Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 11

CAP. XI.

Regiminis forma Marcionis tempore. Blondelliana aera à ſeipſo conculcata. Concluſiones Blondelli ex narratione Epiphanii quàm infirmae, & quàm nihil contra nos valent. Marcionis Hiſtoria, Abſolutionis & communionis non Epiſcopatus petitio. Canon Ap. 13. foreign de Epiſcopis. Excommunicatum non admittere ad communionem, ad Presbyteros pertinet. foreign paritatem non arguit, ut nec foreign.

§. 1. SEquitur Eccleſiaſtica, quam D. Blondellus vocat, Regiminis forma, quo tempore Romam Marcion advenit.

§. 2. Res aliquantò implicatior, & quae paulatim, & per gradus à nobis explicanda eſt. Marcionem, inquit (poſt quam ab Epiſcopo parente ob ſtuprum virgini illatum Eccleſiâ pulſus eſt) Romam, Aniceto Pii loco An. Dom. 150. ordinato, ſe contuliſſe memorat Tertullianus. Meliùs tamen Epiphanius, transfugium illud antequam Pius ſederet, contigiſſe refert. foreign, &c.Adver. Marci. l. 3.

§. 3. De annorum hâc in re quatuor, aut quinque intervallo, aut diſcrimine, Patres illos venerandos committendos curare, nulla nos neceſſitas cogit, nec enim D. Blondello in rebus tantillis litem intendimus, quibus tanto majora non deſunt, in quibus aequitatem ejus deſideremus.

§. 4. Concedamus igitur ante Pii, ſed & poſt Hygini Papatum, Marcionem Romam veniſſe. Certè ſiquid ex hâc foreign exurgere putetur, quod Epiſcoporum dignitati obeſſe videatur, neceſſarium erit, ut D: Blondellum iterum monendum curemus, hunc ipſum Epiphanio, & D. Blondello definitum temporis articulum ſolenni Blondellianae (Epiſcopatus caput ſupra Presbyteros attollentis) aerae, An. Ch. 135. integro ſeptennio, ſi non decennio, poſteriorem eſſe, Ideóque aut hoc advenientis Romam Marcionis tempore, Epiſcopos Presbyteris majores fuiſſe, aut cum Walone D. Blondellum calculos ſuos rectè non poſuiſſe, etiam cùm ex alterâ potius parte erraſſe ipſorum plurimùm interfuerit.

§. 5. At quid demum hoc advenientis Romam Marcíonis tempore factum eſt, quod Presbyterorum cauſae faveat? Illud omne, ut videtur, ex his Epiphanii adventum ejus recenſentis verbis petendum eſt. Romam, inquit Epiphanius, petit Marcion, poſtquam Hyginus Epiſcopus deceſſerat, Et foreign; illis ſtatim reſpondentibus, foreign. Cum ſenioribus uſque tunc ſuperſtitibus, quíque ab Apoſtolorum diſcipulis prodierant, collatione factâ, ſe in Synaxin recipi petierat: Nemo verò ipſi permiſit. Caeterum invidiâ (potius irâ) elatus, velut cui nec praecedentia, nec ingreſſus Eccleſiae datus; id ſibi cogitavit, ut ad Cerdonis impoſtoris haereſim confugeret. Incepit autem Presbyteris, qui tunc temporis erant, hoc quaeſitum praetendere, Quâ de re me non ſuſcepiſtis? Illi verò, Quia id facere non poſſumus, ſine honorandi Patris tui permiſſu, una enim fides eſt, una animorum conſenſio, nec poſſumus Collegae (ad verbum, Comminiſtro) bono Patri tuo contraire.

§. 6. Quid hinc ad D. Blondelli cauſam adſerendam elici magis poſſit, quàm ex quâcunque foreign mentione ſperandum erat, ego certè defixis & intentis oculis nullus video.

§. 7. Tria ſunt, quae D. Blondellus, ad foreign, aut foreign modum, hîc praelibanda cenſuit, quae an vera ſint, an ſecus, ſcire, noſtri certè non intereſt.

§. 8. Quartò igitur hinc concludit, de ſede Romanâ, per quadriennium viduatâ, invadendâ Marcionem cogitaſſe.

Quintò, Turbonem hunc ſexennio ad minimum in ipſo conatu oppreſſum.

§. 9. Haec certè nec verè ex Epiphanii narratione concluſa ſunt, nec quoviſmodo rem noſtram attingunt.

§. 10. An ſedem, i. e. Cathedram ſeu Epiſcopatum Romanum invadendi lubido Marcioni unquam inſederit, non opus eſt, ut, inſpecto perſpicillis noſtris vaſri hominis pectore, definiamus. Aut quid hâc in re ab aliis definiatur, huc adferamus. Certè de foreign, ingreſſu Eccleſiae, de receptione ad ſacram Synaxim ab eo petitâ, praecipuus hîc ſermo eſt; & foreign fortuita quaedam, &, ſi non mendoſo Codici imputanda, ſaltem, ſecundaria mentio.

