Works Volume 4, Chapter 10
CAP. X.
Pii Papae teſtimonia nihil Blondello proſunt. foreign. Blondelli ſyllogiſmus in ipſum retorquetur. Praefectus Eccleſiae, Chriſti tamen ſervus.
§. 1. SUccedit Pius Papa: anno, inquit, Domini 146. in Hygini locum ſuffectus, anno 150. Martyrium paſſus (qui ideò & ipſe Epiſcopus Romae decimus fuit, & poſt Blondellianam aeram ſcripſit, qua, ipſo fatente, caput extulerat Epiſcopatus) Et certè ſi ab illo contra Epiſcoporum ſuperioritatem teſtimonia Blondello ſuppetant, quid eſt, quod de eo non ſperent, qui patrocinio ejus utuntur, quid nos Praelatici non metuamus?
§. 2. Hîc, inquit, Pius Hygino poſt 4. annorum vacationem ſuffecius eſt. Illud veréne an ſecus dictum ſit, cauſae noſtrae non intereſt, Nec igitur de talibus litigamus; At hujus, inquit, tempore, foreign praerogativa, quae paſſim antiquiſſimo inter Presbyteros jure quodam naturae, reſervata fuerat, in alios jure electionis ac ſuffragiorum transferri coepit. Itidem in re iſtâ nos nemini litem moturos pollicebamur, verùm ſi 1mo. certum fuerit, Hyginum clerum compoſuiſſe, gradúſque primum diſtribuiſſe; ſi 2do. (ut Juſtus Viennae à fratribus conſtitutus, & Collobio Epiſcoporum veſtitus à Pio dicitur, ideóque Presbyteri & Diaconi eum obſervare jubentur, ſic) ipſe Pius ſuffragiis Eccleſiae communibus ad Epiſcopatum aut Praefecturam electus fuerit (quae duo D. Blondellum fatentem habemus) ſequetur illud, Pium quidem ex primogeniturae jure Hygino non ſucceſſiſſe, ideóque aut talem in Eccleſia ſuccedendi morem nunquam viguiſſe (quod ſatis in prioribus manifeſtum redditum eſt) aut ante Pii ſcriptam Epiſtolam immutatam eſſe.
§. 3. At quicquid hâc in re, aut affirmetur, aut negetur, Pius ſine dubio Epiſcopus fuit, Juſtúſque ſic ſupra Presbyteros, ipsâ Epiſcopalis ordinis praerogativâ, efferri ab eo dictus, ut eum Presbyteri obſervare jubeantur. Et quid, quaeſo, lucelli ex hoc tam importuno molimine D. Blondello accreviſſe putandum eſt? Certè in contrarium luculenter omnia. Ne quis tamen Epiſcopali gradu, & priſtino jure, ob inſtitutum, &c. praepoſitum, dejectos Presbyteros putet, Apoſtolicos, inquit, viros, quotquot ad ſua tempora gregem paverant, geuerali Presbyterorum nomine, more majorum nuncupat. Presbyteri illi, inquit, qui ab Apoſtolis educati uſque ad nos pervenerunt, &c. & Ep. 2. Presbyteri & Diaconi non ut majorem, ſed ut miniſtrum Chriſti te obſervent.
§. 4. Ex his Pii dictis ſyllogiſmum ſtatim ovans nectit D. Blondellus, Quiſquis à Presbyteris Epiſcopum ut majorem obſervandum negat, is revera Presbyteris parem— agnoſcit, At Pius à Presbyteris Viennenſibus Juſtum Epiſcopum ut majorem obſervandum negat, Ergo—
§. 5. Quiſnámne verò hoc ſerio à D. Blondello factum putabit? Si putaverit, recordetur, quaeſo, quae hîc de Presbyterorum, eadem etiam de Diaconorum obſervantiâ dici; Presbyteri, inquit, & Diaconi te-obſervent. Eâdem igitur ratione, eodem medio Epiſcopum Viennenſem, adeóque ipſos Blondellianos Presbyteros Diaconis exaequatus ex Pii verbis concluſuri ſumus. Quiſquis à Diaconis Epiſcopum ut majorem obſervandum negat, is revera Diaconis parem agnoſcit. At Pius à Diaconis Viennenſibus Juſtum Epiſcopum, ut majorem, obſervandum negat, Ergo Pius Diaconis parem Epiſcopum agnoviſſe putandus eſt. Vides, Lector, quid fit foreign, nec curare quibus demum ictibus ipſi pateamus, modò nos alios feriiſſe videamur.
§. 6. Verùm 2do. Nihil ex hoc Pii dicto ſeu Epiſcopis ſeu Presbyteris metuendum eſt. Epiſcopus certè Presbyteris & Diaconis major fuit, at & ipſe Chriſti miniſter, eóque magis ab inferioribus obſervandus, quòd ipſe Chriſto, quàm, quòd illi inferiores inſerviant. Ipſe quippe Chriſtus diſcipulis ſuis major, idem ſe foreign Dominum eſſe affirmat, & ita ab illis appellari, & ut Dominum obſervari permiſit, cùm tamen & ipſe illis miniſtraverit, pedes laverit, illis Epiſcopalis, non faſtus, ſed humilitatis, charitatis, modeſtiae foreign exhibens. Ideóque, quiſquis foreign, in Eccleſiâ Chriſti aliis major fuerit, Luc. 22.26. quiſquis foreign praefectus, foreign, fiat ut junior, & ut qui miniſtrat, Et ſic certe Epiſcopis locutum Chriſtum nos Praelatici fatemur, nec quenquam ad Chriſti exemplar efformaſſe vitam cenſemus, qui non obſervantíam omnem ſibi, non ut majori, ſed ut miniſtro Chriſti praeſtari expectet.
§. 7. At rurſus Pius adverſus eos qui Eccleſias communi Presbyterii totius conſilio regendas non putant, longè alium Patrum fuiſſe morem docet, hac ſalutationis formulâ, Salutat te Senatus pauper Chriſti apud Romam conſtitutus, &c.
§. 8. Piget talibus immorari, crambénque toties recoctam Lectori porrigere. Concedimus Senatum ſub Pio Romae, eúmque, ut D. Blondello adblandiamur, pauperem fuiſſe, Et hunc quidem Presbyterorum fortaſſis (nam in principalibus civitatibus quandoque Epiſcoporum, totidem urbium ſingularium Praefectorum, Senatus fuiſſe, in prioribus ſatis monſtratum eſt.) Hos verò ſoli divino Chriſti Monocratoris imperio ſubfuiſſe, & ab iis communi ipſorum conſilio Eccleſiam gubernatam fuiſſe, ſic ut nec Presbyteris Epiſcopus, nec Epiſcopis demum Metropolitanus praeponeretur, illud quidem ex nudâ pauperis Chriſti Senatus mentione (probatione certè perquam exili, liceat dixiſſe pauperrimâ, & concluſionem planè emendicante) nemo nobis perſuaſurus eſt. Multò minus (quo claudi hanc rem omnem D. Blondellus voluit) Pium praepoſitum ſervum, non Dominum fuiſſe. Certè, qui fratrum, qui Presbyterorum praepoſitus, & Dominus fuit, fuit idem Chriſti & Eccleſiae Chriſti ſervus, ideóque Eccleſiae inſerviit, quia iis à Chriſto praepoſitus fuit, at & nunquam magis Dominus (ex ipſius Chriſti exemplo & doctrina) quàm cùm ſic inſervierit.