Works Volume 4, Chapter 5
CAP. V.
Angeli 7. Metropolitae. Metropolis quid ſit. foreign in S. Scripturâ in plurali, at & foreign in ſingulari. Judaea provincia, Creta, Gallia. foreign, Act. 14.23. idem cum foreign. Metropole…n exemplar à Judaeis ſumptum, Deut. 16.18. Act. 9.1. Damaſcus ad Hieroſolymam pertinebat, ad Tyberiadem Syria & Cilicia, ad Bagdat Aſſyria, ad Alexandriam Aegyptus. Secunda Metropole…n apud Judaeos imago, Num. 3.24.32. Dependentia Eccleſiarum à Metropoli ab Apoſtolis inſtituta, Act. 16.4. Syria Antiochiae foreign. Anianus Metropolitanus. Cretae Metropolis Gortyna. Dionyfii Corinthiorum Epiſcopi Epiſtola. Aſiae 7 Metropoles, earum fata. Metropoles fundatae foreign.
§. 1. SEcundò igitur, Hi ſeptem Eccleſiarum Angeli, aut Sydera, non tantum Epiſcopi, ſed & Metropolitae, i. e. Archiepiſcopi ſtatuendi ſunt, i. e. principalium urbium foreign, ad quos Provinciae integrae, & in iis multarum inferiorum urbium Eccleſiae, earúmque Epiſcopi, tanquam ad Archiepiſcopum, aut Metropolitanum pertinebant. Illud in ſingulis iſtis ſeptem Eccleſiis ſtatim credibile fiet.
§. 2. Inprimis verò, ut quae ſint Metropoles, diſtinctiùs ex ipſo ſacro codice dignoſcatur, ſciendum eſt, Eccleſias, non Eccleſiam, Judaea, Gal. 1.21. 1 Theſſ. 2.14. ut & Samariae, & Galileae, Act. 9.31. Eccleſias Syria, ut & Ciliciae, Act. 15.41. Eccleſias Galatiae, 1 Cor. 16. 1. Gal. 1.2. Eccleſias Aſiae, 1 Cor. 16.19. Apoc. 1.11. Eccleſias denique Macedoniae, in plurali ſingulas, à ſcriptoribus ſacris memorari; Cùm tamen foreign, Act. 8.1.15.4, 22. foreign, Act. 11.26. (ut & Act. 15.3. ſi verſus ille cum c. 14.27. componatur) foreign, Rom. 16.1. foreign, 1 Cor. 1.2. 2 Cor. 1.1. Theſſalonicenſium, 1 Theſſ. 1.1. 2 Theſſ. 1.1. Epheſina, Apoc. 2.1. Smyrnenſium, Apoc. 2.8. foreign, c. 2.12. foreign, 18. foreign, c. 3.1. foreign, c. 3.7. Laodicenſium, 14. foreign conſtanter in ſingulari reponatur.
§. 3. Cauſa hujus diſcriminis in promptu eſt, Iſtae enim ſingulae, Judaea, &c. Provinciarum nomina erant, foreign, quatenus eae foreign, aut foreign contradiſtinguuntur, (ſic ut cùm apud *Ep. 5….Cyprianum & alios non ſemel, Per omnes Provincias & Ʋrbes ſingulas ordinati Epiſcopi dicantur) Provinciarum, inquam, in quibus plurimae Civitates, ſingulae ſingularum Eccleſiarum ſedes, comprehendebantur, ideóque in plurali foreign iſtius, ſive iſtius Provinciae dicendae. Sic Dionyſius Corinthiorum Epiſcopus, apud *L. 4. c. foreign ▪Euſebium, foreign Epiſtolam ſcribens, Philippum foreign, ſimul omnium Epiſcopum commendat. Sic de Irenaeo *L. 5. c. foreign ▪Euſebius, foreign, omnium in Gallia Provinciarum Epiſcopum fuiſſe; earum nempe omnium quae Lugdunenſi Metropoli ſuberant, juxta illud Gulielmi Britonis in Philippeide, & Lugdunenſis, quo Gallia tota ſolebat, ut fama eſt, Primate regi; Sic Cyprianus Carthaginis Epiſcopus, ſub qua univerſa Africae provincia comprehendebatur, foreign, Archiepiſcopus Africae regionis à Concilio Conſtantinopol. in Trullo dicitur Can. 2. Ideoque plurium Epiſcoporum in Provincia ejus non ſemel mentionem facit, †Ep. 40.Ʋniverſis Epiſcopis vel in noſtrâ Provinciâ, &c. Et *Ep. 4….alibi, Latiùs fuſa eſt noſtra Provincia, habet etiam Numidiam & Mauritanias duas ſibi cohaerentes. Cùm tamen unaquaeque civitas cum territorio ſibi adjuncto, ab Epiſcopo ſuo adminiſtrata, ſingularis Eccleſia dicenda ſit; Ideóque quod foreign factum dicitur, Act. 14.23. foreign fieri jubetur, Tit. 1.5. (ut & Apoſtolorum decreta ſingulis civitatibus ut ſingulis Eccleſiis tradebantur, Act. 16.4.) Eccleſiâ quippe in quâlibet Ʋrbe conſtitutâ, cùm in quâlibet urbe Epiſcopus conſtitueretur.
