquam contra Epiſcopalis ordinis, aut officii dignitatem, quam potius ſub Primae cathedrae, Principatus, dignitatis mentione aſſertam videmus, & ab hoc ipſo larvato prophetá confirmatam.
§. 17. Quae verò de Diotrephis foreign *Diſſert. 1. c. 13.fusè diſſeruimus, omnia ad hanc rem ſatis commodè reponi poſſent, ſi iſtis vacaremus.