Works Volume 4, Chapter 7
CAP. VII.
Presbyteri nihil ſine Epiſcopo faciendi poteſtatem habent. Teſtimonium Canonis Apoſtolici, Ignatii, Concilii Laodiceni, Arelatenſis, Tertulliani, Juſtini, Pſeud-Ambroſii. Conſignatio pro conſecratione. Epiſcopus curator indigentium. Blondelli foreign, Can. Ap. 33. Clementis Romani dictum illuſtratur.
§. 1. SEcundò igitur, ſi, (ut à Septuaginta Diſcipulis ad Evangeliſtas, ſic &) ab Evangeliſtis porrò ad primi aevi Presbyteros (poſtquam Presbyteri ſecundarii inſtituti ſunt) alióſque id genus omnes, oculos convertamus, Patebit illud veriſſimum eſſe, & ex ſententiâ univerſae Primitivae Eccleſiae prolatum, quod Apoſtolorum Canone 40. ſancitum dicitur, foreign, Soli Epiſcopo Populum Chriſti concreditum eſſe, nihil ideò à Presbyteris aut Diaconis ſine ſententiâ Epiſcopi faciendum eſſe. Sic & Can. 41. Diſpenſationem collectae ſoli Epiſcopo, ut magno Eccleſiae oeconomo, (ſic ut oblationes Sacerdoti in veteri Teſtamento, & Liberalitas Fidelium, Apoſtolis Act. 4.34.) concreditam fuiſſe conſtat, Presbyteris verò, ac Diaconis, ab, & ſub Epiſcopo, Praecipimus ut in poteſtate ſuâ Epiſcopus Eccleſiae res habeat. Si enim animae hominum pretioſae illi ſunt concreditae, multò magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut poteſtate ejus indigentibus omnia diſpenſentur per Presbyteros & Diaconos, &c.
§. 2. Id etiam ab Ignatio Martyre aliquoties pronuntiatum fuit, in Ep. ad Magneſios, foreign, Ʋt igitur Dominus ſine Patre nihil facit, ſic & vos ſine Epiſcopo, neque Presbyter, neque Diaconus, neque Laicus. In Ep. ad Smyrnenſes, foreign, Nihil ſcilicet eorum quae ad Eccleſiam pertinent, aut à Diacono, aut Presbytero, ſine Epiſcopo fieri oportere.
§. 3. Quod & Laodiceni Concilii Can. 56. ſancitum eſt, foreign, Sine ſententiâ Epiſcopi Presbyteros nihil facere, Ut & Arelatenſis Concilii Can. 19. Nec Presbyteris civitatis ſine Epiſcopi ſententiâ ampliùs aliquid imperare, vel ſine authoritate literarum ejus in unaquáque parochiâ aliquid agere.
§. 4. Et ne ad Actus tantùm eminentiores, Canones hos pertinere quiſpiam putet, dilucidè itidem Ignatius noſter, De Euchariſtiâ, ad Smyrnenſes, foreign, Ea Euchariſtia firma reputetur, quae ab Epiſcopo celebratur, aut ab eo cui Epiſcopus licentiam conceſſerit. De Baptiſmo & Euchariſtiâ ſimul, foreign. Non licet ſine Epiſcopo, aut baptizare, aut offerre, foreign, Sed quando illi viſum fuerit, ſecundum beneplacitum Dei. Neceſſarium quippe Epiſcopi conſenſum eſſe, ut ratum & validum quidlibet in Eccleſiâ à Presbytero fieret.
§. 5. Sic & Tertullianus de Cor. Mil. Non de aliorum quàm de Praeſidentium manu Euchariſtiam ſumimus (quod idem ſub foreign nomine affirmat Juſtinus Martyr Apol. 2.) & de Bapt. Dandi baptiſmum jus babet ſummus Sacerdos, qui eſt Epiſcopus, dein Presbyteri & Diaconi, non tamen ſine Epiſcopi authoritate, propter honorem Eccleſiae, quo ſalvo ſalva pax eſt.
§. 6. Sic cùm Pſeud-Ambroſius, ſeu, quiſquis ille fuerit, Author anonymus Quaeſtionum in Vet. & Nov. Teſtam. In Alexandriâ, & per totam Aegyptum, ſi deſit Epiſcopus, conſecrare presbyterum affirmaverit, Ex eâ libertatis hujus (ut Aegypto peculiaris, & tantummodo cùm abeſſet Epiſcopus) mentione, illud ſatis perſpicitur, Eam Euchariſtiae conſecrandae authoritatem, nemini praeter Epiſcopum canonicè competiiſſe, dein verò Presbyteris, quibus Epiſcopus eam largitus ſit.