§. 4. His ſic poſitis, Illud ſtatim ſequitur, ut (in Imperii cognitione) in provinciâ qualibet, cùm plures urbes ſint, una tamen primaria, & Principalis cenſenda erat, foreign ideò dicta, cui itidem inferiores reliquae civitatis ſubjiciebantur, ut civitatibus regiones, ſic & inter Eccleſias & Cathedras Epiſcopales unam ſemper primariam & Metropoliticam fuiſſe, à quâ reliquae inferiorum Civitatum & regionum Eccleſiae, & Epiſcopi dependebant, cum quâ concordiam & unitatem omnem colere tenebantur.
§. 5. Illud ex Judaeorum exemplari tranſcripſiſſe Apoſtoli videntur, cùm Moſaicâ id lege cautum eſſet, ut Judices, & Miniſtri in qualibet civitate ordinarentur, Deut. 16.18. Illi verò in rebus dubiis ad Judicem Moſis ſucceſſorem, Synedrio Hieroſolymitano cinctum, recurrere tenerentur, c. 17.9.
§. 6. Illud his ipſis Apoſtolorum temporibus obſervatum fuiſſe monſtrat Hiſtoria Saulis, Act. 9.2. ubi á ſummo Pontifice, ut Hieroſolymitani Synedrii principe (vel ut Act. 22.5. dicitur, à ſummo Pontifice, & tato Synedrio) literas poſcit ad Synagogas Damaſci, ut Chriſtianos, quotquot ibi reperiret, omnes vinctos Hieroſolymam duceret, ex quo patet, Judaeos Damaſcenos, ut & aliarum civitatum, Synedrii Hieroſolymitani dominio ſubjectos fuiſſe. Sic Agrippa de Hieroſolymis apud Philonem. foreign, &c. Hieroſolymae metropolis non unicae regionis Judaeae, ſed & plurimarum, propter colonias quas emiſit, in Aegyptum, Syriam, Coeloſyriam Pamphyliam, Ciliciam, multáſque Aſiae partes uſque ad Bithyniam, &c.
§. 7. Quod de Hieroſolymis dicimus, illud poſt Hieroſolymitanum excidium de Tiberiade monſtrat Codex Imperialis, tit. de Jud. & Coelicol. ad quam igitur, ut ad Metropo…m, totam Syriam & Ciliciam pertinuiſſe monſtrat Epiphanius Haer. Ebionit. Idem etiam & in diſperſionibus ſuis obſervarunt Judaei, Synedrio in Bagdat conſtituto, ad quod Synagogae per Aſſyriam & Mediam, ut & Alexandriae, ad quod univerſa Aegyptus pertineret.
§. 8. At & alia hujuſce inſtitutionis imago apud Judaeos occurrit; Cùm enim Num. 3. tres Levitarum familiae ad miniſteria ſacra à Domino ſepararentur, & eorum ſingulis Princeps praeficeretur, foreign itidem dictus, v. 24.30, 35. ſuper hos omnes Eleazarum Aaronis filium conſtitutum videmus, v. 32. dictum inde foreign, ad quem pertinebat ſuprema iſta ſacrorum cura & foreign.
