Reader
Works Volume 4 · Henry Hammond

Works Volume 4, Chapter 4

CAP. IV.

Angeli Apocalyptici Epiſcopi. Angeli nomen. Comprobatus à Chriſto Epiſcopatus, Apoc. 1.10.2.1. Objectio contra Angelum Thyatirae, Apoc. 2.24. Reſponſio. Locus explicatus. Timotheus, vel ſucceſſor ejus, Epheſi Angelus. Polycarpus Smyrnae.

§. 1. AD tertium accedo, quod ad Angelos Apocalyticos pertinet, iis nempe notari totidem praecipuarum in Aſia civitatum, aut Eccleſiarum Praefectos, quos non tantùm Epiſcopos, ſed Primates, foreign, aut Metropolitanos nuncupaveris; Utrumque breviter notandum erit.

§. 2. Primò, hos ſingulos, ſingulares, & propriè dictos Epiſcopos fuiſſe. Sic de iis Andreas Caeſarienſis, foreign, ſeptem Eccleſiarum totidem Ephori (inſpectores, Epiſcopi) Angeli hîc dicuntur. Hoc foreign titulo ſummum Sacerdotem Judaeorum inſignitum fuiſſe ex Malachiâ ſatis notum eſt, Ille enim *Ma…. 11.7.Angelus Domini Exercitiuum eſt, utpote à quo lex populo derivanda erat. Quod & à Diodoro Siculo apud Photium de his ipſis Judaeis verba ſaciente affirmatum videmus. foreign, inquit, foreign, Hunc Summum Sacerdotem appellant, eumque mandatorum Dei nuntium, aut Angelum exſtimant. Hi itidem in iſtâ Johannis viſione totidem Aſtris aſſimulantur, quae cùm Chriſtus in manu ſuâ geſtare dicatur, Apoc. 1.16. & 2.1. ex eo argumentum ſatis firmum duci poteſt, hanc eorum in Eccleſiá dignitatem & foreign, à Chriſto, ſi non immediatè inſtitutam, comprobatam ſaltem, & confirmatam eſſe, praeſertim cùm (his totidem Epiſtolae hujus particulis) eos ſingulos, ſub hoc honoris & dignitatis titulo ipſe interpellaverit: In tantâ luce adhuc caecutire aliquos, inter peſſimi & inauſpicatiſſimi ſaeculi prodigia numerandum eſt.

§. 3. Quod enim ex voculâ unâ [foreign] in plurali, c. 2.24. contra tot ſingulares Angelorum mentiones, à quibuſdam objici video, illud omne ſtatim evaneſcet, ſi ex manuſcriptis antiquiſſimis, eo praeſertim, qui in Archivis Carolinis recondebatur, Venerando & omnibus aeſtimatiſſimo Codice, verba iſta recenſeantur. Sic enim unius particulae [foreign] omiſſione reſtitutum locum dignoſcemus, foreign, Vobis verò reliquis in Thyatiris dico, Hoc eſt, Non foreign, aut Epiſcopo ſoli, ſed iis omnibus, foreign, &c. quotquot profunda, quae dicuntur, at ea Satanae, non ſciverunt, i. e. quotquot ad Gnoſticorum caſtra non defecerant, quorum ſub Jezebele mentio, v. 20. Et ſic ſtatim perſpicua, & extra omnem controverſiae aleam poſita omnia. At ſi cui vulgata lectio ſincerior credatur, Nec tamen ſic Vocabulum [foreign] ad foreign pertinere putabitur, cùm eam ad alias perſonas reſpicere, quàm ad illas ipſas, quae in fine verſus proxim… praecedentis …ádem voce notantur, ratio contextus nullatenus paſſura eſſet. Sunt autem iſtae foreign, reliquae omnes Aſiae Eccleſiae, quarum cùm, in eo ad Angelum Thyatirenſem ſermone, mentio inciderit [foreign] Eas omnes paucis alloquitur Chriſtus (quod rectè feciſſe eum putes, cùm haec una ad omnes Epiſtola miſſa fuerit, c. 1.4.2.11, 17, 29.) Dabo, inquit, unicuiqe veſtrùm ſecundum opera veſtra, v. 23. itidémque, foreign, v. 24. vobis autem dico, reliquíſque Thyaticenſibus, Qui cùm culpae illius, de quâ praeſens ſermo fuit, immunes & inſontes eſſent, in tertia ideò perſonâ interpellandi fuerant, [foreign, &c.] Adeò de rediculo fingi ſolent, quae ad novitiae foreign confirmationem à partium ſtudio abreptis contra apertiſſimam lucem proferuntur.

§. 4. Hoc tam foreign ipſius Chriſti de coelo loquentis teſtimonio, ſingulares in ſingulis Eccleſiis Epiſcopos comprobatos eſſe, imò ab Apoſtolis ipſis inſtitutos (ſi adhuc ambigendi locus ſit) extra dubium ponet Concilii Chalcedonenſis Actus 2. foreign — dein foreign, A S. Timotheo (quem foreign ordinatum affirmat S. Paulus 2 Tim. 1.6.) ad hoc tempus, inquiunt Patres, viginti ſeptem Epiſcopi in Epheſo ordinati ſunt. Ex quibus patet, vel Timotheum ipſum, vel aliquem ei ſuccedaneum, hunc ipſum Angelum fuiſſe, quem c. 2.1. Chriſtus alloquitur. Id etiam *De Martyr Tim.Polycrates teſtatur, qui annis non ita multis poſt Johannis tempora natus, †Ep. ad Victor. ap. Euſeb. Eccl. hiſt. l. 5. c. foreign.octavum ſe illis urbis Epiſcopum fuiſſe aſſerit.

§. 5. Idem de Smyrnenſis Eccleſiae Angelo affirmat Irenaeus, l. 3. c. 3. Polycarpum ſcilicet, quem ipſe puer ſenem viderat, foreign, Non ſolùm ab Apoſtolis ad fidem converſum, & cum multis, qui Chriſtum viderant, verſatum, ſed & ab Apoſtolis in Aſiam miſſum, in Eccleſiâ Smyrnenſi Epiſcopum conſtitutum eſſe. Sic Tertullianus de Praeſcr. c. 32. Sicut Smyrnaeorum Eccleſia Polycarpum à Johanne collacatum refert, ſicut Romanorum, Clementem à Petro ordinatum edit, perinde utique & caeterae exhibent, quos ab Apoſtolis in Epiſcopatum conſtitutos, Apoſtolici ſeminis traduces habent. At iſtis & id genus aliis notiſſimis immorari ſupervacaneum erit, cum de his omnibus ſimul pronuntiet *Adv. Mar. l. 4. c. 5.Tertullianus, Habemus Johannis alumnas Eccleſias — Ordo Epiſcoporum ad Originem recenſus, in Johannem (Apoſtolum) ſtabit authorem.