Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 8

CAP. VIII.

Plures foreign pro Epiſcopis Achaiae mentiones. Poteſtas plebis circa ſacra, ſine omni rationis ſpecie à Blondello aſſerta.

§. 1. PLura adhuc apud Clementem ſuperſunt, in quibus foreign (quos nos totius Achaiae Epiſcopos fuiſſe jam antè monſtravimus) mentio facta eſt, quae hîc etiam apponenda erunt. Primò, foreign, inquit, foreign. Turpe, imò valdè turpe eſt, firmiſſimam & antiquam Corinthiorum Eccleſiam (de quâ foreign Hegeſippus apud *L. 4. c. foreign.Euſebium, foreign) propter unam aut alteram perſonam adverſus ſeniores ſeditionem concitare, Illud eſt foreign, quod priùs per [foreign, &c. foreign, & foreign, ut & per foreign] edixerat.

§. 2. Hîc interim more ſuo D. Blondellus vera falſis immiſcens, quatuor itidem nobis cudit corollaria, quibus, cùm incognitum tunc temporis Epiſcopum fuiſſe, & Presbyterorum in commune miniſtrantium regimini ſubditam fraternitatem, ſine omni probationis ſpecie, ex verbis illis elici cupiat, non eſt quòd nos aerem aut umbram feriamus.

§. 3. Secundò, foreign, &c. foreign, Siquis inter vos (quorum gratiâ ſeditio contra Epiſcopos orta eſt) generoſus, aut miſericors, aut Chriſtianâ charitate imbutus eſt, populum tumultuantem ſic alloquatur; Si mei causâ ſeditio, contentio, ſchiſmata concitata ſunt, excedo, abeo quocunque me abire vultis, quicquid multitudo praeceperit, facturus, modò unum illud curetur, ut ovile Chriſti cum ſenioribus (Epiſcopis illis ab Apoſtolis, Apoſtolicíſque viris) conſtitutis, pace fruatur. Multi quidem (qui ipſorum causâ quietem publicam ſollicitari, aut moveri experti ſunt) ex civitatibus ſuis ultrò exceſſerunt, ut ulterioris ſeditionis anſa & occaſio omnis partium ſtudioſis praeſcinderetur.

§. 4. Ad haec verba, Prodigii inſtar eſt, quod notandum duxit D. Blondellus, [poteſtatem plebis circa ſacra] (de quâ tandem integram diſſertationem elucubravit) artificiis quibuſcunque aſſerturus. Hîc, *Apol. p. 12.inquit, nos monet Clemens, fideles etiam de Epiſcopatu aut Presbyterio contendentes, non ab Epiſcopi ſingularis foreign nutu, ſed à multitudinis praeceptis pependiſſe.

§. 5. Certè, ſi ſeriò rem egerit D. Blondellus, de Presbyteris ſuis (non de Epiſcopis noſtris) actum planè & triumphatum erit, nec enim ab univerſo aliquo Presbyterorum Collegio, quod ille tam efflictim ardet, ſed à multitudinis ſolius arbitrio tum contendentes de Presbyterio, tum fideles omnes Corinthios pependiſſe aequè còncludendum erit.

§. 6. At quis, ſodes, à fidelibus de Epiſcopatu, ut ais, (contra ipſos ab Apoſtolis conſtitutos Epiſcopos) contendentibus, quis à populo contra principem ſuum tumultus ciente, quis à verbis ad retundendam ſeditionem ad plebem factis, argumenta ad authoritatem populo adjudicandam, principi derogandam, duci poſſe exiſtimaverit?

§. 7. Imò adhuc Clementis manibus iniquior es, D. Blondelle. Ille foreign, ſiqua ſit, pietatem, generoſitatem, charitatem appellat, ut ſi quoviſmodo (licet ſummo cum damno ſuo) inſanam plebem, ad debitum Epiſcopis ſuis obſequium revocare poſſint, incumbant ſedulò, ſéque licita omnia ipſorum gratiâ facere paratos affirment, ultroneas aut peregrinationes, aut exilia ſuſcepturi, modô ad pacem Eccleſia Chriſti redire permittatur, modò Epiſcopis à Chriſto ipſo Eccleſiis praepoſitis, ſua dignitas ſarta tecta conſervetur. Tu verò, D. Blondelle, ſuaviſſimam hanc, & in ſolorum Epiſcoporum gratiam, effictam oratiunculam, perſpicillis, neſcio quibus, perluſtrans, ſerio quidem & conſtanti vultu, omnia à multitudinis praeceptis, non ab Epiſcopi ſingularis nutu pependiſſe concludis. Quid verò eſt, ſi hoc non ſit, adverſus Clementem ex Clemente militare, ne dicam contra apertiſſimam lucem caecutire? Imô, quod adhuc magis dolendum, & ſtupendum eſt, *Pag. 13.D. Blondellus, quaſi poſt unius paginae breviculum intervallum ſui planè oblitus eſſet, ſic tandem è ſententiâ Clementis concludit, Eoſdem, qui communi concilio Eccleſiam regebant, Presbyteros, nihil foreign attentaſſe, ſed multitudinis dicto audientes fuiſſe. At meminiſſe debuit vir Doctiſſimus, non de Presbyteris, aut Epiſcopis veris, ſed de fratribus, aut fidelibus (i. e. Chriſtianis ad Clerum nondum evectis) de Epiſcopatu, aut Presbyterio contendentibus, Clementis verba, ipſo D. Blondello arbitro, intelligenda fuiſſe.

§. 8. Concludit tandem Clemens (& cum hoc teſtimonio Clementina haec noſtra diſſertatiuncula finienda eſt) foreign, Vos igitur qui ſeditionis fundamentum feciſtis, ſenioribus (i. e. Epiſcopis in qualibet Eccleſiâ) veſtris ſubjicimini, & ad reſipiſcentiam erudimini.

§. 9. Ex quibus omnibus ſatis pateſcit, quàm ſine omni veritatis ſpecie concluſerit *Pag. 13.D. Blondellus, nominale tantùm inter Epiſcopos & Presbyteros fuiſſe diſcrimen, reale nullum, Cùm revera ſolorum (cum Diaconis) Epiſcoporum, foreign ſingulas conſtitutorum mentio reperiatur, quandoque ſub foreign, quandoque ſub foreign titulo, nullo planè Presbyterorum, quos hodiè dicimus, nedum plurium in eadem Civitate, Epiſcopo ſuo comparium, aut foreign, indicio, aut veſtigio comparente.

§. 10. Et de Clemente, & ex divinâ Epiſtola ejus (Epiſcopalis ordinis firmiſſima columnâ) productis teſtimoniis, hactenus dictum eſto.