§. 9. Ad hanc imaginem Apoſtolos Eccleſias ubique diſponendas curaſſe, & in omnibus plantationibus ſuis, minorum ab eminentioribus civitatibus dependentiam, & ſubordinationem conſtituiſſe, exemplis quidem plurimis monſtrari poſſet; Illud in Syriâ, & Ciliciá patet, Act. 15. Cùm enim foreign illud c. 15.2. Hieroſolymas referretur ab Eccleſiâ foreign Antiochiae, c. 14.26. & 15.3. & decretum ab Apoſtolis den…ò ad eos, à quibus quaeſtio proponebatur, i. e. ad Antiochenam Eccleſiam mitteretur, v. 22. in Epiſtolâ, q…â decretum illud continebatur, ſimul cum Antiochenſibus, foreign comprehenſos videmus, v. 23. Dein Epiſtolâ iſtâ Antiochenae Eccleſiae redditâ, v. 30. Paulus tandem & Silas, Syriam & Ciliciam peragrantes, v. 4. c. 16.4. foreign, ſingulis Civitatibus obſervanda tradiderunt, Derbae & Lyſtrae Lyaconiae urbibus, Act. 14.6. quidni & per univerſam Phrygiam & Galatiam, v. 6. quae omnes, ut & ipſa Antiochia ad Hieroſolymas, primariam tam latae (ut ex Philone praediximus) Provinciae Metropolin, pertinebat, & ad eam ad dirimendam litem iſtam, ſe conſerebant, & ab arbitrio ejus & Conciliari decreto in re jam dubia & ardua dependebant.
§. 10. Hinc dicti Ignatiani ratio conſtat in Epiſtolâ ad Romanos, ubi ille Antiochiae Epiſcopus, ſe foreign, Paſtorem Eccleſiae quae eſt in Syriâ appellat, cùm ad Antiochiam ſcilicet, & Metropolim ſuam tota Syria pertineat. Sic & Author Epiſtolae ad Antiochenos, foreign eam inſcribens, totam Syriam ejus foreign eſſe concludit.
§. 11. Hîc & illud rurſus recenſeri debet, quod ejuſdem Ignatii ad Romanos Epiſtolae Epigraphe nobis largitur [foreign] ex quâ, Eccleſiae Romanae, ejúſque Epiſcopo, ſuper Eccleſiis omnibus in urbicariâ regione, aut provinciâ Romanâ contentis, Praefecturam compet…ſſe videmus.
§. 12. Idem de Alexandrinâ prius monſtratum fuit, de quâ inquit *L. 2. c. foreign.Euſebius, Marcum foreign, Eccleſias, in plurali, primùm in Alexandriâ inſtituiſſe. Has omnes ab eo, ſub nomine foreign, adminiſtrandas ſuſcepiſſe Anianum octavo Neronis anno, idem *L. 2. c. foreign.Euſebius affirmat. Quibus patet, primariam Alexandriae, & Patriarchalem Cathedram fixam eſſe, ad quam reliquae Provinciae illius Eccleſiae à Marco plantatae (quales in Pentapoli fuiſſe praediximus ut ad Metropoliticam ſuam pertinebant.
§. 13. Idem etiam ſine dubio de Cretâ affirmandum eſt, aliquam in eâ Metropolim fuiſſe, ub… ſedem ſuam figebat Titus, & in aliis omnibus civitatibus, & Eccleſiis Epiſcopos conſtituebat, qui huic exinde, ut Metropolitano ſubjacebant, ſic certè Euſebius putavit, qui Titum foreign, Eccleſiarum, quae in Cretâ erant, Epiſcopatum ſortitum eſſe affirmat, l. 3. c. foreign.
§ 14. Sic Theodoretus in Arg. Ep. ad Titum, Ordinatum eum à Paulo Epiſcopum, foreign, mandatum à Paulo accepiſſe, foreign, ut Epiſcopos ſub ſe ordinaret. Sic & Chryſoſtomus in Tit. 1. Hom. 1. Titum ſine dubio virum foreign fuiſſe, cùm illi foreign commiſſa eſſet.
§. 15. Quae tum fuerit Inſulae illius Metropolis ex Scriptura non conſtat. At ſub aevo Dionyſ… Corinthiorum Epiſcopi (quem foreign appellat Euſebius l. 3. c. foreign.) i. e. circa An. Ch. 175. Gortynam cam ſuiſſe monſtrat Epiſtola ejus, quam foreign, Eccleſiae Gortynam incolenti, vel adjacenti, ſimul cum reliquis per Cretam Eccleſiis, aut dioeceſibus ſcripſiſſe eum ait Euſebius l. 4. c. foreign. quarum, inquit Euſebius, Philippum Epiſcopum commendat; foreign non unius Dioeceſeos, ſed foreign, ut videtur, foreign) foreign.