§. 7. Ex quo teſtimonio illud etiam palam fiet, D. Blondellum & Cl. Salmaſium eandem, ne quid pejus dicam, foreign occupaſſe, cùm in altero hujus Pſeud-Ambroſii loco, in Eph. 4. ab *Blond. Apol. p. 57. Salmaſ. Apparat. ad l. de Prim.utroque laudato [Apud Aegyptum Presbyteri conſignant, ſi praeſens non ſit Epiſcopus] per conſignationem illam, aut confirmationem baptizatorum, aut poenitentium benedictionem, aut ordinandorum conſecrationem denotari affirment, Quam ex antedicto loco ad ſolam Euchariſtiae conſecrationem pertinere ſatis conſtat.
§. 8. De pecuniis etiam Eccleſiae diſertim cavetur Can. Apoſtol. 41. foreign, &c. Oportet Epiſcopum curam pecuniarum gerere, ita ut poteſtate ejus indigentibus omnia diſpenſentur per Presbyteros & Diaconos. Et initio Canonis, Praecipimus ut in poteſtate ſuâ Eccleſiae res habeat, quomodo de foreign Juſtinus, Apol. 2, foreign, &c. foreign, Collecta apud ipſum deponitur, Ille antem omnium indigentium curator eſt. Quâ de re Polycarpum Ignatius monendum cenſuit, foreign, Epiſcopus viduarum curator eſto. Et certè in univerſum Apoſt. Can. 39. Omnium negotiorum Eccleſiaſticorum curam Epiſcopus habeat.
§. 9. Horum omnium Canonum vim, uno foreign tollendam curavit D. Blondellus, Presbyteros ſcilicet aequo propemodum jure cum Epiſcopo in omnibus interveniſſe, adeò ut nec ipſis ſine Epiſcopo, nec Epiſcopo ſine ipſis agere quicquam fas erat. Et ne hoc ab eo ſine omni probabilitatis ſpecie dictum putetur, duo teſtimonia antiquiſſima ab eo producta ſunt, Primum, ex Can. Apoſt. 33. Epiſcopo cuique Metropolitae, & analogicè ſingulis, hanc apertiſſimam legem latam eſſe, foreign, ne ille ſine omnium ſententiâ quicquam faciat. Secundum, ex Clementis Romani ad Corinthios Epiſtolâ, foreign, quae à multitudine ordinata ſunt, faciat.
§. 10. Quàm candidè & ingenuè hîc ſe geſſerit D. Blondellus, paucis videndum eſt. Integri canonis verba haec ſunt, foreign, &c. Epiſcopos Gentium ſingularum ſcire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput exiſtiment, & nihil ampliùs ſine ejus ſententiâ gerant, quàm illa ſola ſinguli, quae foreign, dioeceſi propriae, & villis quae ſub eâ ſunt, competunt, ſed nec ille ſine omnium ſententiâ faciat aliquid, ſic enim unanimitas erit, &c. Manifeſtum eſt, vocem foreign non ad Presbyteros, ſed ad reliquos Gentis aut Provinciae Epiſcopos reſpicere; Quaedam ſcilicet eſſe, quae ad propriam uniuſcujuſque Epiſcopi di…ceſim pertinent, ea à ſingulis Epiſcopis, ſine reſpectu ad quemvis, ſeu Primatem, ſeu Coepiſcopum, rectè fieri; Quaedam verò eſſe, quae rectè adminiſtrari non unius tantùm dioe…eſeos, ſed & univerſae Gentis, aut Provinciae interſit, Ea verò ſine Metropolitae ſententiâ non rectè fieri, imò ad unitatem Eccleſiae multum conferre, ut id genus omnia ex ſententiâ omnium Chorepiſcoporum fiant.
§. 11. Nec foeliciùs certè D. Blondello ceſſit, quod ex Clemente produxit teſtimonium. Videatur itidem locus, ſeditionem contra Presbyteros Eccleſiae Corinthiacae, imò Epiſcopos Eccleſiae Achaicae (ut patebit cùm ad Clementem deſcenderimus) motam, ſic compeſci voluit vir Sanctiſſimus. foreign, inquit, foreign, &c. Turpe eſt, imò valdè turpe, firmiſſimam, antiquámque Eccleſiam foreign, propter unam aut alteram perſonam adverſus Presbyteros ſeditionem concitare. foreign, Quis inter vos generoſus? Quis ad miſericordiam pronus? Quis charitate prae aliis imbutus? ſio dicat, ſi in mei gratiam ſeditio, contentio, ſchiſmata fiant, Ecce ſecedo, quocunque vultis abeo, & quae à multitudine praecipiuntur, facio, (Ego ſcilicet omnia in veſtram gratiam facturus, aut paſſurus ſum, non opto in meam vos quippiam ſeditiosè faciatis) ovile tantùm Chriſti cum Presbyteris conſtitutis pace fruatur.
§. 12. Nihil hîc de Epiſcoporum poteſtate aut jure, nihil de Prebyteris Epiſcopo adaequandis; Clara omnia, & ab eo, quod hinc concludi voluit D. Blondellus, aequè ac Indi à Gadibus, longè remotiſſima.