§. 11. Ille ob ſtuprum à Patre ſuo, Epiſcopo exiſtente, Eccleſiâ Helenoponticâ arcebatur, Romámque advenien… foreign, ad communionem recipi, nec certè ad Epiſcopatum promoveri, ſed in Eccleſiam, à quá juſtè amovebatur, admitti poſtulabat.

§. 12. Hoc planè infimum Chriſtiani hominis privilegium ei negabatur, nec igitur, ſine magnâ inſaniae mixturâ, cui ad ima aditus non patebat, ad ſumma adſpirare poterat. Imò, cùm hâc ſpe excideret, viliſſimum ſibi remedium excogitat, ad Cerdonis haereſin fugit, non jam Epiſcopi, aut Doctoris, ſed Diſcipuli locum avidè arripiens.

§. 13. Imò, cùm Presbyteros, quorum nemo petitionem ejus admiſit, interrogaret, quâ de causâ cum non ſuſceperint, ex ipſorum reſponſo patet, non cathedram Epiſcopalem, ſed aliquem inter fideles locum ab illo expetitum fuiſſe. Illud enim & ex uſu Eccleſiae, & Can. Apol. 13. cautum fuit, ne qui ab uno Epiſcopo excommunicatus ſit, & ad aliam properet civitatem, ſine commendatitiis literis, i. e. ſine prioris Epiſcopi permiſſu, ſucipiatur.

§. 14. Verùm, poſt multas, & quas piget referre, ambages, rem tandem acu pungit D. Blondellus, Hinc, inquit, apparet ſecundo à Chriſto nato ſaeculo (imò poſt aeram tuam, Doctiſſime Blondelle, ex quâ id factum ipſe alibi negas) pares Epiſcopis Presbyteros, ejuſdem collegii fratres, & miniſterii conſortes, Romae creditos, Nullum tunc temporis reale inter eorum munera diſcrimen ibidem excogitatum, ſolúmque foreign, jus pro Cleri fraternitatiſque totius arbitrio, relictum eſſe.

§. 15. At undenam haec omnia tam feſtinantèr, & currenti calamo concluſa ſunt? Ex eo tantummodo, quòd qui hîc foreign dicuntur, Epiſcopum Ponticum foreign appellent.

§. 16. At, quid ſi Romanae Provinciae Epiſcopi, demortuo jam Metropolitano, ſeu Papae Hygino ſuperſtites, foreign & foreign hîc dicantur? Certè uno indicio ipſe contextus illud nobis ſatis probabile reddit, cùm dicatur, petitioni ejus foreign neminem annuiſſe.

§. 17. Certè ſi de Presbyteris, quos hodiè dicimus, communi conſilio Eccleſiam adminiſtrantibus, ſermo eſſet, dicendum fuit, foreign, vel foreign, vel foreign, vel demum juncto conſilio foreign ▪ illud non permiſerunt. Cùm verò de ſingulis dicatur, foreign, argumentum non quidem foreign, at nec improbabile, hinc necti poteſt, de eo, quod ad ſingulos pertinebat ſermonem fuiſſe.

§. 18. At, ne in re non adeò certâ quicquam definiamus, illud ſecundò addi poteſt, hoc Epiſcopalis ſedis vacantis intervallo, nec novum, nec, à quo nos Praelatici abhorreamus, inauditum cenſendum eſſe, ſi, qui viduatam Eccleſiam procurabant, Presbyteri, excommunicatum, & literis commendatitiis ab Epiſcopo, qui eum excommunicaverat, nullatenus munitum, ad pacem & communionem Eccleſiae admittere recuſaverint. Quod tamen unicum ex hâc rei geſtae hiſtoriâ concludi potuit.

§. 19. Denique, quod ad foreign nomen attinet, non eſt quòd ex eo collegarum, aut comparium aequalitas omnigena argui, aut concludi putetur, ſed tantùm hujus particularis foreign, de quâ iſtic ſermo eſt, participatio; quo modo Apoſtoli foreign, 1 Cor. 3.9. Priſcilla & Aquila, & Ʋrbanus, aliíque Pauli foreign, Ro. 16.3, 9. Epaphras Apoſtolorum foreign, aliíque foreign in ſacro Codice dicti ſunt, qui nullam tamen ſibi cum Apoſtolis, ut nec Apoſtoli cum Deo, ex vi iſtorum titulorum, aequalitatem vendicârunt.

§. 20. Presbyteros interim, quos ſecundarios dicimus, aequè ac Epiſcopos, & Chriſti, & Eccleſiae, cui praeficiebantur, foreign fuiſſe (licèt non Epiſcopis pares) nihil mirum ſi hîc Epiphanius (Aërianae ubique & Blondellianae ſententiae ſatis notus hoſtis) libenter agnoverit, aut ſi nos, ut gratum illi faciamus, liberaliter largiamur. Reliqua, quae ex hoc teſtimonio concluſiſſe ſe putat, ea ſunt, quae à nobis commemorari, nec vacat, nec litis hujus intereſt.