§. 16. Sic denique de Aſiá, cujus in Novo Codice toties fit mentio, Aſiâ ſcilicet Lydiac…, pronuntiandum eſt. Cùm enim 1o. praedicato per Paulum & Johannem per annos aliquot Evangelio, Incolae ejus omnes fidem recepiſſe dicantur, Act. 19.10. & tamen in eâ universâ poſt tres annos à Paulo inter eos inſumptos, ſeptem tantùm Eccleſiae in Apocalypſi recenſeantur: Cúmque 2do, multas Metropoles in eâ fuiſſe certum ſit, (foreign primam apud *In l. Obſerv. D. de off. Proconſ.Ʋlpianum) & inter eas ‖foreign. Geog. l. 5. c. 2.P…olomaeo Thyatira, †foreign, Act. 5.Concil. Conſtant. ſub Mená, Philadelphia, Metropoles appellentur, Laodicea itidem▪ & Sardis, Smyrna & Epheſus à Plinio l. 5. c. 29. ponantur, ut civitatis in quibus Romani Procoſs. ſedes ſuas figentes, Civitatibus omnibus circum ambientibus jus dabant, quod & de Pergamo affirmat c. 30. Cùm denique 3tio, Ignatii aevo Magneſiam & Trallin ſuper Maeandri ripis poſitas (foreign foreign, ait Stephanus Byzant. foreign.) ideóque in hâc Aſiâ locandas, ex Epiſtolis ad eas conſcriptis, & Epiſcopis Damâ, & Polybio ab Ignatio nominatis, Eccleſias ſeu Civitates Epiſcopales fuiſſe monſtretur, & quas poſtea Epheſino Metropolitano ſubjectas fuiſſe cognoſcimus: Nemini novum aut improbabile cenſebitur, quod ex his aut talibus praemiſſis Reverendiſſimus Primas Armachanus concludi poſtulat, (& ad illud elucidatius reddendum, de Aſiae iſtius ambitu eruditiſſimam commentationem conſcripſit) Has ſcilicet ſingulas Eccleſias, eo ipſo, quo ad eas miſſa eſt Epiſtola, tempore, Metropoles fuiſſe, ad quas reliquae omnes iſtius Aſiae Eccleſiae, ut ad Matres filiae pertinebant, & quamvis earum plures ab hac denuò dignitate exciderint, ſolâ Epheſo, ſub Conſtantini tempore, incolumi ſervata, omnes tamen, ſolâ Thyatirenſi exceptâ, ad eandem, à quâ exciderant, tandem reſtitutas eſſe.
§. 17. In re teſtatiſſimâ unicum addo (ne Reverendiſſimi Primatis ſcrinia compilaſſe videar) ídque notiſſimum, Concilia ea, quae hos Metropoliticarum Eccleſ…rum Primatus, aut Exarchatus, decretis ipſorum confirmandos cenſuerint, cùm de iis ſermònem fecerint, Antiquarum, aut Apoſtolicarum traditionum mentionem ſolenniter facere.
§. 18. Sic in fronte laudatiſſimi iſtius Niceni Canonis ſexti (quo totius Aegypti, Lybiae, & Pentaleω… foreign ad Patriarcham Alexandriae pertinere ſtatuitur, ut & Romano Epiſcopo, & Antiocheno, & caeterarum Provinciarum Metropolitis foreign, privilegia ſua ſervanda eſſe decernitur) praeponitur [foreign (ipſis Ignatii verbis, de Apoſtolicis conſuetudinibus ſine dubio uſurpatis) Antiqui, aut Primitivi mores obtineant] ii ſcilicet, qui à Marco ipſo (quem Alexandrinae, ut & in Lybiâ, & Pentapoli, Eccleſiarum fundatorem fuiſſe monſtravimus) ad ea tempora deducebantur.
§. 19. Sic & in Antiocheno Canone 9. ubi foreign, Epiſcopus qui in Metropoli praeficitur, foreign, totius Provinciae curam ſuſcipere jubebatur: Caeteri verò Epiſcopi foreign, nihil grande facere ſine illo, &c. ſtatim additur, foreign, ſecundum Patrum noſtrorum antiquum, ſeu primitivum Canonem, qui jamdiu in Eccleſiâ obtinuit.
§. 20. Sic Epheſini Concilii Can. ultimo, cùm de Cypriorum Archiepiſcopi privilegiis agatur, caveatúrque, Ne ille Patriarchae Antiocheno ſubjacere exiſtimetur, iterum ad foreign, & foreign, tandémque ad foreign, illa, quae ab initio plantatae Eccleſiae fuerant, jura, & foreign recurritur.
§. 21. Ex quibus ſatis patet, Hanc Metropoliticarum Eccleſiarum foreign aſſertationem, aliarúmque omnium ab iis dependentium ſubordinationis vindicationem, nihil novum, aut à quo Primitiva praxis abhorruiſſe putetur, in Eccleſiam Chriſti invehere, ſed ea ab ipſis demum Apoſtolis Eccleſiarum fundatoribus inſtituta manaſſe, & ad Eccleſiarum unitatem, & concordiam conſervandam non parum contuliſſe.